Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (224) of 412 > >|
256224LIBER alia parte habuerit, qua Sol calefacere poſsit, uinum, quod erit in ca cella conſuſum a calore, efficie-
turimbecillum.
Olearia autem ita eſt collocanda, ut habeat a meridie, calidisq́ regionibus lumen.
Non enim debet oleum congelari, ſed tepore caloris extenuari. Magnitudines autem earum ad fru-
ctuum rationem, &
numerum doliorum ſunt faciendæ, quæ cum ſint cullearia per medium occupare
debent quaternos pedes.
Ipſum autem torcular ſi non cochleis torquetur, ſed uectibus, & prælo pre-
mitur, ne minus longum pedes quadraginta conſtituatur, ita enim erit uectiario ſpatium expeditum.

Latitudo eius ne minus pedum ſenum denum, nam ſic erit ad plenum opus facientibus libera uerſa-
tio, &
expedita. Si autem duobus prælis loco opus fuerit, quatuor & uiginti pedes latitudini den-
tur.
Ouilia, & caprilia ita magna ſunt facienda, ut ſingula pecora areæ ne minus pedes quaternos, &
ſemipedem, ne plus ſenos poſsint habere.
Granaria ſublimata, & ad Septentrionem, aut Aquilonem
1110 ſpectantia diſponantur.
ita enim frumenta non poterunt cito concalcſcere, ſed afflatu refrigerata diu
ſeruantur.
Nanque cæteræ regiones procreant curculionem, & reliquas beſtiolas, quæ frumentis ſo-
lent nocere.
Equilia quàm maxime in uilla, ubi loca calidiſsimafuerint,conſtituantur,dumneadfo-
cumſpectent ,cum enim iumenta proxime ignem ſtabulantur, horrida ſiunt.
Item non ſunt inutilia
præſepia, quæ collocantur extra culinam in aperto, contra orientem, cum enim in hyeme anni ſereno
cœlo in ea traducuntur, matutino boues ad Solem pabulum capientes, fiunt nitidiores.
Horrea, fœ-
nilia,ferraria piſtrina extra uillam facienda uidentur, ut ab ignis periculo ſint uillæ tutiores, ſi quid
delicatius in uillis faciendum fuerit, ex ſymmetrijs, quæ in urbanis ſupra ſcripta ſunt conſtituta, ita
ſtruantur,ut ſine impeditione ruſticæ utilitatis ædiſicentur.
2220
Ruris quoque meminiſſe iuuat. namſiue utilitatem ,ſiue uoluptatem ſpectemus, quid rure fructuoſius,
quid delectabilius eſſe potest.
Multa multi de ædificanda uilla non ignobiles authores tractarunt, quorum
præcepta alij colligere uoluere.
Nos autem ſatis officio noſtro feciſſe putamus, ſi Vitruuiana præcepta ob-
ſeruabimus, a quibus forte alij ſua ſumpſere.
Eligendus igitur eſt locus ſalubris, nam ubi cum orco paciſci-
mur, non ſolum prouentus, ſed uita dubia eſt, immo mors ipſa certior eſt, quàm lucrum.
deinde optimo con-
ſilio tam magna fabricanda eſt villa, quàm copia fructuum, agriq́ cultura postulat.
Agri modus, & men-
ſura eſſe debet.
nam uerißimum eſt illud, quod dicitur. Agrum colono eſſe debiliorem oportere, nam cum
optima cultura indigeat, cum coloni uires non ſunt idoneæ ad colendum agrum, neceſſe eſt multum fructuum
deperire, unde ſæpe agrorum copia male minores affert prouentus, quàm minor bene culta.
Tantum igitur te-
nendum est, quantum ſuſtinere poſſumus, nil enim prodeſt uelle poßidere, &
nolle colere. Quod uero ad uill æ
3330 pertinet ædificationem, fugiendus eſt@&
Sceuolæ modus. Lucullus enim ultra modum agrorum amplio-
rem uillam ædificauit, Scæuola au@fecit, unde alteri minus ſumptus, alteri euidens iactura obijciebatur.
Sunt autem in urbe noſtra, qui iam Lucullum incipiant imitari, quod nunquam laudare potero . fabricandum
igitur est rure ita, ut neque fundus uillam, nec uilla fundum deſideret.
Ideo Vitr. inquit, magnitudines earũ
ad modum agri, copiasq́;
fructuum comparentur, ne anguſtia uillæ multos fructus inſeruatos relinquat. poſt-
quam igitur loci ſalubritatem quæſierimus,ædific andum est ad agrorum modum.
cæterum uillæ liberiores ſunt,
quàm urbanæ ædes, multæq́ in illis commoditates a nobis quærendæ, multæ a natura habend æſunt.
Qui me-
diocris eſt fortunæ, commodam uillam habere studeat, ut libentius uxor ibimaneat, utilitati potius quàm
uoluptati inſeruiat.
Diuites uero ante & domestiois,& hoſpitibusmagnificeprouideant,uoluptatem quærant,
amoueant a uillis quicquid uiſum, &
odoratum offendere poteſt, omnia demum cum dignitate fiant. coloni
4440 habitatio pro rebus, famulis, animalibus, inſtrumentis diſpoſita collocetur.
Area Soli expoſita, ampla, bene
ſubacta, in medio tumens, tecto proxima ſit, Colonus ianuæ proximus dormiat;
famuli in his locis, e quibus
ad officia quiſque ſua promptior ſit.
Culina ampla, lucida, ab igne & tuta ſit: Penuaria commoda habean-
tur, stabula item ſuis locis collocentur, ut animalia, quæ labori ſunt deſtinata, rectè habeant.
ijs uerò anima-
libus a quibus fructus exigimus, ut ſunt oues, porci, pulli, columbi, lepores, aues, piſces, &
ſimilibus, loca
præparentur naturis, &
qualitatibus eorum accommodata. Granum, & ſemen omne humore marceſcit, ca-
lorepallet, arctatum cogitur, &
calce contactu corrumpitur. ideo in contignationibus, & ſublimatis locis
ponitur, aut nuda terra ſub caua ad boream collocatur.
Poma ſrigidis locis, tabulatisq́; ſeruantur. Cella
uinaria ſubterranea, occluſa, a meridie, uentisq́;
auſtralibus auerſa, a strepitu remota. Lumen habeat ab
oriente, aut a borea.
Vapor omnis, fœtor item, & humor ab ea debet abeſſe, ita pendeat, & ſit pauimen-
5550 tata ,ut effuſum uinum facile colligi poßit.
Vaſa uinaria amplißima & firma ſint. Boues ab humo edant,
æquis fœnum a pariete propendeat, paries autem non ſit bumidus, bumenti enim cum capite ſint ,in motu
exſiccantur, &
ita bene habent, quare cauendum eſt ne lumen Lunæ in earum stabula ſubintret. Luna enim
equorum oculi læduntur.
Mula calidis, obſcuris, & depreſſis locisfurit. Menſuras ſtabulorum, & quantum
quodq́;
areæ occupet animal, iam Vitr. declarauit. Agricolæ instrumenta ſuis locis, & prompta diſponãtur.
Currus, iuga, aratrum, corbes, funes ſub tecto collocentur. Torculari detur locus amplus, de cuius menſura
ſatis est a Vitru.
dictum. Quod autem dicitur de dolijs, quæ cum ſint cullearia, ſciendum eſt culleare uas
uiginti amphoras continere, amphora autem quadraginta ſextarios.
Culleus amphoras uiginti capit, ut
collegit Philander.
ideſt libras menſurales. quibus ſcilicet reimoles, non pondus exigere mille ſexcentas .
amphora urnas duas, ideſt libras octoginta.
Vrna congios quatuor, ideſt libras quadraginta. Congius ſex-
tarios ſex, id est libras decem.
Sextarius heminas duas, ideſt libram & beſſem. ſiue uncias uiginti: hemina,
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index