Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (243) of 412 > >|
275243SEPTIMVS. uerſum domos ſupra tegularum tecta poteſt habere, aut columnas, ſeu faſtigiorum explicationes?
Hæc enim ſupra contignationes ponuntur, non ſupra tegularum tecta. Si ergo quæ non poſſunt in
ueritate rationem habere facti, in picturis probauerimus, accedemus &
nos his ciuitatibus, quæ pro-
pter hæc uitia inſi pientes ſunt iudicatæ.
Itaque Apaturius contra reſpondere non eſt auſus, ſed ſuſtu-
lit ſcenam, &
ad rationem ueritatis commutatam, poſtea correctam approbauit. Vtinam dijimmor
tales feciſſent, ut Licinius reuiuiſceret, &
corrigeret hanc amentiam, tectoriorumq́; errantia inſtitu-
ta.
Sed quare uincat ueritatem ratio ſalſa, non erit alienum exponere. Quod enim antiqui inſumentes
Jaborem, &
induſtriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus & eorum eleganti ſpecie
conſequuntur, &
quam ſubtilitas artificis adijciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus ſum-
1110 ptus efficit, ne deſideretur.
Quis enim antiquorum non uti medicamento minio parce uidetur uſus
eſſe?
At nunc paſsim plerunque toti parietes inducuntur. Accedit huc chryſocolla, oſtrum, Arme-
nium.
Hæc uero cum inducuntur, & ſi non ab arte ſint poſita, fulgentes tamen oculorum reddunt
uiſus, &
ideo quòd precioſa ſunt legibus excipiuntur, uta domino non a redemptore repreſenten-
tur.
Quæ commonefacere potui, ut ab errore diſcedatur in opere tectorio ſatis expoſui: Nunc de ap-
parationibus, ut ſuccurrere potuerint, dicam;
& primum: quoniam de calce initio eſt dictum, nunc
de marmore dicendum reſtat.
Quid in diuerſis conclauibus pingendum ſit, pro rei dignitate, partim ſuperiori capite, partim hoc monemur
a Vitr.
Ex picturæ diffinitione argumentatur id quod decet, poſtea liberè reprehendit, qui a uera antiquorum
pictorum, &
recta ratione diſceſſere. qua in re acriter inuehitur in id picturæ genus, quod nostri Grotteſcam
2220 uocant, ut pote quæ resſit, ut nullo modo ſtare poſſit.
nam cum pictura ſit rerum, quæſunt, uel quæ eſſe poſſunt
imitatio, qui fiet, ut rectè factum iudicemus quod in eo genere tentatur, &
efficitur? animalia ſcilicet ædes fe-
rentia, cannas, arundinesq́;
colummas ſignificantes, monſtrorum articuli, naturarum dißimilitudines, &
mariorum generum mixtiones, quas fieri minimè natura patitur.
Certè quemadmodum fantaſia confuſæ in
ſomnis rerum imagines nobis affert, ſæpeq́;
res natura diſſimiles ſpectris aggregari ſolet, ita recte poſſu-
mus dicere ab eo picturæ genere fieri, quod picturæ ſomnium rectè nominare poſſumus.
Simile quid in dicendi
arte, uel loquendi peritia uidere ſolemus.
Nam dialecticus rationi nititur ſatisfacere, orator ſenſibus, &
rationi, poeta aliquanto magis ſenſui, quam rationi, Sophiſta uero monſtra parit, &
huiuſinodi, qualia nobis
phantaſia ſolet afferre, cum ſenſus a ſomno opprimuntur.
Quam uero commendandus ſit Sophiſta dicant ij
qui diſcrimen inter uerum, &
falſum, inter uerum, & ueriſimile ponere poſſunt. Certe fucus colorum & la-
3330 boris effugium, &
ueræ artis ignorantia eo deduxit pictores, ut uanæ oblectationi inani re ſatisfaciant.
Credo etiam ego primum huiuſmodi genus, quòd nullius est laboris, & aliquæ uoluptatis in hypogeis, & cry-
ptſis, quas grottas, unde nomen habent, inuentum, &
uerè digna loco pictura, in qua colorum præstantia po-
tius, quam artificis manus, &
ingenium commendatur. Excuſant ſe pictores artificioſamq́; rem dicunt, &
quaſi hieroglyficam, ſignis, &
monumentis præclaram, eam picturæ ſpeciem uolunt eſſe, neque omnibus datum
eſſe dicunt, poſſe aptè, &
concinne eam efficere, ut picturæ ſubtilitas, partium reſponſus, ſignificationum uis
inuentionum pulcbritudo, lineamentorum tractus, concinnitas inde ſpectabilis habeatur;
ſed hæc quam uere
eos excuſent, alij uideant, ſed nos ad res, non ad ſomnia intendamus.
Pictura quemadmodum cætera, quæ
ab homin ibus, hoc eſt ab ratione utentibus fieri ſolent, propoſitum, &
intentionem habeat aliquid imitandi,
&
repreſentandi, ad id propoſitum omnis compoſitio est referenda, & quemadmodum poetæ fabulis prodeſſe
4440 hominibus debent, &
muſica ſunm ad effectum aliquem finem habere. Ita quæ pictura imitamur, non ſolum
oculis, ſed animo aliquid utilitatis afferre oportet.
cumq́; pictura, & poetica uaria ſint pro rerum qualitate,
quæ triplici genere continentur, ſummo, medio, &
infimo, ita quæ maiestatem habent publicis, & præſtan-
tißimorum operibus adhibebuntur, unde megalographia deducta eſt, quæ uero mediocribus conueniunt, ſuis
locis ponantur, quemadmodum infima docet Vitrunius ſuis locis pingenda.
Poſt dignitatis, uenuſtatisq́; conſide-
rationem ars adhibenda es̃t, qua rerum formas ſuis numeris abſolutas, certosq́;
corporum fines, figuramus,
ſymmetrias, &
proportiones partium inter ſe, & ad ccrpus relatas obſeruamus: item actus, geſtusq́; , &
uiuacitatem repreſentare oportet, affectus demum, &
mores, quod paucorum eſt, & nostris temporibus uix
conſideratur, in quo artis perfec̃tio eſt collocata, fines corporum ita terminare ut interminati uideantur, quiq́;
ſint tam leniter, leuiterq́; ducti, ut etiam intelligatur, quod non cernitur, putetq́; oculus ſe uidere, quod non
5550 uideat (fumatam ſpeciem iſtam nostri dicunt.)
ita enim corporum quorundam ſuperficiem natura terminauit,
ut lineæ, finesq́;
eorum tenui quadam ratione ductæ uideantur ſuauem, & dulcem, & teneram fugam nostri
dicerent in horizonte, ac terminatione uiſus, quemadmodum in planis, quæ optice artis diligentia, &
ſubtili-
tate pinguntur.
Idq́; quod aio eſſe, & non eſſe uidetur, & maximo iudicio, & experientia perficitur, igno-
rantes oblectat, &
ſciemes mirari facit, præterea colores, eorumq́; compcſitiones ſubtiles, efficacesq́; uirorũ
imitationes, &
ſplendores, teneritudinemq́; membrorum muliebrium & effectam, ſed parum expreſſam mu-
ſculorum partitionem carne ita rectè ueſtitam, &
tectam, ut ſubeſſe ſentiantur muſculi, qui in uirili cor-
pore, ita ſub pannis, &
ueſtibus corpus eſſe intelligatur, & nuditatem in ueſtitu oſtendamus, flexus, & ſtriæ
ſuauiter ducantur nihil effic ientes, quod uenustate careat, &
rem non repreſentet ut est, proxima uel remota,
directa uel abſcedens, alta uel depreſſa, uiſus demum conueniens ratio habeatur.
Sed mens nostra non est
6660 hoc loco diffuſius hæc pertractare, neque de alijs orn amentis agere, cuiuſmodi ſunt obeliſci, pyramides, ſepul-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index