Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
211
211 (179)
212
212 (180)
213
213 (181)
214
214 (182)
215
215 (183)
216
216 (184)
217
217 (185)
218
218 (186)
219
219 (187)
220
220 (188)
< >
page |< < (179) of 412 > >|
211179QVINTVS. natura rerum appellationes ſumpſere. Quatuor igitur tetrachordi uoces, & ſonitus, uel chordæipſæ his uoca
bulis
exprim antur.
Prima, ad primam, penultima, ultima. Verum quia antiqui unico tetrachordo, & ſin-
gulari
eius concentu non fuere contenti, ſed plures ſonitus addidere, ideo ob diuerſam eorum, &
mutuam
comparationem
plura ſonituum, &
uocum nomina fabricarunt, donec tandem poſt duo, & tria tetrachorda
fimul
coniuncta, ad quartum peruenerint, cuius extremum omnes concentus mirabili proportione contineret,
&
ita perfectam & abſolutam ſonituum ordinationem perfecere. Grauiorem igitur, & imum ſonitum proſlam-
banomenon
dixere, quaſi aſſumptum, additumq́;
poſtea, quoniam nullam cum alijs tetrachordis communionem
habet
, ſed extra aſcitus medio reſpondeat.
hæc uox a noſtris ponitur, ubi in manu collocatur, a re, ſed quo-
niam
, &
ipſi aliam quoque ad partem grauem infra ipſam poſuere, ideo, gamma ut, ipſam uocauere, græca lit-
1110 tera notantes, ut ſignificarent, eam uocem ab ipſis quoque aſſumptam, &
in manu collocatam, ideoq́; ea lit-
tera
in cæteris uocibus non amplius uſi ſunt.
uocari autem poſſet uox illa epiproſlambanomenos, uel hypo-
proſlanuanomenos
.
Secundus ſonus hypate dicitur, ideo conſiderandum est, quod ſi ſeparatim ſingula tetra-
chorda
ordinamus, &
nullam rationem ad perfectam ordinationem habemus, prima, ad primam, penultima,
&
ultima chorda ſuas retinent nominationes. hoc est hypate, parhypate, paranete, & nete. Sed cum plu-
ra
tetrachorda componuntur, prima quidem eorum chorda hypate dicitur, ſed &
additamento, ut hypate,
hypaton
, hoc est prima primarum dicatur.
est enim prima ratione tetrachordi, ſed eſt prima primarum, ra-
tione
earum, quæ primæ ſunt in alijs tetrachordis, &
ita alia uocatur parhypate hypaton, id eſt ad primam
primarum
, ut a ſecundis aliorum tetrachordorum diſtinguatur.
Tertia chorda, quia non amplius ultimæ pro-
xima
eſt, aliæ enim ſunt additæ ad alia tetrachorda cõſtituenda, ideo hyperparhypate a loco nominatur, hoc eſt
2220 ſupra eam, quæ eſt ad primam, altior enim, &
acutior eſt parhypate. Vocatur & lycanos, id eſt index, quo-
niam
quemadmodum index inter digitos magis diſtat a craßiori digito qui pollex eſt, &
interdum minus quam
a
cæteris:
ita quarta chorda, quæ tertia eſt in tetrachordorum ordinatione poſita proſlambanomenos pro pri-
ma
, cum interdum maioribus, interdum minoribus distet interuallis ſecundum modulationum, diſcrimina (ut
uidebimus
) a ſimilitudine indicis digiti, lycanos nominatur, bæc in ſeparatis tetrachordis parhypate nomina-
retur
, ſed in ordinatione, a loco, quem tenet, ſic nominatur.
Quinta hypate meſon dicitur. hypate quidem,
quoniam
prima eſt ſecundi tetrachordi, dicitur meſon, id est mediorum, quoniam ſecundum tetrachordum,
medium
uocatur, quoniam inter duo tetrachorda ponitur, quorum unum dicitur hypaton, id eſt primorum,
quod
a grauiori parte ponitur, &
illud est, quod hactenus abſoluimus. alterum eſt coniunctarum, quemad-
modum
dicam, quod ad acutiorem partem ſpectat, ideo hæc chorda non dicitur nete, id est ultima, licet ſit
3330 ultima primi tetrachordi, nec dicitur hypate, i.
prima, licet ſit prima ſecundi tetrachordi, ſed dicitur hypate me-
ſon
, id est prima mediarum:
neceſſe igitur erat additione aliarum chordarum, & nouarum eomparatione
ſubiunctione
, uocabula immutari primarum, ita ut ipſa penè loquente natura, &
ab imperitis eadem nomina
imponi
facile fuißet, nam quid facilius, quàm ab ordine, &
ſitu res nominare ? ut quæ primum locum, primæ;
quæ proſtremum, ultimæ; quæ medium tenent, mediæ nominentur ? Quoniam igitur colligantur tetrachorda,
&
diuerſæ ſunt ſonituum, & chordarum, ſeu uocum comparationes, ideo alia nomina ſingularibus, & per ſe
poſitis
;
alia colligatis, coniunctisq́; tribuuntur. Cum uero ſint duo octochorda, quæ abſolutam ſimphoniam
continent
, unum a grauiori, alterum ab acutori parte, &
cum octochordũ duobus conſtet tetrachordis, quoniam
hypatis
nomen grauioribus, netis uero acutioribus caſibus datur, ideo utriſque prioribus tetrachordis ex
parte
grauiori d antur uocabula, ſumpta ab hypate, unde primum tetrachordum parte ima, dicitur tetrachor-
4440 dum hypaton, id eſt primarum, &
ſecundum dicitur tetrachordum, mediarum, & eius prima chorda dicitur
hypate
meſon, idest prima mediarum:
hisq́; conſiderationibus faeile fit quod ſupereſt. Ideo ſexta chorda
parhypatemeſon
dicitur, ideſt ad primam mediarum, quæ ſecunda eſt ſecundi tetrachordi.
Septima dicitur
hyperparhypate
, idest ſupra ad primam.
Octaua meſon, id eſt media nominatur, quoniam uere media est
tetrachordorum
.
Sed ſi ulterius non progrederemur, & ſonitus octochordo complecterentur, ipſa non media,
ſed
nete, id eſt ultima diceretur.
Sed quoniam eſt finis octochordi grauioris, & initium acutioris, cuius ipſa eſt
grauior
cæteris utraque connectens, ideo media dicitur, tanquam commune duobus octochordis medium, &

uinculum
, &
tanquam ea, quæ æque ab extremis diſtet. Nona a ſitu dicitur parameſe, idest ad mediam; hoc
est
proximam mediæ, hæc est ſecunda tertij tetrachordi.
Decima dicitur tritediezeugmenon, idest tertia diſ-
iunctarum
, quoniam in ueterum eptachordis tertia erat in ordine ad ultimam, &
uocabatur parameſe, idest
5550 ad mediam in tertio tetrachordo, &
in ſecundo octochordo. Sed quoniam hæc chorda ratione octochordi ab
acutiori
parte coniungitur, &
ratione octochordi grauioris diſiungitur, ideſt colligatur proportione aliqua
cum
illo, &
non cum iſto, ideo diezeugmenon uocatur, ideſt diſiunctarum, & ſeparatarum quemadmodum
clarius
infra patebit.
Vndecima dicitur paranete diezeugmenon, idest penultima diſiunctarum. Duodecima
dicitur
nete diezeugmenon, ideſt ultima diſiunctarum, quoniam quarta eſt, &
ultima tertij tetrachordi, &
prima
quarti tetrachordi hyperboleon, ideſt excellentium, &
acutißimarum, quoniam ad acutas uoces per-
tinet
.
Tertiadecima dicitur trite hyperboleon, ideſt tertia excellentium, quoniam tertia eſt ab extremis in
acutiori
parte.
Quartadecima dicitur paranete hyperboleon, ideſt penultima excellentium a ſitu, & poſi-
tione
ſic nominata.
Quintadecima nete hyperboleon dicitur, idest excellentium postrema, ultra quam uoces,
ſon
itusq́;
perfectæ conſonantiæ non progrediuntur. hanc ordinationem, nostri, ut dixi, ſcalam nominant, in
6660 qua uoces per gradus componunt, ſyllabis, literisq́;
utentes, dicentes gamma ut. A re, b mi, & reliqua.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index