Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (179) of 412 > >|
211179QVINTVS. natura rerum appellationes ſumpſere. Quatuor igitur tetrachordi uoces, & ſonitus, uel chordæipſæ his uoca
bulis exprim antur.
Prima, ad primam, penultima, ultima. Verum quia antiqui unico tetrachordo, & ſin-
gulari eius concentu non fuere contenti, ſed plures ſonitus addidere, ideo ob diuerſam eorum, &
mutuam
comparationem plura ſonituum, &
uocum nomina fabricarunt, donec tandem poſt duo, & tria tetrachorda
fimul coniuncta, ad quartum peruenerint, cuius extremum omnes concentus mirabili proportione contineret,
&
ita perfectam & abſolutam ſonituum ordinationem perfecere. Grauiorem igitur, & imum ſonitum proſlam-
banomenon dixere, quaſi aſſumptum, additumq́;
poſtea, quoniam nullam cum alijs tetrachordis communionem
habet, ſed extra aſcitus medio reſpondeat.
hæc uox a noſtris ponitur, ubi in manu collocatur, a re, ſed quo-
niam, &
ipſi aliam quoque ad partem grauem infra ipſam poſuere, ideo, gamma ut, ipſam uocauere, græca lit-
1110 tera notantes, ut ſignificarent, eam uocem ab ipſis quoque aſſumptam, &
in manu collocatam, ideoq́; ea lit-
tera in cæteris uocibus non amplius uſi ſunt.
uocari autem poſſet uox illa epiproſlambanomenos, uel hypo-
proſlanuanomenos.
Secundus ſonus hypate dicitur, ideo conſiderandum est, quod ſi ſeparatim ſingula tetra-
chorda ordinamus, &
nullam rationem ad perfectam ordinationem habemus, prima, ad primam, penultima,
&
ultima chorda ſuas retinent nominationes. hoc est hypate, parhypate, paranete, & nete. Sed cum plu-
ra tetrachorda componuntur, prima quidem eorum chorda hypate dicitur, ſed &
additamento, ut hypate,
hypaton, hoc est prima primarum dicatur.
est enim prima ratione tetrachordi, ſed eſt prima primarum, ra-
tione earum, quæ primæ ſunt in alijs tetrachordis, &
ita alia uocatur parhypate hypaton, id eſt ad primam
primarum, ut a ſecundis aliorum tetrachordorum diſtinguatur.
Tertia chorda, quia non amplius ultimæ pro-
xima eſt, aliæ enim ſunt additæ ad alia tetrachorda cõſtituenda, ideo hyperparhypate a loco nominatur, hoc eſt
2220 ſupra eam, quæ eſt ad primam, altior enim, &
acutior eſt parhypate. Vocatur & lycanos, id eſt index, quo-
niam quemadmodum index inter digitos magis diſtat a craßiori digito qui pollex eſt, &
interdum minus quam
a cæteris:
ita quarta chorda, quæ tertia eſt in tetrachordorum ordinatione poſita proſlambanomenos pro pri-
ma, cum interdum maioribus, interdum minoribus distet interuallis ſecundum modulationum, diſcrimina (ut
uidebimus) a ſimilitudine indicis digiti, lycanos nominatur, bæc in ſeparatis tetrachordis parhypate nomina-
retur, ſed in ordinatione, a loco, quem tenet, ſic nominatur.
Quinta hypate meſon dicitur. hypate quidem,
quoniam prima eſt ſecundi tetrachordi, dicitur meſon, id est mediorum, quoniam ſecundum tetrachordum,
medium uocatur, quoniam inter duo tetrachorda ponitur, quorum unum dicitur hypaton, id eſt primorum,
quod a grauiori parte ponitur, &
illud est, quod hactenus abſoluimus. alterum eſt coniunctarum, quemad-
modum dicam, quod ad acutiorem partem ſpectat, ideo hæc chorda non dicitur nete, id est ultima, licet ſit
3330 ultima primi tetrachordi, nec dicitur hypate, i.
prima, licet ſit prima ſecundi tetrachordi, ſed dicitur hypate me-
ſon, id est prima mediarum:
neceſſe igitur erat additione aliarum chordarum, & nouarum eomparatione
ſubiunctione, uocabula immutari primarum, ita ut ipſa penè loquente natura, &
ab imperitis eadem nomina
imponi facile fuißet, nam quid facilius, quàm ab ordine, &
ſitu res nominare ? ut quæ primum locum, primæ;
quæ proſtremum, ultimæ; quæ medium tenent, mediæ nominentur ? Quoniam igitur colligantur tetrachorda,
&
diuerſæ ſunt ſonituum, & chordarum, ſeu uocum comparationes, ideo alia nomina ſingularibus, & per ſe
poſitis;
alia colligatis, coniunctisq́; tribuuntur. Cum uero ſint duo octochorda, quæ abſolutam ſimphoniam
continent, unum a grauiori, alterum ab acutori parte, &
cum octochordũ duobus conſtet tetrachordis, quoniam
hypatis nomen grauioribus, netis uero acutioribus caſibus datur, ideo utriſque prioribus tetrachordis ex
parte grauiori d antur uocabula, ſumpta ab hypate, unde primum tetrachordum parte ima, dicitur tetrachor-
4440 dum hypaton, id eſt primarum, &
ſecundum dicitur tetrachordum, mediarum, & eius prima chorda dicitur
hypate meſon, idest prima mediarum:
hisq́; conſiderationibus faeile fit quod ſupereſt. Ideo ſexta chorda
parhypatemeſon dicitur, ideſt ad primam mediarum, quæ ſecunda eſt ſecundi tetrachordi.
Septima dicitur
hyperparhypate, idest ſupra ad primam.
Octaua meſon, id eſt media nominatur, quoniam uere media est
tetrachordorum.
Sed ſi ulterius non progrederemur, & ſonitus octochordo complecterentur, ipſa non media,
ſed nete, id eſt ultima diceretur.
Sed quoniam eſt finis octochordi grauioris, & initium acutioris, cuius ipſa eſt
grauior cæteris utraque connectens, ideo media dicitur, tanquam commune duobus octochordis medium, &

uinculum, &
tanquam ea, quæ æque ab extremis diſtet. Nona a ſitu dicitur parameſe, idest ad mediam; hoc
est proximam mediæ, hæc est ſecunda tertij tetrachordi.
Decima dicitur tritediezeugmenon, idest tertia diſ-
iunctarum, quoniam in ueterum eptachordis tertia erat in ordine ad ultimam, &
uocabatur parameſe, idest
5550 ad mediam in tertio tetrachordo, &
in ſecundo octochordo. Sed quoniam hæc chorda ratione octochordi ab
acutiori parte coniungitur, &
ratione octochordi grauioris diſiungitur, ideſt colligatur proportione aliqua
cum illo, &
non cum iſto, ideo diezeugmenon uocatur, ideſt diſiunctarum, & ſeparatarum quemadmodum
clarius infra patebit.
Vndecima dicitur paranete diezeugmenon, idest penultima diſiunctarum. Duodecima
dicitur nete diezeugmenon, ideſt ultima diſiunctarum, quoniam quarta eſt, &
ultima tertij tetrachordi, &
prima quarti tetrachordi hyperboleon, ideſt excellentium, &
acutißimarum, quoniam ad acutas uoces per-
tinet.
Tertiadecima dicitur trite hyperboleon, ideſt tertia excellentium, quoniam tertia eſt ab extremis in
acutiori parte.
Quartadecima dicitur paranete hyperboleon, ideſt penultima excellentium a ſitu, & poſi-
tione ſic nominata.
Quintadecima nete hyperboleon dicitur, idest excellentium postrema, ultra quam uoces,
ſon itusq́;
perfectæ conſonantiæ non progrediuntur. hanc ordinationem, nostri, ut dixi, ſcalam nominant, in
6660 qua uoces per gradus componunt, ſyllabis, literisq́;
utentes, dicentes gamma ut. A re, b mi, & reliqua.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index