Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (302) of 412 > >|
334302LIBER magni fuerint, qui ab ipſa natione Chaldęorum profluxerunt, oſtendunt. Primusq́; Beroſus in in-
ſula, &
ciuitate Coo conſedit, ibiq́; aperuit diſciplinam. poſtea ſtudens Antipater, itemq́; Achina-
polus, qui etiam none naſcentia, ſed ex conceptione genethliologiæ rationes explicatas reliquit.
De natu ralibus autem rebus Thales Mileſius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xeno-
phantes Colophonius, Democritus Abderites, rationes, quibus e rebus natura rerum gubernaretur,
quemadmodum quoſque affectus habent,excogitatas reliquerunt.
Quorum inu enta ſequuti, ſyde-
rum ortus, &
occaſus, tempeſtatumq́; ſignificatus Eudoxus, Eudamon, Calliſtus, Melo, Philippus,
Hipparchus, Aratus, cæteriq́;
ex Aſtrologia parapegmatorum diſciplinis inuenerunt, & eas poſteris
explicatas reliquerunt.
Quorum ſcientiæ ſunt hominibus ſuſpiciendę, quod tanta cura fuerunt, ut
1110 etiam uideantur diuina mente tempeſtatum ſignificatus poſt ſuturos, ante pronunciare, quas ob res
hæc eorum curis, ſtudijsq;
ſunt concedenda.
Aedificiorum, ciuitatum, & urbium, ne dum hominum genituras mathematici ſolent explorare, ſyderaq́;
orientia, & cadentia perpendere, ut cognoſcant quid cuique euenturum ſit, & prænuntient fata rerum. Vitr.
reijcit ab Architecto eam curam, quam multo magis renuere Chriſtiani debent, quare &
nos eam a noſtris
studijs ( ut diximus ) meritò abdicauimus.
Sunt autem parapegmata ( ut Philander notat ) Astronomica
inſtrumenta, quibus ortus, occaſusq;
ſyderum, tempeſtatumq́; ſignificationes cogno ſcuntur, atque inueniun-
tur;
dicta, quod ex multis uarijsq́; concinnata eſſent, ſiue tabellis, ſiue armillis, ſiue dioptris, & ligulis,
ſiue aliqua alia parte.
Cæterum Vitru. ea ſelegit ex Astronomia, ex quibus Gnomonum æquinoctialibus
umbris analemmatorum inueniuntur deſcriptiones.
Sunt autem illa, quæ ad cœli motum pertinent, ſyderumq́;
2220 contrarias motiones ſpectant, &
diſpoſitio imaginum, utrinque ad Zonam ſignorum diſtributa. Quare ad
rem ueniamus, in fine libri poſitas inſpicientes Tabulas a nostro præceptore Federico Delpbino conditas, è
quibus ſtellarum ſitus, &
ſiguratio, partes, latitudines, & longitudines, itemq́; magnitudines elicere poteri-
mus, &
ſolidum ſphæræ,ſtellarumq́; globum conformare.
De horologiorum rationibus, & umbris gnomonum æquinoctia-
li tempore Romæ, & nonnullis alijs locis.
Cap. VIII.
3330
NObis autem ab his ſeparandæ ſunt horologiorum rationes, & explicandæ menſtruæ die-
rum breuitates, atque depalationes.
Poſt longam, neceſſariam tamen digreſſionem, Vitr. aggreditur analemmatis tractationem,
quod eſt gnomonices fundamentum, non enim conficere genus aliquod horologij docet, uiam
tamen aperit ad horologia cuiuſuis generis deſignanda.
Agit de Analemmate Ptolomæus: in eius tractatum
Federicus Commandinus ſcite commentarios ſcripſit, cui multæ habendæ gratiæ ſunt, cum pro communi uti-
litate ſemper inuigilet:
ego certe ab eius ſententia nunquam diſcedam, atque ut illi demonſtr ationes rerum
relinquam, ita cum eo uſum analemmatis declarabo.
Eſt autem quod Ptolomæi ingenium admireris, & Com-
4440 mandini honestos labores commendes, utriuſque tamen induſtriam multum conferre ad Vitruuiani analemma
tis uſum exiſtimabis, quod s̃tatim manifes̃tum fiet.
Age igitur ad Vitruuium accedamus, & mentem eius uni-
uerſam aperiamus altius repetentes.
Propoſitum igitur eſt de ſecunda Architecturæ parte, quæ gnomonice
a Græcis dicitur, pertractare.
Vocabuli eius ratio a gnomone deducta eſt. gnomon enim norma uocatur, &
quodcunque ad normam erectum eſt.
Conſueuere autem veteres ab umbris in planum a Gnomonibus proiectis
partes diei, hoc est horas cognoſcere.
Eam cognitionem gnomonicen a gnomone nominauerunt. Quoniam
uero circa gnomonem aliæ aliàs pro temporum &
horarum diμerſitate umbræ in oppoſitis planis proijcie-
bantur, id obſeruantes, analemmata cœperunt deſignare.
Analemma enim eſtreſumptio quædam: nam priuſ-
quam horologia deſcriberent, deſignationes quaſdam ſumebant conquiſitas ex Solis curſu, &
umbra gno-
monis ad deſcribendorum horologiorum rationes accommodatas.
Gnomonem uero ſchiathira, quaſi umbræ
5550 indagatorem primo libro Vitruuium uocaſse uidimus:
quemadmodum uero in ædibus fabricandis modulus ac-
cipiebatur, hoc eſt certa illa, &
minima menſura, qua ædificiorum partes metiri ſolemus, ita & in horologijs
deſcribendis analemma pro modulo habetur.
His poſitis & stabilitis animaduertendum eſt ad ea. quæ di-
cturus ſum, nam utilia erunt tum alijs multis ſpeculationibus, tum gnomonices intelligentiæ,quã optices quan-
dam partẽ eſſe manifeſtum est, de qua libellum ſtatim ædituri ſumus.
Ad eas mathematicas figuras, quæ nobis
in hoc opere mir a iucunditate inſeruiunt, præcipua conus accedit, &
ſuperficies illa, quæ conica nominatur.
Quid uero ſit conus, & conica ſuperficies hinc patebit. Imagin emur immotum ſignum, infra quod circulus de-
ſcriptus ſit, ex ſigno immoto ducatur linea ad ambitum circuli, quæ ambiat integram circinationis lineam,
deſcribet illa figuram, quam conum mathematici,pyramidem vulgus appellant.
Eſto ſignum immotum ubi a.
circulus infra poſitus b c d.
a ſigno a deſcendat linea a b. quæ circunferatur per ambitum circuli,
donec eo redeat, unde diſceßit, aio ita deformari conum, &
inde ſuperficiem fieri, quæ conica nominatur: quæ
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index