Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (231) of 412 > >|
263231SEXTVS. ipſa ſolet afferre: ita & Architecti non est copiarum genera, quibus oportet uti, ſemper habere prompta,
nam ea natura ipſa præstare ſolet;
natura uerò non in omnibus locis omnia generat, non enim ubique eſt pul-
uis puteolanus, neque in omnibus locis arenæ ſoſſitiæ, nec cæmentorum, nec abietis, nec ſapinorum, nec mar-
moris copia, ſed aliud alio loco naſcitur.
utendum autem est, ubi non eſt arena foſſitia, fluuiatica, aut marina
lota.
inopiæ quoque abietis, aut ſupinorum uitabuntur, utendo cupreſſo, populo, ulmo, pinu, ut ait libro primo
cap.
2. item eodem libro cap. 5. {De ipſo autem muro, e qua materia ſtruatur, aut perficiatur, ideo non eſt
præfiniendum, } &
reliqua, præterea licet natura rerum copias afferat, tamen in domini poteſtate eſt eligere
utrum his uel illis copijs uti uelit.
Nibil enim Architecto est imputandum, ſi materia deeſt; quod uero Archi-
tecto tribuitur, &
domino, & artiſici, eſt quod Vitr. dicit.
Itaqve omnium operum probationes tripartito conſiderantur. ideſt fabrili ſubtilitate, magniſi-
1110 centia, &
diſpoſitione. cum magniſicenter opus perſectum aſpicietur ab omni poteſtate impenſæ lau-
dabuntur.
cum ſubtiliter officinatoris probabitur exactio. cum uero uenuſtate, proportionibus, &
ſymmetrijshabuerit authoritatem, tunc fuerit gloria Architecti.
Hæc autem rectè conſtituuntur,
cum is &
a ſabris, & ab idiotis patiatur accipere ſe conſilia. Nanque omnes homines, non ſolum
Architecti, quod eſt bonum, poſſunt probare, ſed inter idiotas, &
eos hoc eſt diſcrimen, quod idiota
niſi ſactum uiderit, non poteſt ſcire quid futurum ſit:
Architectus autem ſimul animo conſtituerit,
antequam inceperit, &
uenuſtate, & uſu, & decore, quale ſit futurum habet definitum. Quas res pri-
uatis ædiſicijs utiles putaui, &
quemadmodum ſit faciendum, quàm apertiſsime potui, perſcripſi.
De expolititionibus autẽ eorũ, ut ſint elegantes & ſine uitijs ad uetuſtatẽ, in ſequenti uolumine exponã.
Est in ædificatione qui diſponit, est qui operatur, eſt qui impenſam ſncit. Architectus diſponit; oſſicinator,
2220 ſeu faber operatur;
dominus impenſam facit. Laudatur Architectus, qui uenuſtate, uſu, & decore diſponit.
Laudatur faber qui ſubtiliter manibus efficit, & operatur. Laudatur, dominus, qui magnificè expendens præ-
cioſas, &
amplas copias ſubminiſtrat. materia igitur dominum, forma Architectum, opus artificem commen-
dat.
magnificentia a domino, ſubtilitas ab artifice, diſpoſitio ab Architecto prouenit. maxime autem, & op-
time fortunæ est, ſi optimus Architectus liberalem dominum, &
ſubtilem fabrum inuenerit, nam omnis operũ
laus in ipſum demum Architectum redundat, qui domino liberalitatem conſuluiſſe, &
fabro rectè ordinaſſe
iudicatur.
Quare monendus eſt Architectus, ut expertos quandoque audiat, & operatios, & eorum non
temnat conſilia, nam quemadmodum non omnis tellus omnia fert, ita non omnis homo omnia intelligit.
Con-
tentus ſit Architectus, &
ſe diſcrimine ab idiota ſeiungi, quod multo ante prouideat, probetq́; quodfuturũ
est, quàm opus uideat.
& idiota nil niſi factum cognoſcat.
3330
M. VITRVVII DE
ARCHITECTVRA
LIBER SEPTIMVS.
Proœmium.
Aiores cum ſapienter, tum etiam utiliter inſtituerunt per commentario-
rum relationes cogitata tradere poſteris;
uti ea non interirent, ſed ſingulis
ætatibus creſcentia uoluminibus edita gradatim peruenirent uetuſtatibus
ad ſummam doctrinarum ſubtilitatem.
Itaque non mediocres, ſed inſinitæ
ſunt his agendæ gratiæ, quod non inuidioſi ſilentes prætermiſerunt, ſed
omnium generum ſenſus conſcriptionibus memoriæ tradendos curaue-
ſrunt.
Namq́ ſi non ita feciſſent, non potuiſſemus ſcire, quæ res in Troia
fuiſſent geſtæ, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes,
reliquiq́ phyſici ſenſiſſent de rerum natura, quasq́;
Socrates, Plato, Ari-
ſtoteles, Zenon, Epicurus, alijq́;
Philoſophi, hominibus agendæ uitæ terminationes finiuiſſent, ſeu
Crœſus, Alexander, Darius, cæteriq́ Reges, quas res, aut quibus rationibus geſsiſſent, fuiſfent notæ,
niſi maiores præceptorum comparationibus omnium memoriæ ad poſteritatem commentarijs extu-
liſſent.
Itaque quemadmodum his gratiæ ſuntagendæ, ſic contra, qui eorum ſcripta furantes, pro
ſuis prædicant, ſunt uituperandi, quiq́;
non proprijs cogitationibus nituntur ſcriptorum, ſed inuidis
moribus aliena uiolantes gloriantur, non modo ſunt reprehendendi, ſed etiam quia impio more ui-
xerunt, pœna condemnandi.
Nec tamen hæ res non uindicatæ curioſius ab antiquis eſſe memoran-
4460

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index