Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (192) of 412 > >|
224192LIBER magnis theatris aſolo erigendus eſt paries altus nona ſemidiametri orchestræ, ſed in minoribus theatris ſeptem
pedes illum eße parietem erigendum.
ſupra eos parietes gradus ordiendi ſunt, eamenſura, quam Vitr. docuit.
Hanc intentionem uidetur Vitru. innuere ſupra Cap. tertio, & hoc loco etiam, cum loquitur de ea præciſion e,
quæ apertionibus itinerum, &
aſcenſionum datur. De longitudine autem ſcenæ illud statuit, quod dupla ad
diametron orcheſtræ eſſe debet.
Vnde ſi diametros erit pedum 60. longitudo ſcenæ erit pedum 120. nam
60.
pedes diametro reſpondebunt, & 30. utrinque dabuntur reſpondentes cornubus theatri. Inde alti-
tudo podij præſinitur.
Podium quid ſit iam diximus,nostri parapettum, & poggium uocant in fronte ſcenæ,
@uius inferior pars ad orcheſtram pertinens, est pulpitum.
Supra pulpitum ergo, & ab eius libramento ad
faciem ſpectatorum podium est erigendum duodecima orchestræ parte, quinque pedes altum eſt pulpitum ſu-
pra aream orcheſtræ, &
quinque pedes podium ſupra aream pulpiti. Et hoc loco eſt conſiderandum orche-
1110 stræ diametron eße modulum theatri.
Altum igitur est pulpitum duodecima orcheſtræ diametri cum corona,
&
undula, ſeu cymatio. Lix Græce, lata eſt petra, & obliqua,quod ſi Vitr. Lijxis diceret, eam podij petram
intelligere poßemus planam, cui cubitis innitimur dum a podio ſpectamus.
Columnæ, & capitula,& baſes
altæ ſint quarta diametri orcheſtræ parte, ita quindecim eſſent pedum, ſi diameter orcheſtræ eſſet 60.
in-
ſuper has columnas ſecundus columnarum or do imponebatur, &
illa pars ſuperior dicebatur epiſcenos, qua-
ſi ſupra ſcenam, uel ſcenæ additamentum, &
in amplioribus theatris ad tertium ordinem columnarum aſcen-
debatur, quouſque tectum porticus theatri æquarent, immo ijſdem menſuris circa theatrum continuatur, ideo
de illis modulis non facit mentionem Vitr.
quoniam eædem ſunt tertiæ epiſcenos. ex ſcbiographbia theatri ſupra
poſita multa intelligentur, quæ bactenus dicta ſunt, quanquam in altitudinibus columnarum aliquantum ua-
rijfuimus, ob eam rationem, quæ ſequenti loco a Vitr.
dicitur.
2220
Nec tamen in omnibus theatris ſymmetriæ ad omnes rationes, & effectus poſſuntreſpondere ſed
oportet Architectum animaduertere, quibus proportionibus neceſſe ſit ſequi ſymmetriam, &
quibus
rationibus ad loci naturam, aut magnitudinem opus debeat temperari.
Sunt enim res quas in puſillo,
&
in magno theatro neceſſe eſt eadem magnitudine ſieri propter uſum, uti gradus, diazomata, plu-
teos, itinera, aſcenſus, pulpita, tribunalia, &
ſi qua alia intercurrunt, ex quibus neceſsitas cogit di-
ſcedere ab ſymmetria, ne impediatur uſus;
Non minus ſi qua exiguitas copiarum, ideſt marmoris ma-
teriæ, reliquarumq́;
rerum, quæ parantur in opere, deſuerint, paulum demere, aut adijcere, dum id
ne nimium improbe ſiat, ſed cum ſenſu, non erit alienum.
Hoc autem erit, ſi Architectus erit uſu pe-
ritus, præterea ingenio mobili, ſolertiaq́;
non erit uiduatus.
Hinc est, quod qui antiquorum opera intuetur, inuenitq́; aliquid, quod extra Vitruuiana præcepta ui-
3330 deatur, non debet quàm primum aut Vitruuium, aut opera improbare, quoniam non poteſt ſciri quid, &
quan
tum neceſſitas afferebat, &
quam rationem in corpore integro membrum haberet. Vitr. præuidit hornines
buiuſcemodi uenturos, quare ubiq́;
postquam ſymmetrias explicauit, monet nos animaduertere debere, quo-
modo illa moderatione uti debemus, quam neceſſitas adducit, ſiue in forma rei comparanda ad loci rationem,
ſiue in materia &
copijs utendis. Plura uſus poſtulat, quæ omnino ad unguem obſeruanda, & facienda ſunt,
nam &
gradus, & præcinctiones, quas modo diazomata uocat, & aſcenſus itineraq́; , podia item, pulpitaq́; ,
&
tribunalia, quæ ſunt partes illæ omnes, ad quas per gradus aſcendimus, & buiuſmodi alia neceſſario tam in
magno, quàm in paruo theatro requiruntur, reliqua non item, quorum opus ad uſum non ſpectat, ſed ad orna-
tum, &
ad loci opportunitatem.
Ipsae autem ſcenæ ſuas habent rationes explicatas, ita uti mediæ ualuæ ornatus habeant aulæ re-
giæ, dextra, ac ſiniſtra hoſpitalia, ſecundum autem ea ſpatia ad ornatus comparata (quæ loca Græci
περιάκτ{ou}ς dicunt, ab eo, quod machinæ ſunt in his locis uerſatiles trigonos habentes) in ſingula tres
ſint ſpecies ornationis.
quæ cum aut ſabularum mutationes ſunt ſuturæ, ſeu Deorum aduentus cum
tonitribus repentinis, uerſentur, mutentq́;
ſpeciem ornationis in frontes. Secundum ea loca uerſuræ
ſunt procurrentes, quæ eſſiciunt una a ſoro, altera a peregre aditus in ſcenam.
Valuæ mediæ, quæ medio cuneo e quinque ſcenæ attributis reſpondet, ab ornamentis, & amplitudine, quam
habebant, regiæ dicebantur.
Vtrinque aliæ portæ erant concharum modo, quas Nichios dicimus, ita pro
fronte ſcenæ tres erant apertiones, ante quas in ſingulis machinæ erant collocatæ triangulares axibus uerſa-
tiles, in ſingulis earum frontibus picturæ erant ſecundum fabularum, quas agebant, opportunitatem.
nam
in una comica ſcena, pro comœdijs, in altera tragica pro tragœdijs, in tertia ſatyrica pro ſatyris deſignabatur.
4450 Vertebantur illæ facies, & ab illis machinis Dij loquebantur. Tonitrua in eorum aduenlu fiebant, utribus,
&
pellibus corijs inflatis, calculisq́; repletis, uelictibus percuſſis, quos nos tamburros nominamus. Itaque
decorum ſeruabant, Deos inuiſibiles tantum audientes.
Ita pro machina in Aiace Flagillifero Vliffi Minerua
loquitur, &
non uidetur, aitq́; Vlißes uocem Deæ perſimilem eſſe tyrrenicæ æreæ tubæ, quæ horrorem ſonitu
incutere ſolet.
Hœmachinæ igitur conuertebantur, ideo græce periactus dicunt, dabantq́; aditibus locum,
vias reſerentes, unam a foro, alteram aliunde.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index