Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (288) of 412 > >|
320288LIBER conſentaneum eſt mediam longitudinem tan to minorem eſſe maiori, quanto ipſa est maior minori. Ex his be-
te conſideratis elicitur ſignum omne inuentum tam in eccentrico, quàm in epicyclo in circinatione, quo remo-
ius a maiori longitudine aberit, eo centro terræ propinquius futurum, &
ſigna, quæ æqualiter a iugo abe-
runt, æque etiam a terræ centro aberunt.
Ex his omnis apparens motuum diuerſitas conſideratur: immo his
obſeruationibus ſeruatur eorum, quæ uidentur, diuerſitas.
ideo quàm cautiſſimè ea uocabula ſunt perpen-
denda, quoniam ad id inuenta ſunt, ut eo, quo poſſumus modo, cœleſtes res, earumq́;
motiones declaremus:
quoniam neque epicyclum, nec iugum, nec deferens, nec aliud quippiam in cœlo inuenimus. Videamus ergo
qua ratione motuum diuerſitas deprebendatur.
Statuatur ſydus moueri, atque a ſuo eccentrico ſine medio
deferri, licet æquabiliter ſuper ſuo centro moueatur, tamen tenorem ſuum mutare uidebitur ſigno quolibet in
circinatione mutato, &
ad centrum mundi uariam rationem habebit. Ratio hæc optica inſpectione ſeruatur
1110 nam licet multa æquabili celeritate moueantur, tamen quæ longius abſunt, minus celeriter moueri uidentur,
quàm proxima.
Quare cum ſyderum obſeruatores cognouerint Solem in diuerſis ſigniferi partibus, diuerſis
modis moueri, cum uellent diuerſitatem huiuſmodi ſeruare, &
nollent tam diuino corpori tantam inæquabi-
litatem tribuere, plures orbes commenti ſunt, quorum centra non eſſent eodem loco, in quo centrum mundi
collocatur.
Accidit igitur tardiorem uideri ſyderis motum cum in iugo eſt, quàm alio in loco circinationis a iu-
go remoto.
Quoniam in iugo longiſſime abeſt ab orbis medio centro. Est & alia in motu diuerſitas: nam ſi
ſydus ab epicyclo, &
epicyclus a concentrico feratur, non propterea ceſſaret diuerſitas, quoniam ſydus ab
utroque in orientem delatum celerius moueri uideretur, quàm ſi a concentrico ſolo ferretur, &
in epicyclo aut
ſtationem, aut regreſſum faceret.
nam in contactu earum linearum, quæ a centro ducuntur ad epicyclum, uide
tur ſydus quatenus ad epicycli motum pertinet, uidetnr inquam ſtare, ſed in altero circinationis dimidio pro-
2220 gredi, &
in altero regredi. Ecce exemplum. Currat equus circa maximi circuli ambitum, currentem equum
cernat aliquis extra longiſſime ab eo circulo abſens, certe ſiet ut interim uelox, interim tardus, nonnunquã etiã
immotus uideatur, ſiet etiam vt interdum progredi, aliàs regredi iudicetur, quamuis æquabili curſu moueatur.
hoc autem accidit a circuli natura, quæ (ut ait Ariſt. in mechan.) contrariijs constat. Ita ſydus in arcu ſu-
periori in earum linearum contactu firmum uidebitur, &
immotum nobis, qui in imo longe abſentes mora-
mur.
Sed in loco ſummo ingo oppoſito uelociſſime moueri cenſebitur, & in ſummo iugo interdum tardius ui-
debitur.
Sed in arcu ſuperno epicycli poſt contactum earum linearum, Sol ſi epicyclum haberet, & Luna ab
oriente in occidentem defererntur, ſed in arcu inferno a deferente ducerentur.
Sed alia ſydera contrarios ha-
bent motus:
hinc eſt, quod eorum motus duplici motione conſtat, quarum una eſt epicycli, altera deferentis.
quod perinde eſt, ac ſi quis a trireme ulterius ducatur, ipſe interim per foros obambularet, unde ſi utraque mo
3330 tio ſit orientem uerſus, tunc ſydus duplici motione perlatum uelocius mouebitur, quod non ſecus eſt, ac ſi
quis ulterius a trireme delatus, ipſe quoque a puppi ad proram deambulando perueniret.
Verum ſi planeta
contraria latione æquabiliter ſeratur, ita ut quantum una latione progrediatur, tantundem altera regredia-
tur, certe ſtare uidebitur, ac ſi quis tantum a prora ad puppim ambularet, quantum ulterius a trireme dela-
tus eſſet, ſed ſi inæquales ſunt motiones, celerior uincet:
unde ſi deferentis motio celerior erit quàm epicycli,
ſydus in orientem ferretur, ſi ab epicyclo celerius ducetur, in occidentem delabetur &
hac ratione regrediens
dicetur, ac ſi quis minus regrederetur quàm a trireme ultra delatus foret, uidebitur certe progredi, ſed ſi plus
innitatur curſui, regredi uidebitur, unde status &
regreſſus quinque ſyderibus aduenit in arcu inſeriori epi-
cycli, quoniam his locis ab epicylo contra deferentis lationem feruntur.
Accidit autem aliquibus in locis
epicycli motionem parem eſſe, aliqutbus uero uelociorem motione deferentis.
Sed Soli & Lunæ ſtatus, & re-
greſſus eueniret in arcu ſupremo epicycli, nam eo loco epicyclus contra deferentem nititur, ſed quoniam nec
4440 eum uincit, nec illi par eſt, ideo Soli, &
Lunæ, neque ſtatus, neque regreßus dari ſolet, quod & Vitr. innuit. Soli
igitur aut deferens extra centrum, aut epicyclus cum concentrico dabitur.
nam ſi Sol in cireinatione ſuperna
ab oriente, in occidentem fertur, &
ſi motio epicycli tam ſimilis ſit motioni eccentrici, quàm concentrici, &
præterea eadem ſit ratio diametri eccentrici ad diametrum concentrici, quæ eſt interualli centrorum ad ſemi-
diametrum epicycli, utrum poſueris, conſequetur idem motionis aſpectus.
Sed quoniam eccentrici modus uni-
ca motione contentus eſt, ideo magis adſcitus eſt, quàm modus epicycli.
Qua uero ratione centrorum inter-
ualli, &
iugi locus deprehenſus eſt, dicam breuiter. Quatuor præcipuas partes tanquam puncta in ſignifero
ſumpſere, duas equinoctijs, duas ſolſtitijs dedere medijs:
a motionum, & temporum interuallis, centrorum
ſpatium, &
iugi locum percepere. Imaginemur lineas duas, ducatur altera a centro deferentis Solis ad Solis
centrum, altera æque diſtans ab orbis centro ad ſigniferum, quæ linea medij motus appellatur.
certum eſt has
5550 duas lineas eundem tenorem ſeruaturas, dum in orbem uoluentur.
Quoniam linea ueri motus est ea, quæ a
centro vniuerſi, &
Solis centrum uſque ad ſigniferum pertingit, & arcus interceptus inter lineam ueri, &
lineam medij motus æquatio Solis dicitur, quæ &
in iugo, & in antiiugo nulla est, utraque enim linea in
unam coit.
ſed in medijs longitudinibus maxima est proportione, ſed in ſignis æque a iugo distantibus æ-
quationes æquabiles ſunt, &
tanto maiores, quanto longitudini mediæ uiciniores habentur. Medius ergo
motus ab Arietis initio iuxta ſignorum ordinem uſque ad lineam medij motus progreditur, quemadmodum
ex eodem loco, &
uerus motus uſque ad lineam ueri motus defertur. unde Solis argumentum, est ſigniferi ar-
cus interceptus inter lineam iugi eccentrici iuxta ſignorum ordinem, &
lineam medij motus, atque ita nomi-
natur, quoniam argumentamur ab eo æquationis angulum, quod est, cum in ſemicirculo inferiori linea medij
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index