Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (256) of 412 > >|
288256LIBER quæcunq; ſeruantur uirtute continentium corporum ſeruari, itẽ quæcunq; mouentur corpora, quæ rectis com-
menſibus dimetiuntur ad propria loca natura ferri, tanquam ad initia eorum ortus.
Ideo nulli dubium eſſe de-
bet qu in ea uis in locorum proprietatibus reperiatur, quæ actrix, auctrixq́;
ſit rerum, nam & in corporibus
animantum ad ſua quæq;
membra alimentum trabi uidemus tanquam ad ſedes proprias, unde formam conci-
piant eius membri ad quod trahitur, nec fieri potest, ut alimentum quic quam agat, niſi uim membri, ad quod
mouetur, ommino adeptum ſuerit.
Eius igitur perfectionis initium eſt membrum ipſum. non immerito igitur
locus inter initia rerum a philoſophis collocatur.
experimento quoque uidemus corpora extra ſedes ſuas a natu
ra primo inditas collocata, labi, &
interire, quoniam a loco tanquam a principio ſui ortus longè poſita ſint.
Cæterum ne error ſenſim ſubrepat in bis, quæ dicturi ſumus, loci acceptione, & uocabulo dicemus quid per
1110 locum intelligamus.
Locus communi quadam ratione pro corpore ambiente aliud corpus ſumi ſolet, habita
ratione ad ſuperficiem ipſum continentem uel contingentem.
Dicitur & locus caua illa ſuperficies, ad quam
corpus aliquod mouetur.
Si communi ratione locus ſumatur, certè ſummum illud corpus, quod nec ortum,
nec interitum ſentit in loco eſſe non dicetur, nam extra ſe corpus nullum ambiens babent, quod magnitudinem
eius circunſcribat.
Cætera uero corpora a primo babent extra ſe corpus, quod ea continet. Verum, quia &
ipſa, nec ortum generationis babent, nec intereunt, contingunt ſe certe continentq́;
, ſed eorũ contactus, mathe
matica quadam ratione fit idest non naturali, quia nec patiuntur propterea, nec agunt quicquam inter ſe.
id
quod ex eo eſt, quod eorum materies quam primum propriam conſequitur formam, quæ indiudua est, &
im-
pertibilis ante quàm magnitudinem (ſeu quòd dicunt) quantitatem babeat:
buiuſmodi ergo corporibus, nec
propriè nec ſecundum naturam debetur locus.
Ideoq; natura perpetuitatem babent, & eorum forma, nec
2220 per ſe, nec per accidens mouetur, ut in phyſicis probatum eſt, &
quemadmodum nullus est eorum ſecundum
natur am motus ad formam, &
ad locum: & quod ad formam non mouetur, neque ad locum mouetur. Sed
ipſa potius ſunt aliorum corporum loca, unde quod ita ordinata ſint in loco, conuenit eis ex præstantia &
ex-
cellentia quadam, ſecundum quem ordinem, cauſæ ſunt eorum, quæ natura fiunt.
in quo quidem ordine, quod
eſt uniuerſalis, cæterorum cauſa, ultimum eſt, quod ſuo circumplexu omnia continet:
Ideoq́; altius in loco ſecum-
dum diſtantiam a centro eſſe oportet, &
cõplecti omnia in orbẽ,ut æquabiliter in omnibus natura constantibus
nires ſuas exerceat, non omnis autem ſuperficies locus est naturalis rei, ſed ea quæ terminus est continentis
corporis comparata, &
relata ad dis̃tantiam, & cauſam, in qua propriæ estgener atio ret, quæ continetur.
In ea enim ſuperficie ſic affecta fit, & ſeruatur & augetur, & extra eam, in alia ſifuerit, quæ contrarias
qualitates habeat, diſſoluitur, &
interimit. Hinc ſimplicia illa corpora, quæ a phyſicis elementa dicuntur
3330 in eo loco ſeruantur, ad quem natura feruatur:
permixtis uero is locus debetur pro ratione ſimplicium, quæ
motiones habent ad ſua loca naturales, &
extra ſuas ſedes intereunt, & locus quidem ſimplicium ſimplex
est, &
compoſitorum compoſitus, hinc eſt quòd bomines ad cœli inclinationes contrarijs his, in quibus nati
funt accedentes debilitantur, &
infirmantur. Animalia quoque gignendi uires amittunt loci mutatione. Vnde
elephantes extra prima climata raro generantur,ultra quartum nunquam.
Leones item in ſexto, & ſeptimo
non reperiuntur.
De plantis quoque ratio eadem ut Vitr. rectè obſeruauit. nunc dicam amplius quòd cor-
porum quædam continent, &
non continentur, quædam contrario modo ſe habent, nam continentur, & non
continent, alia demum continent, &
continentur. Omnia continens, cœlum eſt, & illud quod extremo ambitu
omnia cingit a nullo continetur, quo uirtus omnis in omnia defluit, infimum uero terræ puræ corpus, quod
centro proximum eſt, continetur, &
non continet. Cætera uero intermedia, ſi inferioribus comparentur, con-
tinent, ſi ſuperioribus, continentur, Longum uero eſſet de intermedijs ostendere quis proprius cuique ſit locus
4440 a natur a ſignatus, &
qua ratione tanta in loco virtus inſit, & elementorum uarias efficiat qualitates. ſimi-
liter in his quæ ex elementis conſtant recenſere, quis naturalis ſit locus tædioſum eſſet.
ſatis est dixiſſe ex phi-
loſopborum ſententia, corpora quæſunt tantum loca, eſſe cauſas omnium locorum, &
ratio quod alia ſint in
loco eſt a cœlo, qui locus eſt.
uariantur uero naturæ, proprietates, mores, actiones & ſpecies etiam eorum, qui
in eodem loco eſſe uidentur, quoniam non est in his locis pars ulla, uel minima, quæ non habeat propriam fa-
cultatem a uirtute ſyderum.
Nam uel minimo puncto horizontis mutato, mutatur cœli facies, a qua uirtus
omnis emanat, mutatur aut borizon, uel parua terreni babitatione mutat;
ita enim ratio postulat, nam ſi
ſecundum ſenſum exiſtimetur, non omnis mutatio ſoli borizontem immutat, nam terminator ille, finitorq́;
circulus, qui ſenſui eſt manifestus, uiſum terminat ad quingenta stadia, unde fit, ut ciuitas quing entis ſtadijs
ab alia diſtans alium dicatur habere borizontem;
habet enim alium ortum, alium occaſum ſyderum ſenſili
5550 temporum diſcrimine interceptum.
Quoniam uero, & aduentitia quadam ratione diuerſæ locorum proprie-
tates accidunt, conſiderandum eſt, maris, montium, ſyluarumq́;
proximitatem, eam facere in locis mutatio-
nem.
Meridiana loca propè mare calidiſſima ſunt, & reftexu radiorum Solis, & ex luminis ad littus multi-
plicatione unde loca illa arenoſa ſunt, &
ſicca, & mare ipſum ab impetu Solis in ſalem congelatur, & uina
quæ ibinaſcuntur, calidiſſima ſunt.
Loca a meridie remotiora, proxima tamen ad mare, calida, & humida
fiunt.
cæterum quia humor excedit, peſtifera ſunt, & ibi tonitrua ſulgura continenter generantur. Loca ſub
ſeptentrione ad mare poſita habites craſſos habent, &
frigidos, non adeo peftifer a ſed nec ſalubria ſunt omni-
no, non ſentiunt graues æſtus, nec graues byemes, quoniam uis aeris licet craſſa ſit, non tam facile admittit
caloris uel frigoris uim.
Montes quoque ſi uicini ſint, loca immutant bumiles non tantum, ſed alti ſunt niuoſi,
quosſi ab Aquilone babeas calidiorem efficient regionem, ſi ameridie altos, &
multos frigora ſenties into-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index