Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (194) of 412 > >|
226194LIBER unum trigoni ſcenæ frontem conſtituebat. Sic & in Græcis latus unum quadrati ſcenæ ſrontem faciebat, &
proſcenium terminabat, ſed integra ſcenæ frons in linea poſita erat, quæ ultra circumferentiam protendeba-
tur, per circumſerentiam tranſiens, æqueq́;
diſtans, & parallelos eius lateris quadrati, quod proſcenium fi-
niebat.
Hinc erat, quod Græcorum ſcena remotior, & magis recedens erat, quàm Latinorum. præterea du-
cebatur linea per centrum tanquam diametros æque diſtans, &
parallelos dicto lateri, & ſcenæ fronti in ex-
tremis huius lineæ partibus, qua circinationis lineamſecabant, centrum collocabatur, &
in uno extremo cir-
cini pede collocato, alter ad centrum diducebatur, &
cum circumuoluebatur terminos maioris circinatio-
nis præfiniebat.
nam qua parte proſcenij lineam tangebat, ibi erat circinationis terminus, & præcinctionis
ultimæ theatri, quemadmodum eſt in puncto b, &
c, & in linea c, b, centra autem a dextris, & a ſini-
ſtraſunt d, c, macbina trigona uerſatilis, O, ibi etiam ualuæ regiæ ſunt.
frons ſcenæ F, g. Orcheſtra,
1110 p, reliqua ſunt facilia.
Hoſpitalia enim & reliqua quemadmodum in Latinorum theatris, ſed in uestigio
Latini theatri in ſcena tres fecimus portas, in ſingulis trigonum uerſatilem poſuimus, ut mediæ frontis facies,
cum reliquis ad opticæ rationem accommodaremus.
Etiamq́; diuerſo modo ſcenam cum theatro coniumxi-
mus, nec negarem, quin alio quoque modo coniungi poſſent.
Sed conſultius ſic fecimus, adiuti ex ruinis cu-
iuſdam antiqui theatri Vincentiæ in hortis cuiuſdam nobilis collocati, quod ingenioſus Palladius meus mihi
oſtendit.
Scenici autem comicos, & tragicos complectuntur. Thymelici uerò cytharædi, tibicines,& hu-
iuſmodi ſymphoniaci apo tis thymelis dicti, quæ pars erat theatri, ubi hiſtriones peragebant.
Eivs logei altitudo, non minus eſſe debet pedum decem, non plus duodecim. Gradationes ſca-
larum inter cuneos, &
ſedes, contra quadratorum angulos dirigantur ad primam præcinctionem. ab
ca præcinctione inter eas iterum mediæ dirigantur, &
ad ſummam quoties præcinguntur, altero tan-
2220 to ſemper amplificatur.
Logeum a Polluce Vomon, ſiue uima, hoc eſt aram, ſeu pulpitum dicitur, quod altius eſſe debet in theatris
Græcorum, quoniam Græcorum pulpitum remotius erat a ſpectatoribus, quam Latinorum, erat enim orche-
stra Græcorum amplior, &
diſtantia res depreſſiores uideri facit, quod optici obſeruant, nam ſi prope do-
mos eas, tecta non uides, ſi recedas paululum, mox incipis uidere.
Erecto pulpito, dirigit ſcalaria, quemad-
modum fecit in Latinorum theatris:
ita ut ſcalæ, quæ ad primam præcinctionem ſcandunt, non ſint dirctæ ijs,
quæ ad ſecundam ducunt, ſimiliter aberrent &
tertiæ a ſceundis, ita ut quotiens præcinguntur, altero tan-
to ſemper amplificentur, nam maior intercapedo est inter ſcalas ſummæ præcinctionis, quàm inter ſca-
las imas.
Cvm hæc omnia ſumma cura, & ſolertia explicata ſint’, tunc etiam diligentius eſt animaduerten-
3330 dum, uti ſit electus locus in quo leniter applicet ſe uox, neque repulſa reſiliens incertas auribus reſe-
rat ſigniſicationes.
Maxime urget Vitruuium uoci locum aptare, ideo præter ea, quæ dicta ſunt, multa quoque addit præce-
pta pulcherrima, &
ſumma obſeruatione digna, & certè non ſine ratione, nam finis uniuerſæ huius rei est,
ut recte uideatur, &
audiatur. Diſtinguit ergo loca ſecundum naturam ſoni dicens.
Svnt enim nonnulli loci naturaliter impedientes uocis motus, uti diſſonantes, qui Græce dicun-
tur catichuntes:
circumſonantes, qui apud cos nominantur perichuntes. Item reſonantes, qui dicun-
tur antichuntes:
conſonantesq́; , quos appellant ſinichuntes. Diſſonantes ſunt, in quibus uox prima,
cum eſt elata in altitudinem, offenſa ſuperioribus ſolidis corporibus, repulſaq́;
, reſiliensq́; in imum,
opprimit inſequentis uocis elationem.
4440
Quaſi dicat, ſi primus orbis, & prima circinatio uocis offenderet aliquidſolidum, deorſum reijceretur, &
frangeret ſecundum orbem, &
inſequentem circulationem, unde diſſonantia, ideſt deorſum reiectus ſonus ne-
ceſſe est fieri.
Circvmsonantes autem ſunt, in quibus circumuagando coacta uox ſe ſoluens in medio, ſine
extremis caſibus ſonans, ibi extinguitur, incerta uerborum ſigniſicatione.
Bombum faciunt buiuſmodi loca, quæ circumſonantia dicuntur, quoniam in ea idem ſonus redit, quemad-
modum inter campanas perditur ſonus ceſſante ictu.
Reſonantes uerò, in quibus cum in ſolido tactu percuſſa reſiliat imagines exprimendo, nouiſsimos
caſus duplices faciunt auditu.
Reſonat uox percutiendo, & retro redeundo, & quemadmodum Solis radij cum reſlectuntur, quoniam du-
5550 plices ſunt, fortiores, ac uehementiores habentur, ita uox iterum ſonans imaginem ſuam duplicando maior eſ-
ficitur, &
caſus ſuos duplices, ut echo, reddit, quod malum eſt.
Item conſonantes ſunt, in quibus uox ab imis auxiliata cum incremento ſcandens, ingreditur ad
aures diſcreta uerborum claritate.
Conſonantes omnino aduerſantur diſſonantibus, quoniam in illis uox a centro ad circumferentiam ducitur
unita, adiuta, &
æqualiter creſcens, in his a circumferentia ad centrum reijcitur, & frangitur, quare ut nil
peius eſt diſſonantibus, ita nil melius est conſonantibus locis.
Hic enim integra uox, uno caſu, certa claritate
percipitur.
ibifracta, incerta, & obſcura percipitur. Voxigitur, ſi debet rectè audiri, ex loci, qualitate uni-
ca, integra, clara, &
diſcreta percipi debet, ex reſonantibus locis duplex, & diſſonantibus fracta, ex circum-
ſonantibus obſcura, ex conſonantibus diſcreta fit.
quare concluditur.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index