Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (203) of 412 > >|
Poſtquam temporibus noſtris nihil ex antiquorum operibus abſolutum, & planè perfectum uidere licet,
nec
eſt qui ſtudeat illorum ædiſiciorum magnificentiam imitari, pauciq́;
ſunt, qui arte, ac experientia auda-
cter
, &
ingenio ſe tantas res aggredi queant, ul ampliſſima theatra, amphitheatra, circos, palæſtras, porticus,
baſilicas
, &
reliqua opera, imperij maieſtate digna constituant, neſcirem ſane quid dicerem, niſi me uerterẽ
ad
eas fabricarum rationes, quæ pro nostorum temporum conditione magnæ quidem, atque admirandæ ui-
dentur
.
ac imprimis oppidorũ, & urbium munimenta occurrunt, quæ illuſtrem quandam ſpeciem, atque ideam
1110 ueterum ædificiorum præbere ſolent.
Quis enim non obſtupeſcet profundiſſimas ſubſtructionum fundationes,
murorum
altitudines, &
craſſitudines fidem ſuperantes? boni quam ſpectanda ſunt omnium generum pro-
pugnacula
, foſſarum latitudines, aggerum amplitudines, portarum, pontiumq́;
munitiones, & moles flumini-
bus
obiectæ, &
cætera eiuſmodi, quæ quanquam neceſsitate fiunt, pari tamen, ne dicam maiori dignitate, ac
magnificentia
cum ueteribus decertant.
Erant olim in ur be theatra, & circi, & amphitheatra, nunc urbes
ipſæ
totæ theatra ſunt, &
circi, & amphitheatra. Videbantur moles illæ ingentes, quoniam magnitudo il-
larum
uidentibus imminebat.
At oppida, & munimenta noſtrorum ideo maiora illis, & præſtantiora ſunt,
quia
uel animo metiuntur, uel ambitu, &
circumitione menſurantur. Cæterum me ab his rationibus auocat
amplitudo
V enetorum naualis, triremium, &
nauium apparatus, instrumentorum omnium copia, tormento-
rum
, &
machinarum multitudo, munitionum, & armorum omnis generis theſaurus, infinitorum artificum
2220 ſeries, rerum ordo, facilis uſus, promptaq́;
ad omnes neceßitates expeditio. Quæ omnia maritimæ rei præſtan-
tiam
, &
excellentiam illis merito tradidere. Nolo autem quod illius loci admiratione capiamur, propterea
quod
res mira nmibus aduenis, &
hoſpitibus uideatur, ſed propterea quod illa are longe admirabiliori originẽ
ducit
.
quã maxime optare non babentes, & ſumma cura ſeruare habentes debetn. Diuturna & inuiolata Reip.
libertas eam peperit amplitudinem, uſusq́; rerum maritimarum, & præclaræ occaſiones fecerunt, ut eæco-
piæ
cum ciuitatis Genio quaſi ſuccreſcentes, ad eam dignitatem, &
maieſatem peruenerint. Quare conſtare
omnibus
illud debet nulla ui, nulla facultate quippiam breui effici poſſe, in quo tempus ius ſuum exercet, unde
non
tam magni, &
ampli imperij, quàm liberæ, & perpetuæ administrationis opus illud est. Quod ſi gladia-
tores
, &
belluæ in ar enam, biſtriones in ſcenam, quadrigæ in circos non inducuntur, in V enetorum tamen
nauali
acquirendarum prouinciarum, &
regnorum tutandorum apparatus extruitur, & alijs illis nocendi uo-
3330 luntas cohibetur, &
quemadmodum eius urbis ſeueritatem diuina prouidentia architectata eſt, unde nec mœ-
nia
, nec propugnacula, nec portas habet, ita quicquid homines pulchri fecerunt, ab eadem prouidentia ducti
fecerunt
.
Acceſſit charitas quam ciues erga patriam habuere, cum in ea ornanda, & amplificanda nul-
li
periculo, nulli unquam labori pepercerint.
V nde in eo loco & rerum copiæ, & ordo mirabilis uidetur, ut uno
oculi
ictu, quicquid ad inſtruendam iuſtam claſſem opus est, facillime educatur.
V ela, remos, funes, anchoras,
tormenta
, machinas, organaq;
omnia unico nutu in eductas triremes impoſita uideres. Prouidit hoc Nicolaus
Zenus
uir clariſſimus ſtudio, ac ingenio multo, cuius rei fructum postea patres multa cum laude, atq;
admira-
tione
hominum percepere.
Exhibet autem modo non minus ea dignam occaſionem diuina prouidentia, & rerũ
natura
, quæ non amantem patriæ ſuæ quemlibet deterrere poſſet.
Tempus enim quod ſecum fert commoda om-
nia
, &
incommoda, cum duobus elementis quaſi conſpirans urbi bellum intenta, mare, & terram intelligo,
4440 quorum alterum cedere, altera occupare ſtagna iſta uelle uidentur.
Occaſionem hanc, quæ molestiam, &
curam
patribus afferre deberet, alacriter ſumere omnes excitantur.
quoniam cum Deus illis fiuctus pacis, &
ocij
benigne tribuat, &
quærat ut opportunitatis huius ſitus beneficium primis fundatoribus conceſſum agne-
ſcant
, ingenia, &
animos exercere in maximo negotio student, ideoq́; fiet ut imperij huius magnitudinem, &
prudentiam
ciuium, &
iuuandæ patriæ deſiderium eorum omnes imitentur. in qua re natur æ indagatorum, &
expertorum
opus erit cauſas quærere unde ſtagna iſta muniantur:
& quemadmodum medici morborum cauſas
primum
inquirunt, &
inde opportuna remedia adhibent, ita & ipſi facient. inuenient autem terram in hac
uſurpatione
fluminibus tanquam ministris uti:
inuenient ſalſedinis proprium eſſe abſumere, & quaſi abrode-
re
, quicquid in ea immittitur:
inuenient, quo plus aquæ in hos lacus influit, plus utilitatis afferri, quoniã uis
maior
effluens plus terreni ſecum effert:
inuenient leuanda eſſe naturæ impedimenta, ut ipſa ſponte agat, & id
5550 efficiat, quod nullo ingenio, ui, &
impenſa fieri potest. ideo terram,. quæ Sole ſicceſcens obduruit, mouebunt, &
aquis
facilem euectionem præbebunt, dirigent canalium curſus, permixtionem dulcium cum ſaiſis aquis pro-
hibebunt
, agros prope paludes inaratos relinquent, ne ex illis terra imbribus ſoluta, in lacus iſtos deuoluatur.
ac demum quam maxime fieri poterit, fluuios, tam magnos quam paruos ab his ſtagnis arcentes, elemento-
rum
uictores ſalutis, &
ſecuritatis perpetuæ præmia conſequentur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index