Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (205) of 412 > >|
237205
M. VITRVVII DE
ARCHITECTVRA
LIBER SEXTVS.
Proœmium.
1110
ARistippvs Philoſophus Socraticus, nauſragio cum eiectus ad Rhodien-
ſium littus animaduertiſſet Geometrica ſchemata deſcripta, exclamauiſſe
ad comites ita dicitur.
Bene ſperemus, hominum enim ueſtigia uideo:
ſtatimq́; in oppidum Rhodum contendit, & recta Gymnaſium deuenit,
ibiq́;
de philoſophia diſputans, muneribus eſt donatus, ut non tantum ſe
ornaret, ſed etiam eis, qui unà fuerant, ueſtitum, &
cætera, quæ opus eſ-
ſent ad uictum, præſtaret.
Cum autem eius comites in patriam reuerti uo
2220 luiſſent, interrogarentq́;
eum, quid nam uellet domum renunciari, tunc
ita mandauit dicere.
Eiuſmodi poſſeſsiones, & uiatica liberis oportere pa-
rari, quæ etiam enaufragio unà poſſent enatare.
Nanq; ea uera præſidia ſunt uitæ, quibus neque for-
tunæ tempeſtas iniqua, neque publicarum rerum mutatio, neque belli uaſtatio poteſt nocere.
Non
minus cam ſententiam augendo, Theophraſtus hortando doctos potius eſſe, quàm pecuniæ confiden
tes, ita ponit.
Doctum ex omnibus ſolum, neque inalienis locis peregrinum, neque amiſsis familia-
ribus, &
neceſſarijs, inopem amicorum: ſed in omni ciuitate eſſe ciuem, difficilesq́; fortunæ ſine ti-
more poſſe deſpicere caſus.
Atquinon doctrinarum, ſed facilitatis præſidijs putaret ſe eſſe uallatũ,
labidis itineribus uadentem, non ſtabili, ſed inſirma conflictari uita.
Epicurus uerò non diſsimiliter
ait.
Pauca ſapientibus ſortunam tribuere, quæ autem maxima, & neccſſaria ſunt, animi, mentisq́; co-
gitationibus gubernari.
Hæc, ita eſſe plures Philoſophi dixerunt. Non minus etiam Poetæ, quian-
3330 tiquas comœdias Græcè ſeripſerunt, &
eaſdem ſententias uerſibus in ſeena pronunciauerunt. Euchra-
tes, Chionides, Ariſtophanes, maxime etiam cum his Alexis, qui Athenienſes ait ideo oportere lau-
dari, quod omnium Græcorum leges cogunt parentes ali a liberis, Athenienſium non omnes, niſi
eos, qui liberosartibus erudiſſent.
Omnia enim munera fortunæ cum dantur, ab ea facillimè adimun
tur.
diſciplinæ uerò coniunctæ cum animis, nullo tempore deficiunt, ſed permanent ſtabiliter ad
fummum exitum uitæ.
Ita que ego maximas, inſinitasq́; parentibus ago, atque habeo gratias, quod
A thenienſium legem probantes, mc arte erudiendum curauerunt, &
ea, quæ non poteſt eſſe probata
ſine literatura, encyclioq́;
doctrinarum omnium diſciplina. Cum ergo, & parentum cura, & præcepto-
rum doctrinis au ctas haberem copias diſciplinarum, philologis, &
phil otechnis rebus, commentario
rumq́;
ſcripturis me delectans, eas poſſeſsiones animo paraui, è quibus hæc eſt ſructuum ſumma, nul-
4440 lam plus habendi neceſsitatem, eamq́;
eſſe proprietatem diuitiarum maxime, nihil deſiderare. Sed for-
te non nulli hæc leuia iudicantes, putant eos eſſe tantum ſapientes, qui pecunia ſunt copioſi.
Itaque
plerique ad id propoſitum contendentes, audacia adhibita cum diuitijs etiam notitiam ſunt conſe-
quuti.
Ego autem Cæſar non ad pecuniam parandam ex arte dedi ſtudium, ſed potius tenuitatem
cum bona fama, quàm abundantiam cum infamia ſequen dam probaui.
Ideo notities parum eſt adſe-
cuta, ſed tamen his uoluminibus editis ( ut ſpero ) poſteris etiam ero notus.
Neq; eſt mirandum, quid
ita pluribus ſim ignotus.
Cæteri Architecti rogant, & ambiunt ut architectentur, mihi autem a prę-
ceptoribus eſt traditum, rogatum, non rogantem oportere ſuſcipere curam, quod ingenuus color
mouetur pudore petendo rem ſuſpicioſam;
nam beneſicium dantes, non accipientes ambiuntur.
Quid enim putemus ſuſpicari qui rogetur de patrimonio ſumptus faciendos committere gratiæ pe-
5550 tentis, niſi quod prædę, compendijq́;
eius cauſa iudicet faciendum ? Itaque maiores primum a gene-
re probatis opera tradebant Architectis;
deinde quærebant ſi honeſte eſſent educati, ing enuo pudori,
non audaciæ proteruitatis committendum iudicantes.
Ipſi autem artiſices non erudiebant niſi ſuos
liberos, aut cognatos, &
eos uiros bonos inſtituebant, quibus tantarum rerum fidei, pecuniæ ſine du-
bitatione permitterentur.
Cum autem animaduerto ab indoctis, & imperitis tantæ diſciplinæ magni-
tudinem iactari, &
ab ijs, qui non modo Architecturæ, ſed omnino ne fabricæ quidem notitiam ha-
bent, non poſſum non laudare patres familias cos, qui literaturæ fiducia confirmati, per ſe ædifican-
tes ita iudicant, ſi imperitis ſit committendum, ipſos potius digniores eſſe, ad ſuam uoluntatem, quàm
ad alienam pecuniæ conſumere ſummam.
Itaque nemo artem ullam aliam conatur domi facere, uti
ſutrinam, ucl fullonicam, aut ex cæteris, quæ ſunt faciliores, niſi Architecturam, ideo quod, qui pro-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index