Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (251) of 412 > >|
283251OCTAVVS. locaturm fuerit in ea ſoſſura, in ſequenti autem die de eo aqua expreſſa erit, ſigniſicabit eum locum
habere copiam.
Non minus ſi lucerna concinnata, oleiq́; plena, & accenſa in eo loco operta fuerit
collocata, &
poſtero die non erit exucta, ſi habuerit reliquias olei, & ellychnij, ipſaq́; humida inuenietur
indicabit eum locum habere aquam:
ideo quod omnis tepor ad ſe ducit humores. Ita in eo loco ignis
ſi ſactus ſuerit &
percaleſacta terra, & aduſta, uaporem nebuloſum ex ſe ſuſcitau erit, is locus habebit
aquam.
Cum hæc ita erunt pertentata, & quæ ſupra ſcripta ſunt ſigna inuenta, tum deprimendus eſt
puteus in eo loco:
& ſi caput erit aquæ inuentum, plures ſunt circa fodiendi, & per ſpecus in unum
locum.
omnes conducendi. Hæc autem maximè in montibus & regionibus ſeptentrionalibus ſunt
quærenda, eò quòd in his &
ſuauiora & ſalubriora, & copioſiora inueniuntur: auerſi enim ſunt Solis
1110 curſui, &
in his locis primum crebræ ſunt arbores, & ſyluoſæ, ipſiq́; montes ſuas habent umbras ob-
ſtantes, ut radij Solis non directi perueniant ad terram, nec poſsint humores exugere.
Interualla
quoque montium maximè recipiunt imbres, &
propter ſyluarum crebritatem, niues ibi ab umbris ar-
borum &
montium diutius conſeruantur, deinde liquatæ per terræ uenas percolantur. ita perueniunt
ad inſimas montium radices, e quibus profluentes ſontium erumpunt fluctus.
Campeſtribus autem
locis contrario non poſſunt haberi copiæ quę &
ſi ſint non poſſunt habere ſalubritatem, quod Solis
uehemens impetus propter nullam obſtantiam umbrarum eripit exhauriendo feruens ex planitie cam-
porum humorem, &
ſi quæ ibi ſunt a quę apparentes, ex his quod eſt leuiſsimum, tenuiſsimumq́; &
ſubtili ſalubritate aer auocatus diſsipat in impetum cœli, quæq́;
grauiſsimæ, duræq́; , & in ſuaues
ſunt partes, eæ in fontibus campeſtribus reliquuntur.
2220
Non ſemper natur a fluuiorum magnitudine, ſontiumq́; crebritate, aut apertis inditijs aquarum copias
ſubministrat, ſed ſæpe inter terræ uiſcera tanquam ſanguinem in uenis aquas colligit, &
per latentes locos
ducit, quare cum deſideremus id nos induſtria inuenire, quod natura reconditum tenet, monemur a Vitruuio
quibus experimentis id tentare liceat, quòd ut ſacillimum eſt in Vitr.
ita ad unguem pulcherrimè obſerua-
tum est a plinio, &
Palladio, alijsq́; auctoribus, qui integrum fere uolumen hoc a Vitru. in ſua ſcripta
tranſtulere .
De aqua imbrium, eius{q́ue} uirtutibus. Cap. II.
ITaqve quæ ex imbribus aqua colligitur, ſalubriores habet uirtutes, eo quod eligitur ex
3330 omnibus ſontibus leuiſsimis, ſubtilibusq́;
tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem
percolata tempeſtatibus liqueſcendo peruenit ad terram.
Cum ſupra dixerit teporem ad ſe trahere humores, oſtenderitq́; campestres aquas ideo inſalu-
bres, quod leuiſſimam, &
tenuiſſimam eorum partem in aerem Sol attrahat, grauiſſimas, & duras retinquat.
huiuſmodi occaſione ductus de aqua imbrium agit, cuius ſalubritatem oſtendit ex eo, quòd fit ex tenuißimis
fontium, &
ſubtilißimis uaporibus in cœlum traεtis, & inde ad terram percolatis, exercitatione, & motu
aeris.
Sed Ariſtoteles pluuiam fieri dixit certè ex uaporibus in ſublime Solis impetu raptis, ſed non exerci-
tatione aeris percolatis, dum tempeſtatibus liqueſcendo perueniunt ad terram, uerum ad partem frigidiorem
aeris tractos uapores dicit, qui ubi frigus ſentiunt, condenſantur in nubes, &
cum nimio frigore adhuc denſen
tur constringuntur, &
craſſiores fiunt, unde pondere ſuo in terram cadunt. Sed Vitruuio hæc, & alia
4440concedamus.
Etiamq́; non crebriter in campis confluunt imbres, ſed in montibus, aut ad ipſos mótes, ideo quod
humores ex terra matutino Solis ortu moti, cum ſunt egreſsi, in quamcunque partem cœli ſunt pro-
clinati, trudunt aera, deinde cum ſunt moti propter uacuitatem loci, poſt ſe recipiunt aeris ruentes
undas, Aer autem cum ruit trudens quocunque humorem præuium, ſpiritus, &
impetus, & undas
creſcentes facit uentorum.
a uentis autem quocunque ſeruntur humores conglobati ex ſontibus, &
fluminibus, &
paludibus, & pelago, cum ruit tepore Solis continguntur, exhauriuntur, & ita tolluntur in
altitudinem nubes:
eæ deinde cum aeris unda nitentes, cum perueniunt ad montes, ab eorum offenſa,
&
procellis propter plenitatem, & grauitatem liqueſcendo diſperguntur, & ita diffunduntur in terras.
Nos primo libro, cum de uentis ageret Vitr. uniuerſam materiam deuentis explicauimus, quæ hic de im-
5550 brium generatione dicuntur, in Vitr, ſunt facilia, modo intelligas, non tam obiectu montium nubes conden-
ſari, &
pluuiam liqueſcere, quàm ex loci frigiditate. imbrium igitur materies uapor eſt humentis, & cali-
dæ naturæ:
efficiens cauſa Solis, aut ſyderum calor. modus est attenuatio uaporum; locus es̃t frigidior ae-
ris pars, in qua denſantur uapores, finis eſt, ut lerra omnium parens fœundetur.
Quàm uero, quæ dixi uera
ſint, oſtendit Vitr.
Vaporem autem, & nebulas & humores ex terra naſci, hæc uidetur efficere ratio, quod ea habet
in ſe &
calores ſeruidos; & ſpiritus immanes, reſrigerationesq́; , & aquarum magnam multitudinem,
ex eo cum reſrigeratur noctu, ucntorum ſlatus oriuntur, per tenebras, &
ab humidis locis egrediun-
tur in altitudinem nubes, Sol oriens impetu tangit orbem terræ, tum aer ab Sole percalefctus cum
roribus ex terra tollit humores.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index