Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (233) of 412 > >|
265233SETTIMVS. Ageſiſtratos. quorum ex commentarijs, quæ utilia eſſe in his rebus animaduerti, collecta, in unum
coegi corpus.
& ideò maximè, quod animaduerti ea in re ab Græcis uolumina plura ædita ab noſtris
oppido quàm pauca.
Fuſsitius enim mirum de his rebus primus inſtituit edere uolumen. Item Te-
rentius Varro de nouem diſciplinis, unum de Architectura.
Publius Septimius duo; Amplius uerò
in id genus ſcripturæ adhuc nemo incubuiſſe uidetur, cum fuiſſent &
antiqui ciues magni Architecti,
qui potuiſſent non minus eleganter ſcripta comparare:
Namq; Athenis, Antiſtates, & Calleſchros, &
Antimachides, &
Potinos Architecti, Piſiſtrato ædem Ioui olympio ſacienti fundamenta conſtitue-
runt, poſt mortem autem eius propter interpellationem Reip.
incepta reliquerunt. Itaque circiter
annis ducentis poſt Antiochus Rex, cum in id opus impenſam eſſet pollicitus, cellæ magnitudinem,
1110&
columnarum circa dipteron collocationem epiſtyliorum, & cæterorum ornamentorum ad ſym-
metriarum diſtributionem magna ſolertia, ſcientiaq́;
ſumma, ciuis Romanus Coſſutius nobiliter eſt
Architectatus.
id autem opus non modo uulgo, ſed etiam in paucisa magnificentia nominatur. Nam
quatuor locis ſunt ædium ſacrarum marmoreis operibus ornatæ diſpoſitiones, è quibus propriæ de
his nominationes clariſsima fama nominantur, quorum excellentiæ, prudentesq́;
cogitationum ap-
paratus ſulpectus habent in Deorum ſeſsimonio.
Primumq́ ædes Epheſio Dianæ Ionico genere ab
Cteſiphonte Gnoſio, &
filio cius Metagene eſt inſtituta, quam poſteà Demetrius ipſius Dianæ ſer-
uus, &
Peonius Epheſius dicuntur perfeciſſe. Mileti Apollinis, item Ionicis ſymmetrijs, idem Peo-
nius, Daphnisq́;
Mileſius inſtituerunt; Eleuſinæ Cereris, & Proſerpinæ cellam immani magnitudine,
Ictinus Dorico more ſine exteriorioribus columnis ad laxamentum uſus ſacrificiorum pertexit.
Eam
autem poſtea cum Demetrius Phalereus Athenis rerum potiretur, Philon ante templum in fronte co-
2220 lumnis conſtitutis proſtylon fecit.
Ita aucto ueſtibulo laxamentum initiantibus, operisq́; ſummam
adiecit auctoritatem.
In Aſty uerò Iouem olympium amplo modulorum comparata Corinthijs ſym-
metrijs, &
proportionibus, (uti ſupra ſcriptum eſt) architectandum Coſſutius ſuſcepiſſe memora-
tur.
Cuius commentarium nullum eſt inuentum: nec tamen a Coſſutio ſolum de his rebus ſcripta
funt deſideranda, ſed etiam a C.
Mutio, qui magna ſcientia confiſus ædes Honoris, & Virtutis Marianę
cellæ columnarumq́ &
epyſtiliorum ſymmetrias legitimis artis inſtitutis perfecit. Id uero ſi marmoreũ
fuiſſet, ut haberet quemadmodum ab arte ſubtilitatem, ſic a magnificentia, &
impenſis authoritatem,
in primis &
ſummis operibus nominaretur. Cum ergo & antiqui noſtri inueniantur, non minus quàm
Græci ſuiſſe magni Architecti, &
noſtræ memoriæ ſatis multi, & ex his pauci præcepta edidiſſent,
non putaui ſilendum, ſed diſpoſite ſingulis uoluminibus de ſingulis exponendum.
Atque quoniam
3330 ſexto uolumine priuatorum ædiſiciorum rationes perſcripſi, in hoc, quod ſeptimum tenet numerum,
de expolitionibus, quibus rationibus &
uenuſtatem, & firmitatem habere poſsint exponam.
Septimus liber expolitiones continet, & ornamenta. ita enim natur æ ordo postulat, ut prius res ſint, poſtea
expoliantur, &
ornentur. nam (ut dixi) quod non eſt, ornari non poteſt. Aedificiorum igitur dictorum par-
tes ſuas habent expolitiones &
ornamenta primum plana, deinde parietes, moxlacunaria, & tecta. plana
enim pauimentis, ruderationibusq́;
ſternuntur, tecta albario opere, picturisq́; ornantur, & marmoreis crustis
ueſtiuntur, lacunaria, &
tecta contignationibus, fornicibus, atque etiam picturis, ſigninisq́; operibus pul-
chriora redduntur.
Quoniam uero non ſolum politæ, ornatæq́; res eſſe debent, ſed firmæ, ac durabiles, ideò
non tam pulchritudini, quam firmitati conſulit Vitruuius hoc uolumine, cui proœmium pulcherrimum pro-
ponit, in quo primum commendatur antiquorum conſuetudo, quod ſcripta in commentariorum relatione po-
4440 nentes, maximœs humano generi utilitates, &
delectationes reliquere, mox damnabiles, & damnandos eos
eße oſtendit, qui aliena pro ſuis uſurpant, alienisq́;
operibus ſua nomina præponunt. Vnde, & aliquorum
pœnas ab antiquis regibus inflictas huiuiſmodi furibus fuiſſe oſtendit.
mox enumer ando quot egregij Archi-
tecti ſuerint, quæq́;
ſcripta reliquerint, tam de Græcis, quàm de Romanis mentem ſuam aperit, oſtenditq́; quo
propoſito de Architectura ſcripſerit, &
quibus auctoribus ſit uſus, & quod ſeptimo uolumine contineri uelit.
Finito autem proœmio quatuor primis capitibus panimentorum & parietum expolitiones, tam in ſiccis, quã
in humidis locis, quomodo fieri debeant:
a quinto ad ſeptimum, de pingendi ratione & marmorum incrusta-
tione loquitur:
a ſeptimo ad ſinem libri de coloribus tam naturalibus, quàm arte factis multa commemorat
non iniucunda.
nos ubi opus erit, inſiſtemus, ut in hac parte etiam ſtudium noſtrum non deſideretur.
De Ruderatione commode facienda.
Rimvmq́ incipiam de ruderatione, quæ principia tenet expolitionum, uti curioſius, ſum-
maq́;
prouidentia ſolidationis ratio habeatur. Et ſi plano pede erit ruderandum, quæ-
ratur ſolum, ſi ſit perpetuò ſolidum, &
ita exæquetur, & inducatur cum ſtatumine rudus:
ſi aut omnis, aut ex parte congeſtitius locus ſuerit, ſiſtucationibus cum magna cura ſo-
lidetur.
in contignationibus uero diligenter eſt animaduertendum, ne quis paries, quinon exeat ad
ſummum, ſit extructus ſub pauimentum, ſed potius relaxatus ſupra ſe pendentem habeat coaxationẽ.

Cum enim ſolidus exit contignationibus areſcentibus, aut pandatione ſidentibus, permanenti ſtru-
5560

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index