Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (197) of 412 > >|
229197QVINTVS. hypætrhisq́; collocari oporteat in ciuitatibus ambulationes. Eæ autem uti ſint ſemper ſiccæ, & non
lutoſæ ſic erit faciendum.
Fodiantur, & exinaniantur quám altiſsime, & dextra, atque ſiniſtra ſtru-
ctiles cloacæ ſiant, inq́;
earum parictibus, qui ad ambulationem ſpectauerint, tubuli inſtruantur in-
clinati ſaſtigio in cloacis.
His perfectis, compleanturea loca carbonibus, deinde inſuper ſabulone
eæ ambulationes ſternantur, &
exæquentur, ita propter carbonum naturalem ratitatem,& tubulorum
in cloacas inſtructionem, excipientur aquarum abundantiæ, &
ita ſiccę & ſine humore perfectæ ſue-
rint ambulationes.
præterea in his operibus theſauri ſunt ciuitatibus in neceſſarijs rebus a maioribus
conſtituti.
In concluſionibus enim, reliqui omnes faciliores ſunt apparatus, quàm lignorum. Sal
enim facile ante importatur, frumenta publicè, priuatimq́;
expeditius congeruntur, & ſi deſint, ole-
1110 ribus, carne, ſeu leguminibus defenditur.
Aquæ ſoſſuris puteorum, & de cœlo repentinis tempeſta-
tibus ex tegulis excipiuntur.
De lignatione, quæ maxime neceſſaria eſt ad cibum excoquendum, diſſi-
cilis, &
moleſta eſt apparatio, quod & tardè comportatur, & plus conſumitur. In eiuſmodi tempo-
ribus tunc eæ ambulationes aperiuntur, &
menſuræ tributim ſingulis capitibus deſignantur. Ita duas
res egregias hypætrhæ ambulationes præſtant, unam in pace ſalubritatis, alteram in bello ſalutis.
Er-
go his rationibus ambulationum explicationes, non ſolum poſt ſcenam theatri, ſed etiam omnium
Deorum templis effectæ, magnas ciuitatibus præſtare poterunt utilitates.
Quoniam hæca nobis ſa-
tis uidentur eſſe expoſita, nunc inſequentur balnearum diſpoſitionum demonſtrationes.
Non ſolum poſt ſcenam, ſed circa theatra, & poſt ædes Deorum porticus, & ambulationes conſtituendæ
ſunt, ob maximas utilitates, quas Vitr.
memorat pacis, & belli tempore, nam pacatis rebus, ſalubres ſunt
corporibus:
in obſidionibus uero vtiles in rebus neceſſarijs, præſertim in lignatione, cuius apparatus diffici-
2220 lior eſt, quàm rerum aliarum.
Quomodo autem fiant ambulationes ſiccæ, & ſine humore, docet ſacilitate mi-
ra Vitr.
In tectis ambulationibus ratio expedita expedita eſt, in bypætrhis uerò, hoc est apertis, & ſub diuo, etiam
ex præceptis Vitruuij colligitur, quod neceſſarium est.
nam cloacæ, & loca concaua, per quæ colluuies fluit
ex fabrica, &
ſtructura fiunt quaſi canales, in quas tubi, & fiſtulæ a capitibus inclinantur, ut aquœ per eas
in cloacas immittantur, loca carbonibus inſternuntur.
Carbones enim ob ignem rarefacti, exugendi uim ba-
bent.
atque ita ambulationes fint, dirigunturq́; uiæmediæ ita ſtructæ inter uiridariæ, & arboreta, non enim
uniuerſa loci amplitudo exinanitur, &
præparatur ad ambulationes. Sed ea tantum pars, per quam deam-
bulandum eſt.
obſeruandum autem in hac parte quàm pulchre poſitis ſymmetrijs, & modulis, ad decorum,
ad eurithmiam, ad diſtributionem aſpiciat Vitr.
quantum opus ſuum phyſicis rationibus, & ratiocinationibus
ornet, ut paßim oſtendat ſe uerum Architectum.
3330
De balnearum diſpoſitionibus, & partibus. Cap. X.
PRimvm eligendus eſt locus quàm calidiſsimus, ideſt auerſus a Septentrione, & A quilone.
ipſa autem caldaria, tepidariaq́; lumen habeant ab occidente hyberno. Sin autem natura
loci impedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lauandi a meridiano ad ueſperum
eſt conſtitutum:
Inducit nos in balnea Vitr. commodiſſime, ostenditq́; quàm ſit eorum uſus neceſſarius,nam thermæ non adeò
primum ad id æſtimationis peruener ant, immo balneum tantum ad ſalubritatem corporis deſtinatum erat.
inde
4440 cum diuitijs luxuries creſcens, ſub thermarũ nomine, magnifica fecere ædificia, porticibus, ſyluis, natatorijs,
piſcinis, auiarijs, topiarijs, byppodromis, &
buiuſmodi alijs ornatiſſima. Ego primum quæ a Vitr. dicuntur
exponam, inde aliquid ratiocinando addam,quod ad rem faciet.
primum igitur agit de electione, max de diſpo-
ſitione loci, deinde departibus balneorum.
Locus igitur uel liber erit, uel neceſſitate aliqua obſtrictus, ſem-
perq́;
calidißimus est eligendus. Calidiſſimum autem auerſum a Septentrione intelligit, & ab. A quilone. unde
cellæ in quibus calor, &
tepiditas inducebatur, lumen ab occidente hyberno,ideſt ab Affrico,uel Lybico uento
habere debent, qua enim Sol bruma occidit, (ea occidens bybernus dicitur) ea pars calidior cæteris est.
Sed
cum loci natura nos impedierit, a meridie lumen excipiendum.
ratio eſt, quod maxime tempus lauandi a me-
ridiano ad ueſperum eſt conſtitutum.
Et item eſt animaduertendum, uti caldaria muliebria, uiriliaq́; coniuncta, & in ijſdem regionibus
5550 ſint collocata.
Et ratio eſt a cõmodiatate ſumpta,licet pudor non patiatur, licet eæpartes pariete diuidantur.
Sic enim eſſicietur, utin uaſaria ex hypocauſto communis ſit uſus eorum utriſque. Hypocau-
stum fornax eſt, uel concamerata structura, in quaſuccenditur ignis, furnellum nos appellamus.
hypocauſim
uocat inferius.
Ahena ſupra hypocauſtum tria ſunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertiũ
frigidarium, &
ita collocanda, uti ex tepidario in caldarium, quantum aquæ caldæ exierit, influat. De
ſrigidario in tepidarium ad eundem modum:
teſtudiesq́; alueorũ ex cómuni hypocauſi calefacientur.
Caldaria, tepidaria, & frigidaria hoc loco pro uaſis abenis capiuntur. frigidarium partem ſuperiorem oc-
eupauit, &
in tepidarium medium frigidam infundet. tepidarium medium in infimum caldarium tepidam im-
m@ttet.
Calidus autem ſornaulæ uapor ſ@b-uaſis plus, & minus caloris afferet. Sed opus est modum ſcire,
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index