Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (241) of 412 > >|
273241SEPTIMVS. li habeat nares. Deinde congeſtis, & ſpiſſe calcatis carbonibus inducitur ex ſabulone, & calce, & fa-
uilla mixta materies craſsitudine ſemipedali ad regulam, &
libellam, & ſummo libramento cote de-
ſpumato redditur ſpecies nigri pauimenti, ita conuiuijs eorum, quod &
poculis, & ſputiſmatis effun-
ditur, ſimul atque cadit, ſicceſsit:
quiq́; uerſanturibi miniſtrantes, & ſi nudis pedibus fuerint, non re-
cipiunt frigus ab eiuſmodi genere pauimenti.
Mira antiquorum industria in ædificando ad æternitatem, & uenustatem ubique cernitur. Nam & qua
parte natura, aut impedire, aut ferre ornamenta non poterat, arte nitebantur naturæ difficultates &
uitia
ſuperare.
Quoniam uero nihil eſt, quòd expolitiones omnes, & cruſtationes magis offendat, diſſipet, & cor-
rumpat, quam humor, nulli dubium eſt, quin cum humiditati reparatum fuerit, pulchritudo ſuum conſequa-
1110 tur effectum.
Igitur cum Vitr. præcepta expolitionum in locis ſiccis expedierit, nunc aggreditur expolitiones,
&
ornatus in humidis locis. Humoris uitia aut ab imo ob terreni naturam, aut a ſummo prouenit cum parie-
tibus, aut ſolum humidum, aut etiam montes imminent.
Si ab imo ſurgit, oportet in his quæ plano pede ſunt
cameris, fodere infra pauimenti libr amentum etiã planum ad pedes tres, teſtisq́;
cauationem illam implere, &
firmiter exæquare.
huiuſmodi materies exſiccatum humorem ſemper tenebit. Sed ſi forte aliquis paries ab
humore continuo lædatur, tunc alius paries ſubtilis aliquantum ab eo distans aſtruendus eſt, uel inter utroſ-
6969[Handwritten note 69] que parietes canaliculus ducendus inferior pauimenti plano, qui exiet in apertũ, oportet autem &
ſpir amenta
a ſummo relinquere, nam ſi canalis profundior aliquanto fuerit, &
nulla eſſet uia ſpiramentis relicta, marceſce-
ret, &
diſſolueretur opus omne. Oportet igitur inferius fauces ſuperius ſpiramenta facere. Constructo eo modo
pariete trulla inducemus rudiorem materiem, mox ſubtiliorem cutem, demum ultimam expolitionem.
Quòd
2220 ſi anguſtia loci alterũ illum parietẽ fieri non patietur, ſatis erit canales in apertum locum effluentes conſtruere,
&
altera marginum ipſorum canalium parte tegulas ſupra ponere altitudine bipedali, ab altera uero mu-
rulos, ſeu paruas pilas erigere ex lateribus beſſalibus, ideſt pollicum octo, ſuper quibus duarum tegularum
anguli imponi poßint:
non diſtent autem huiuſmodi tegulæ a primario pariete plus palmo, & ita canalis, &
eius tegumenti ſtructura perfecta erit.
At uero ut primarij parietis bumiditas queat deſcendere ab imo ad
ſummum parietem cincinatas, &
hamatas tegulas collocare ſupra frontem parietis oportet: quæ ſe tanquam
hamis contineant.
ſunt autem ex tegulis aliquæ planæ, aliquæ in canaliculi modum ductæ, aliæ habent margi
nes utrinque extantes:
has hamatas nominat hoc loco Vitr. quarum partes interioris uerſus parietem pice
liquata inungendæ oblinendæq́;
ſunt, ut humorem omnem a pariete deſluentem reſpuant, ſinantq́; in cana-
lem deſcendere.
Ita huiuſmodi tegulæ loco muri ſubtilis erunt, (quales nos plures Romæ uidimus) idemq́;
3330 efficient, nam inter illis, & parietem ſatis eſtſpatij ad humoris fluxum. quin etiam exitus, faucesq́; illi, & na
res præparandæ ſunt, &
ſupra etiam ſpiramenta. Vtuero trulliſſationem non reſpuant huiuſmodi tegulæ, quæ
parietis loco expoliendæ ſunt, calce ex aqua liquida dealbentur.
trulliſſatione inducta pro arenato teſta dirigan
tur, &
ea fiant omnia quæ ſuperius ſcripta ſunt. Quid uero in huiuſmodi locis, & ſimilibus pro ornamento
ſit faciedum, monet Vitr.
Non enim omnibus locis ſubtilitas ornamentorum requiritur, nec pictura magni
ſumptus, &
rerum magnarum, quæ megalographia dictur, poſtulatur in triclinijs hybernis, nec camerarum
coronario opere ſubtilis ornatus ob fumum, ob fuliginem, ob puluerem, quæ omnia ornamenta dißipare ſolẽt,
Melographiam uero interpretatur Vitr.
ſequenti cap. quid ſit. Sed ſupra podia tricliniorum hybernorum ſu-
bigendi ſunt abaci ex atramento, &
poliendi cuneis ſilaceis, & miniaceis. Sil autem aut purpureo, aut luteo
colore erat.
Atticum ſil erat de quo infra dicetur, quo ad lumina utebantur, ad abacos uero non niſi mar-
4440 moroſo, quoniam marmor in eo reſistit amaritudini calcis.
De minio dicemus poſtea. Abaci autem erant
ad ſeſſum habiles, quos uulgus uoce trunca bancos appellat.
Variè autem ſedebant, & fulti diſcumbebant an-
tiqui, ſed initio herbis, ligno, ramisq́;
humi toti ſternebantur, mox ſtructiles facti ſunt, atque etiam e marmo-
re;
& Plin. ſecundus epiſtolarum libro quinto, utrectè animaduertit Philander indicat hæc, Delicatiores
marmoreis cruſtis ueſtiebant, aliqui ueterum parietum exciſis tectorijs marmorum uarietates imitati ſunt.
Non defuerunt, qui atramento tectorio ſubigerent inter ſparſis cuneis pictis, hoc eſt paribus triangulis ita iun-
ctis, ut quadrangulum efficerent alternantes colores.
Fecerunt & ex inteſtino opere, quod genus ſeſſui non
ingratum ætas noſtra retinuit.
Figura non una fuit & reliqua. Cæterum ego ornamenta hæc parietum non
ſcamnorum puto eſſe, in triclinijs enim hybernis ad formam abacorum diſtinctas fuiſſe diuiſiones per quadra,
ut nos dicimus in parietibus interpoſitis cuneis pictis, ut dictum eſt.
erant etiam, & depicta podia, ſuper quæ
5550 huiuſmodi pictura cuneorum diuiſionibus abacos ex atramento ſubactos habebat.
Vnde commendat uti-
lem Græcorum hybernaculorum uſum, minimè ſumptuoſum in quodam genere pauimenti ſtruendo, cuius ra-
tio hoc modo abſoluebatur.
A triclinij plano circiter pedes duos infra fodiebant, & ſolidato fiſtucationibus,
&
uectibus ſolo, aut rudus, aut teſta inducebatur pro pauimento, quod quidem ita faſtigatum erat, ut in ca-
nali haberet nares, mox calcatis carbonibus permiſcetur materies ex ſabulone, calce, &
fauilla, & induci-
tur craſſitudine ſemipedali ad regulam, &
libellam, & læuigato, & cote depolito pauimento, nigra eius ſpe-
cies redditur, &
id efficitur, ut in conuiuijs eorum, & quòd poculis, & ſputiſmatis effunditur, ſimul atque
cadit, ſicceſcit, quiq́;
uerſantur ibiminiſtrantes, & ſi nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab eiuſmo-
di genere pauimenti.
ex carbonibus enim ſiccitas & ex fauilla prouenit. Carbonum autem mira eſt uirtus.
Vnde D. Aug. cap. 4. lib. 21. de ciuit. Dei, ſic inquit: Non ne miranda res eſt, & tanta infirmitas, ut ictu leuiſ-
6660 ſuno frangatur, &
preſſa facillimè conteratur, & tanta firmitas, ut nullo humore corrumpantur, nulla ætate

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index