Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (298) of 412 > >|
330298LIBER patet ex bominum experientia, & ſcriptorum teſtimonio. Natura enim bis prouidit: Luna frequentius eos
illuminat:
crepuſcula maxime producuntur: Sol diutius impreſſas uires ineas regiones relinquit; montes uen-
tos arcent;
infle xus eſt regionis ſitus, caloremq́; melius recipit: precioſiſſimæ ibi pelles; mare quoque, quod
ſalſedine adustionis inditium aliquod præbet, bis adest innumerabili piſcium copia:
robuſti, & proceri bomi-
nes ſunt, nec terra dedignatur uirentes berbas emittere, metalla plurima continere, &
alia multa hominibus
commoda continenter afferre.
Sed ad rem redeam. Sol percurrit primum ſigniferi quadrantem, uernum ſci-
licet, ſpatio dierum 94.
horarum 12. & ſui eccentrici gradus 193 minutias 9. ſecundum quadrantem per
meat ſpatio dierum 92.
borarum 12. & ſui eccentrici gradus 91. minutias 11. & æſtiua quarta hæc nomi-
natur, tertiam uero, autumnalis dicitur, percurrit diebus 88.
horis tribus, & ſui eccentrici gradus facit 86.
1110 minutias 41. Demum quadrantem hyemalem peragit diebus 90. horis 2. partibus horarum 55. portiunculis
duabus, quas ſecundas uocant:
& ſui eccentrici gradus facit 88. minutijs 99. Vnde ſigniferi dimidium alterũ
peruagatur ſpatio dierum 187.
alterum uero dierum 178. horarum 55. partium 55. particularum 12. quare
in parte ſeptentrionali mor atur amplius quàm in parte meridiana dies 8.
bor is 18. partes 4. particulas 48.
His expeditis, quæ ad Solis curſum, & dierum creſcentium, & decreſcentium ſpatia, & ad eas imagines, quæ
in ſigniferi latitudine ſunt, pertinent, proponit ſe dicturum de cæteris ſyderibus, ideſt ſyderum figurationibus,
quæ ſunt dextra, ac ſiniſtra zonam ſignorum ſtellis diſpoſita.
Vocat autem ſydera multarum ſtellarum in unam
figur ationem conſenſus.
stellam autem unicum tantum aſtrum.
De ſyderibus, quæ ſunt a Zodiaco ad Septentrio-
nem. Cap.VI.
2220
NAnqve Septentrio, quem Græci nominantarcton, ſiue helicen, habet poſt ſe colloca-
tum cuſtodem.
Ab eo non longe conformata eſt Virgo, cuius ſupra humerum dextrum
lu cidiſsima ſtella nititur, quam noſtri prouindemiam, maiorem Græci protrygeton, uo-
citant, ca ndens autem magis ſpecies eius eſt colorata.
Item alia contra eſt ſtella media
genuorum cuſtodis Arcti, qui Arcturus dicitur.
Eſt ibi dedicatus e regione capitis ſeptentrionis
tranſuerſus ad pedes Geminorum, Auriga, ſtatq́;
in ſummo cornu Tauri. Itemq́; in ſummo cornu
læuo ad aurigæ pedes una tenet parte ſtellam, &
appellatur aurigæ manus, ubi ſunt hædi.
3330
Imagines, quas in cœlo aſtrorum periti obſeruauere, ſunt octo & quadraginta, nonulli plures, nonnulli
pauciores poſuere, nam uel plures in unam, uel unam in plures diuiſere.
Ptolemæus prædicto numero con-
tentus eſt.
Nominantur imagines aut ab animatis, aut ab inanimis rebus. ſi ab animatis, aut ratione caren-
tibus, aut a ratione utentibus.
Gemini, Virgo, Aquarius bis inſeruiunt, quæ ratione utuntur. Ex ratione
carentibus quædam domestica, quædam fera ſunt, ſiue maritima, ſive terrena ſint.
ut Aries, Taurus domeſti-
ca:
Leo, Vrſus, Lupus fera, & terrestia: Delſinus, & Cetus maritima. Si ex inanimis ſumuntur uocabu-
la, aut a figura, quemadmodum ſagitta, trigonum, &
corona, aut ab effectu, quem faciunt in mundo, ita qui
ſub ara naſcitur ſacerdos, qui ſub Argo nauta, qui ſub Delfino natator euadet.
Sed adulatio demum, & pri-
morum inſtitutorum appetitus ut æternam factorum memoriam redderent, uel ut principibus aſſentarentur,
ſedes in cœlo inuenere, quibus aut res amatas, aut principum imagines ponerentur, cum ipſi ad cœlum euo-
4440 lare non poſſent.
Ita Virgilius inter articulos Scorpionis Iulium ſydus collocat, ita ita Berenicis crines ab adu-
latoribus in cœlo poſiti ſunt.
Sed mirum eſt Græcos tantum authoritatis habuiſſe, ut cœlum impleuerint no-
minibus flagitiorum, &
fabulæ eorum inter Canones receptæ fuerint, licet multo ante eos ſtellæ cognitæ fue-
rint, &
nominatæ. Sed eorum ſcelerum leuitas aufugiſſet, niſi cœlo hærens infixa fuiſſet. Mentionem quoq;
faciunt eorum nominum ſacræ litteræ: Iob enim de Dei potentia loquens, inquit, qui facit Arcturum, &
Oriona, &
hyadas & interiora Auſtri. & alibi quoque ait. Nunquid coniungere ualebis micantes ſtellas
pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris diſſipare, nunquid producis Luciferum in tempore ſuo, &
veſperum ſu-
per fines terræ conſur gere facis.
Sed nos adrem. Imaginum quædam in Zona ſignorum collocantur. de ijs
dictum eſt ſupra.
Sunt autem numero duodenario incluſæ, quædam ultra, quædam citra eam Zonam ponun-
tur, de ijs aptè loquitur Vitr.
vtinam non haberemus locum hunc luxatum, mendoſum, & obſcuratum. nam
5550 facile imagines in noſtris deſcriptionibus deformaremus, cum Vitru.
eas ſcitè admodum diſtribuat, collocetq́;
ea figuratione conformatas, quam antiqui illi obſeruatores ſyderum poſuere, ſed huic difficultati Ioannes Sta-
bius, Albertus Durerus, &
Vulparia Florentinus diligenter & ſubtiliter prouidentes, tabellas duas ima-
ginum cœleſtium communi conſilio conſtruxere, ac non mediocriter in ea parte studioſos iuuare tentauerunt.

Nos ex bis tabellis, &
aliorum authoritate doctorum Vitr. emendauimus, ut puto rectẽ, & commodè ad le-
gentium utilitatem.
Inquit igitur Vitr. Eum Septentrionem, qui a Græcis arcton dicitur, aut helix, nos vr-
ſam maiorem uocamus, alij Currum a figura nominant, post ſe habere custodem, quem Bootem dicunt, ſub
quo non longe eſt Virgo, quæ Aſtrea dicitur, cuius ſupra humerum dextrum lucidiſſima ſtella nititur, quam
noftri prouindemiam, Græci protrygeton nominant.
dicitur autem prouindemia ex eo, quod uindemiæ matu-
ritatem, cuius ſigna ſunt acini colore mutati, pollicetur.
ſtella hæc ſimilis eſt candenti ferro, ideo Vitru. dicit,
6660 eam magis eſſe candentem, quàm coloratam, mirabili enim ſplendore præfulget.
Præterea inter genua

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index