Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (296) of 412 > >|
328296LIBER modo a Vitr. exponunttur. Aliud quoque docet, quod eſt: ſigna ab Ariete iuxta præ ſcriptum ordinem, ſep-
tentrionalia nominari, quæ uero a Libra ad Arietem collocantur, dici meridiana, quoniam illa ſunt citra æqui-
noctialem in noſtris regionibus, illa uero ultra æquinoctialem uerſus partes meridianas, idq́;
aio ratione noſtri,
nam ſigna, quæ nobis meridiana ſunt, illis, qui ultra æquinoctia ſunt, ſigna eorum cardinis dicuntur, quæue-
ro nobis ſeptentrionalia habentur, ullis meridiana uocantur.
Amplius & illud dicit, verunque æquinoctium,
ſolſtitium item, &
brumam ſieri in octauis partibus ſignorum, quod quomodo intelligendum ſit, ut mihi uidetur
exponam.
Veteres ut obliquum circulum dignoſcerent, conſider auere duo diuerſa temporis interualla, quibus
dies par nocti cerneretur, maximasq́;
dierum diſſimilitudines geminas perpenderunt, hyemis ſcilicet, & æſta
tis, quando Sol circulos regreſſionis iniret, atque id non ſine iudicij, &
ingenij, & ingeij acumine fecerunt, existiman-
1110 tes inter hos terminos Solem eundem itineris tenorem, modumq́;
ſeruare, & ita illis uiſum est ea ſpatia ſub
uno orbis ambitu contineri debere, vnde quatuor circuli puncta tanquam initia obliqui orbis habuere, ita e-
nim ſigniferum prius uocatum fuiſſe credimus.
Ex hoc alia argumenta ſumentes, eum circulum in partes æ-
quas duodenas diuiſerunt, quæ perpetuo eſſent immutabiles.
Inde ut ſibi & poſteris eam inuentionem memora
bilem facerent, circulum illum quibuſdam ſyderibus, quæ in ea parte cernuntur, deformarunt, non tamen ut
imago quæque duodecimam partem æqualem occuparet omnino, ſed quatenus prœdicto orbi uicinæ eſſent, atq;
ita Arietem, Taurum, & reliqua nominarunt, unde obliquus ille circulus, ſigniferi nomen obtinuit. Quod uero
imagines ill æ non penitus duodecimam partem ſigniferi occu parent, docet V itr.
cum dicit. Caput & pectus
Leonis Cancro tribui, &
ſinum ueſtis V irgine æ partes Libræ priores occupare. & femina Sagittarij pertinere
ad Capricornum, &
ſimilia. Qnare Vitr. exponendo, dicam primas Arietis partes, quæ uſque ad cornua pro-
2220 tenduntur, gradus occupare ſenos, &
dimidium, & poſtrem as uſque ad Arietis caudam gradus habere octo
&
uiginti, ita quod a primis partibus ad postremas uiginti cum dimidio ſumuntur, quarum pars octaua est
ſpatium duarum partium cum dimidio, quibus Aries æqualitatem dierum ſuperat, idem de alijs ſignis in-
telligitur.
ſed hoc quanquam ad amuſſim non exigatur, ob proximitatem tamen ſatis eſſe poteſt, & quæſtioni
reſpondere.
Veruntamen Columella libro nono, licet Hypparcbi ſententiam uideatur approbare, qui dixit,
æquinoctia, &
ſolſtitia in primis ſignorum partibus fieri, ſequitur tamen Eudoxum, & Myronem ueteres aſtro
nomos, qui in octauis partibus ea fieri dixere.
Admiſerunt hæc ueteres illi, conſuetudinem ſequuti: dies enim
illi ſacrificijs certis dedicati cum eſſent, a vulgaribus nominati, &
obſeruati fuerunt, ita ut in octauis ſigno-
rum partibus ea temporum diſcrimina fieri putarentur, quare uereor ne nimis ſubtiliter Vitruuium aliquid
uulgo concedentem, interpretati ex Zieglero fuerimus.
Verba enim Columellæ ſunt bæc lib. 9. cap. 14.
3330 Nec me fallit Hypparchi ratio, quæ docet ſolſtitia, & æquinoctia non octauis, ſed primis partibus ſignorum
confici.
Verum in hac ruris diſciplina ſequor nunc Eudoxi, & Metonis antiquorum faſtos aſtrologorum, qui
ſunt aptati publicis ſacrificijs, quia &
notior est ista uetus agricolis concepta opinio. Nec tamen Hyppar-
chi ſubtilitas pinguioribus, ut aiunt ruſticorum literis neceſſaria eſt.
Quaſi dicat Colummella eos qui æqui-
noctia, &
ſolſtitia in primis ſignorum partibus confici dicunt, ut Hypparchus, rem ſubtiliter conſiderare, ſe
autem ſequi rusticam craſſitudinem, cum rusticis præceptaruſtica tradat.
Obſeruandum quoque in Vitru.
quali conueniant reſponſu dies anni, cum ſol ſignum aliud, atque aliud init, nam Leo Geminis, Virgo Tauro,
Aries Libræ conuenit, atque alia buiuſmodi, quæ a Vitr.
notantur. quoniam eadem ratio eſt acceſſus, & re-
ceſſus.
Concludit autem inquiens, quemadmodum augentur, & minuuntur dierum ſpatia, ita creſcere, &
decreſcere horarum interualla, cum eadem ratio ſit partis ad partem, quæ totius ad totum.
Sed ut aperta re-
rum demonſtratio tradatur, dicam:
quocunque loco fueris, ſiue longi, ſeu breues ſint diei, & noctis termini,
4440 non ſolum ſemper dimidium ſigniferi ſupra borizontem eſſe, ſed etiam interdiu dimidium oriri, &
noctu etiam
aliud dimidium conſurgere.
Die conſurgit dimidium illud, quo apuncto a puncto, ſignoq́; in quo tunc tempo-
ris eſt Sol, incipiens iuxta ſignorum or dinem progreditur, &
emergit. & oppoſita ſub terris puncta occul-
tantur, &
ex aduerſo nocte illa pars dimidia conſurgit, & iſta deprimitur: & hoc rationi conſentit, quoniam
cum ſignifer, &
horizon in maioribus ſphær æ circulis habeantur, neceſſe est utrosq; medios æquabiliter ſe ſe
utrinque ſecare.
ideo tam die, quàm nocte in omni borizonte ſex ſigna oriuntur, & ſex cadunt. ideo in obliquo
horizonte bis, qui citra æquinoctialem orbem babitant, in die ipſo æquinoctij uerni conſurgit dimidium illud
ſigniferi, quod ad cardinẽ manifeſtum declinat, quod ſena continet ſigna ab Ariete ad Libram, &
ex aduerſo
æquinoctij autumnalis die conſurgit dimidium aliud, &
aliud iam dictum deprimitur ſub terris. Verum dimi-
dium ſigniferi, quod cum Solis ſigno æstiuo ſolſtitio in cipit, longiſſimo ſpatio aſcendit, &
breuißimo deſcen-
5550 dit, &
in puncto brumæ dimidium, quo minori ſpatio conſurgit, longiori demergitur, nam tantum æstiua nocte
quantum brumali die breuiſſimo interuallo ſupra fertur.
& tam die æstiua, quàm nocte brumali longiſſimum
eſt, unde bis qui ſub cardinum orbibus babitant, dimidium ſigniferi, quod cum ſolſtitij puncto exoritur, ut 24.
horarum ſpatio conſurgit, ita momento demergitur, & aduerſa parte dimidium aliud, quemadmodum conſur-
git, ita 24.
horarum ſpatio deprimitur. Vnde quantum ſigniferi dimidium initium proxime magis ad altum
ſolſtitium ſumit, tanto prolixiori ſpatio ſcandit, &
tanto minori deſcendit, atque ita duo dimidia, quæ cum ſi-
gnis a ſolstitij pariter diſtantibus oriuntur, æquis interuallis oriuntur, &
occidunt. nam ſurgunt, decumbuntq́;
noctibus, &
diebus æqualibus. Sed quæ cum ſignis ab æquinoctijs æquè diſtantibus incipiunt, quanto tempo-
re alterum conſurgit, tanto alter um cadit.
At que hoc eſt, quod Vitr. dicit. redire Solem in Geminorum æ-
6660 qualem curſum, &
æquare eam, quam habet Taurus curſum rationem, & eum curſum æquare eam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index