Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (264) of 412 > >|
296264LIBER quagenaria ſimiliter decem pedum pondo ſexcenta; quadragenaria, & reliqua ut inquit Vitru. qui etiam ſe
ipſum declarat, &
ea nomina hoc modo explicat.
Ex latitudine autem lamnarum quot digitos habuerint, antequam in rotundationem flectantur,
magnitudinum ita nomina concipiunt fiſtulæ.
Namque quæ lamna fuerit digitorum quinquaginta,
oũ fiſtula perſicietur ex ea lamna, uocabitur quinquagenaria, ſimiliterq́;
reliquæ.
Frontinus dicit incertam eſſe Vitr. menſuram, quoniam cum cir cumagitur lamina ſicut interiore parte at-
trahitur, ita per illam, quæ foras ſpectat, excedit, maxime probabile eſt quinarium dictum a diametro quinque
quadratuum &
reliqua. Hactenus quæ pertinet ad fiſtularum magnitudinem explicauit, restat ut de ducen-
dæ aquæ modo præcepta instituat.
Dicit igitur
1110
Ea autem ductio, quæ per fiſtulas plumbeas eſt futura, hanc habebit expeditionem, quòd ſi caput
habeat libramenta ad mœnia, montesq́;
medij non fuerint altiores, ut poſsint interpellare, ſic neceſſe
eſt eorum interualla ſubſtruere ad libramenta, quemadmodum in riuis, &
canalibus dictum eſt.
Sin autem non longa erit circuitio, circunductionibus. Sin autem ualles erunt perpetuæ in declina-
to loco curſus dirigentur, cum uenerint ad imum, non alte ſubſtruitur, ut ſit libramentum quam
longiſsimum (hoc autem erit uenter, quod Græci appellant {χοιλαν} ) deinde cum uenerit ad aduer-
ſum cliuum, quia ex longo ſpatio uentris leniter tumeſcit, tunc exprimatur in altitudinem ſummi
oliui:
quòd ſi non uenter in uallibus factus fuerit, nec ſubſtructum ad libram factum, ſed geniculus.
erit, erumpet, &
diſſoluet fiſtularum commiſſuras. Etiam in uentre columnaria ſunt facienda, per quæ
uis ſpiritus relaxetur.
Ita per fiſtulas plumbeas aquam qui ducent, his rationibus belliſsime poterunt
efficere, &
decurſus, & circunductiones, & uentres, & expreſſus.
2220
Ductus aquæ per fiſtulas plumbeas, aut impeditur, aut non impeditur. Non impeditur cum uel planum a
capite ad mœnia libratum eſt, &
decurſum habet, uelmontes adeò alti non ſunt, ut interpellantur aquæ cur-
ſus, tunc interualla ſubſtruantur ad ea libramenta, quæ dicta ſunt in riuis, &
canalibus, ut ſcilicet æquabiles
habeant decurſus, fastigiaq́;
temperata. Impeditur montium obiectu uel etiam uallis depreſſione nimia.
Cum obijcitur mons, uel excauandus eſt, uel ſi non longa erit circuitio, ſubſtructio facienda eſt, quæ montem
oircundet, ut per latus montis obliqua ducatur aqua.
Siuallis perpetua erit, conſideranda hæc ſunt, aquæ
decurſus, libratio, &
expreſſio, nam decurſus fit a capite aquæ ad uallem, libratio in profundo ual-
lis, &
expreſſio, cum ad cliuum cogetur aſcendere. vnde Vitru. inquit {Sin ualles erunt perpetuæm de-
clinato loco curſus dirigentur.
} Cum uero aqua ad uallem, & imum peruenerit, tunc ſubſtructio fa-
3330 cienda eſt, non tamen alta nimis ſed longiſſimo libramento, hæc uenter appellatur, quoniam tanquam in uen
tre aquas continet, &
ſubleuatur in tumorẽ quendam. Vnde Palladius ita inquit, ſiſe uallis interſerat, ere-
ctas pilas, uęl arcus uſque ad aquæ iuſta uestigia conſtruimus, aut plumbeis fiſtulis clauſam deijci patiemur,
&
explicata ualle conſurgere. Explicata autem ualle conſurgere, eſt id quod Vitr. dicit { tunc exprimatur
in altitudinem ſummi cliui } quod fit cum a monte deſcenderit in uallem, ſi in aduerſum montem cogatur con-
ſcendere.
Neceße autem eſt uentrem, & libramentum facere, ut longi uentris ſpatio leniter intumeſcentis
aqua non magno impetu in altitudinem exprimatur, nam ſi non uenter, ſed geniculus, &
flexus canalis fa-
ctus fuerit impetu nimio, dum conſcendet aqua, erumpet, &
diſſoluet fiſtularum commiſſuras. Etiã in uentre
columnaria, ideſt putei, &
ſpiramenta ſunt facienda, per quæ uis ſpiritus relaxetur.
Item hac ratione cum habebunt a capitibus ad mœnia faſtigij libramenta, inter actus ducentos
non eſt inutile caſtella collocari, ut ſi quando uitium aliquis locus fecerit, non totum omneq́;
opus
4440 contundatur, &
in quibus locis ſit factum facilius inueniatur: ſed ea caſtella neque decurſu, neque
In uentris planitia, neque in expreſsionibus, neque omnino in uallibus, ſed in perpetua fiant æ-
qualitate.
Quoniam ductus aquarum magno fit ſumptu, ideo prouidendum est, ut cum uitium aliquod in fistulis factum
fuerit, continuo ipſum deprehendamus, ne totum opus contundamus in explorando loco, ubi uitium erit.
Qua-
re illud animaduertendum eſt, ut caſtella ducentos actus distantia ſtruamus;
cum enim ad caſtellum aqua non
peruenerit, ſciemus uitium ſupra id in tubulis factum eſſe, &
tunc reficere poterimus. Cauendum uero est, ne
caſtella in decurſu, aut in uentre, aut in expreſſione uel ualle struamus, quoniam multa incommoda ex ea
ſtructura ſenties, &
damna.
Sin autem minore ſumptu uolueris aquam ducere, ſic erit faciendum. Tubuli craſſo corio ne
5550 minus digitorum duorum fiant ex teſta, ſed ita ut hi tubuli ex una parte ſint lingulati, ut alius in alium
inire, conuenireq́;
poſsit. Tum coagmenta eorum calce uiua ex oleo ſubacta ſunt illinenda, & in
declinationibus libramenti uentris, lapis eſt ex ſaxo rubro in ipſo geniculo collocandus.
isq́; pertere-
batus uti ex decurſu tubulus nouiſsimus in lapide coagmentetur, &
primus ſimiliter librati uentris
in cauo ſaxi rubri hæreat, &
primus expreſsionis, ad eundem modum coagmentetur. Ita librata pla-
nitia tubulorum, ac decurſus, &
expreſsionis, non extolletur. Namq́; uehemens ſpiritus in aquæ du-
ctione ſolet naſci, ita ut etiam ſaxa perrumpat, niſi primum leniter, &
parce a capite aqua immitta-
tur, &
in geniculis, aut uerſuris alligationibus, aut pondere ſaburræ contineantur. Reliqua omnia uti
fiſtulis plumbeis, ita ſunt collocanda.
Item cum primo aqua a capite immittitur ante fauilla immitte-
tur, uti coagmenta ſi qua ſunt non ſatis oblita, fauilla oblinantur.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index