Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (308) of 412 > >|
340308LIBER
Finitoris termini ſunt c. & i. Tropicorum g. & h. hi in oppoſita parte lineis coniungendi ſunt in
ſignis k &
l. eas autem lineas Vitruuius diametros appellat, ſunt enim ſuturæ diametri ſuorum hemicy-
cliorum.
ideo inquit.
Qvae diametri ſunt æquè mediæ diuidendæ, ubi erunt literæ m. & o. ibiq; centra ſignanda,
&
per ea ſigna, & centrum a. linea ad extremas lineas circinationis eſt perducenda, ubi crunt literæ
p q.
Hæc erit linea pros orthas radio æquinoctiali. uocabitur autem hæc linea Mathematicis ratio-
nibus Axon:
& ab eiſdem centris, diducto circino ad extremas diametros, deſcribantur hemicyclia
duo, quorum unum erit æſtiuum alterum hybcrnum.
Ecce quám ſcite neceſſarios ſphæræ circulos, & dimetientes ad analemma deducit Vitru. axis ergo mundi
1110 per lineam q m a o p.
deſignabitur. Tropicus Cancri ſuper diametrum r o k. Capricorni ſupra g
m l.
radius æquinoctialis c f a n. finitor e a i. meridianus f q n p.
Deinde in quibus locis ſecant lineæ parallelæ lineam eam, quæ dicitur Horizon, in dexteriore par-
teerit litera s.
in ſiniſteriore u. ideſt ubi tropicorum diametri finitorem ſecant, ex una parte s. ex
alia ſigſtetur u.
Hic uero animaduertendum eſt, ſegmenta illa os̃tendere, quantum circinationis eorum cir-
culorum extet ſupra finitorem, quanto uero ſubſit.
unde dierum quantitas ex illis arcubus deprehendetur,
ut patebit inferius.
Et ab extremo hemicyclio ubi eſt litera g, ducatur linea parallelos axoni ad ſiniſtrum hemicy-
clium, ubi eſt litera h.
Hęc autem parallelos linea uocitatur Lacotomus. ideſt linea, quæ amplitu-
dinem præfinit, quoniam ea linea ab uno ad alium tropicum traijcitur, &
integrum declinationis Solis inter-
uallum complectitur, intra quod interuallum reliquorum ſignorum declinationes collocandæ ſunt.
2220
Et tum circini centrum collocandum eſt eo loci, quo ſecat eam lineam æ quinoctialis radius, ubi
erit litera x, &
deducendum ad eum locum, quo ſecat circinationem æſtiuus radius, ubi eſt litera
h.
& centro æquinoctiali interuallo æſtiuo circinatio circuli menſtruiagatur, qui Monachus d ici-
tur.
Ita habeitur analemmatos deformatio.
Linea latitudinis Lacotomus appellata diameter est eius circuli,ex quo radij menſtrui meridiani ſumuntur,
qui circulus, dictus est monachus, &
ut arbitror ego mœnachus dicendus est. ut qui radios meridianos ſin-
gulorum menſium contineat.
Alij miniæum dixere quod menſtruum Vitr. appellat. nam Græce min, menſem
ſignificat.
deſcribitur circulus hic poſito centro in ſectione lacotomi, & æquinoctialis in ſigno x. & diducto
ad extrema lacotomi.
diuiditur is circulus in partes æquas duodenas, ſi tantum initia ſignorum quærimus.
ſi alios uelimus radios collocare decumarum, uel aliarum partium ſignorum, plures erunt diuiſiones facien-
3330 dæ.
diuiſo igitur eo circulo in partes duo denas, ducendæ ſunt lineæ per eas partes æque dis̃tantes diametris
tropicorum ad circinationis meridianæ lineam, &
ab altero extremorum illarum per apicem gnomonis per-
ducendæ ſunt ad lineam planitiæ.
& ita umbrarum meridianarum longitudines, ex ſuis cuiuſque radijs erunt
præfinitæ, &
analemma conſtructum.
Cvm hoc ita ſit deſcriptum, & explicatum, ſiue per hybernas lineas, ſiue per æſtiuas, ſiue per æ-
quinoctiales, aut etiam per menſtruas, in ſubiectionibus rationes horarum erunt, ex analemmatis de-
ſcribendæ, ſubijcienturq́;
in eo multæ uarietates, & genera horologiorum, & deſcribentur rationibus
his artificioſis.
omnium autem figurarum, deſcriptionumq́; earum effectus unus, uti dies æquinoctia-
lis, brumalisq́;
, itemq́; ſolſtitialis in duodecim partes æqualiter ſit diuiſus. Quas res non pigritia de-
territus,prætermiſsi, ſed ne multa ſcribendo offendam, a quibusq́;
inuenta ſunt genera, deſcriptio-
4440 nesq́;
horologiorum, exponam. Neque nunc noua genera inuenire poſſum, nec aliena pro meis præ-
dicanda uidentur.
Non ſolum ab æquinoctialibus radijs deſcribendi analemmatis rationem ſumere poſſumus, ſed a quolibet
alio ſigni radio meridiano.
nam ſi ſumatur æstiuus, uel brumalis radius in ſua altitudine meridiana: cum com-
pertum ſit æquinoctialem radium ab illis diſtare gradus uiginti tres, &
dimidium, ſtatim eumponemus in ana-
lemmate, ac demum cognita cuiuſuis radij declinatione a quocunque libuerit incipere nobis integrum erit
analemma conficere.
{Omnium autem figurarum, deſcriptionumq́; earum effectus. } Hic palàm oſtendit
Vitr.
antiquos in partes duodenas quemlibet diem distribuiſſe, ideo horologia, & eorum analẽmata hac mẽte
conficiebant, ut duodecim diei partes os̃tenderent;
quod ex ſacris etiam literis habetur, interrogante domino:
Nonne duodecim ſunt horæ diei: hæc genera horarum κεριαί dicebantur, alij planetarum horas illas uoca-
5550 bant, quod ſerie quadam ſingulis planetæ dominabantur.
ſunt quoque nonnulli, quieas inæquales μocant,
quoniam h odiernæ hes̃ternis non æquantur, nec æſtiuæ hybernis, nec nocturnæ diurnis pares ſunt.
Sed mitta-
mus nomina, modo constet de rebus.
Sed quid, per ea intelligit Vitr. cum dicit { ſubijcienturq́; in eo multæ
uarietates?
quomodo in uno horarum genere uarietas erit? } reſpondetur: Vnum planè genus horarum eſſe,
ſed uarietas erat ratione planorum, in quibus horologia deſcribebantur, &
etiam diuerſitas figurarum, ut
inuentoribus placebat, eam uarietatem faciebat, quod ſequenti capite oſtendetur.
Sed quomodo omnium fi-
gurarum deſeriptionemq́;
earum ſit effectus unus, uti dies æquinoctialis, brumalis, itemq́; ſolſtitialis in duo-
decim partes æqualiter diuidatur, dicam postea.
interim modeſtiam Vitruuij amplectere, & candorem animi
diligito, qui aliena pro ſuis prædicanda non cenſet.
Hanc ego imitabor, & hortabor alios, ut imitentur, ne
ſibi quiſque,quod minimum quid ad antiquorum inuentiones addiderit, integra instrumenta arroget.
obrui-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index