Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (238) of 412 > >|
270238LIBER rimas, neque aliud uitium in ſe recipere poterunt, ſed & baculorum ſubactionibus ſundatæ ſoliditates,
marmorisq́;
candore firmo læuigatæ, coloribus cum politionibus inductis, nitidos expriment ſplen-
dores.
Colores autem udo tectorio cum diligenter ſunt inducti, ideo non remittunt, ſed ſunt perpe-
tuo permanentes quod calx in fornacibus excocto liquore, &
facta raritatibus euanida ieiunitate coa-
cta, corripit in ſe, quæ res forte eam contingerunt, mixtionibusq;
ex alijs poteſtatibus collatis ſemi-
nibus, ceu principijs una ſolideſcendo in quibuſcunque membris eſt formata, cum fit arida, redigi-
tur, uti ſui generis proprias uideatur habere qualitates.
Itaque tectoria, quæ rectè ſunt facta, neque
uetuſtatibus fiunt horrida, neque cum extergentur, remittunt colores, niſi ſi parum diligenter, &
in
arido fuerint inducti.
Cum ergo ita in parietibus tectoria facta ſuerint ( uti ſupra ſcriptum eſt) &
1110 firmitatem, &
ſplendorem, & ad uetuſtatem permanentem uirtutem poterunt habere. Cum uero
unum corium arenæ, &
unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus ualendo faciliter
rumpitur, nec ſplendorem politionibus propter imbecillitatem craſsitudinis proprium obtinebit.
Quemadmodum enim ſpeculum argenteum tenui lamella ductum incertos, & ſine uiribus habet re-
miſsiores ſplendores, quod autem e ſolida temperatura fuerit factum, recipiens in ſe firmis uiribus
politionem, ſulgentes in aſpectu, certasq́;
conſiderantibus imagines reddit: ſic tectoria, quæ ex te-
nui ſunt ducta materia, non modo fiunt rimoſa, ſed etiam celeriter euaneſcunt.
Quæ autem fundata
arenationis, &
marmoris ſoliditate ſunt craſsitudine ſpiſſa, cum ſunt politionibus crebris ſubacta,
non modo fiunt nitentia, ſed etiam imagines expreſſas aſpicientibus ex eo opere remittunt.
Græco-
rum uero tectores non ſolum his rationibus utendo faciunt opera firma, ſed etiam mortario collo-
2220 cato, calce, &
arena ibi confuſa decuria hominum inducta ligneis ucctibus pinſant materiam, & ita
ad certamen ſubacta tunc utuntur.
Itaque ueteribus parietibus nonnulli cruſtas excidentes pro aba-
cis utuntur, ipſaq́;
tectoria abacorum, & ſpeculorum diuiſionibus circa ſe prominentes habent expreſ
ſiones.
Sin autem in craticijs tectoria erunt facienda, quibus neceſſe eſt etiam in arrectarijs, & tranſ-
uerſarijs rimas fieri, ( ideo quòd luto cum linuntur, neceſſario recipiunt humorem, cum autẽ areſcunt
extenuati in tect orijs faciunt rimas) id ut non fiat, hæc erit ratio.
Cum paries totus luto inquinatus
fuerit, tunc in eo opere cannæ clauis muſcarijs perpetuæ figantur, deinde iterum luto inducto, ſi
priores tranſuerſarijs arundinibus fixæ ſunt, ſecundæ erectis figantur, &
ita ( uti ſupra ſcriptum eſt)
arenatum, &
marmor, & omne tectorium inducatur. Ita cannarum duplex in parietibus ordinibus
tranſuerſis fixa perpetuitas, nec ſcgmina, nec rimam ullam fieri parietur.
De camerarum diſpoſitione, deq́; earum tunicis, & tectorio opere, non tam in ſiccis quàm in humidis locis
3330 tertio, &
quarto capite agitur, non rectè autem ageretur de tectorio, & albario opere, niſiprius cameræ, &
parietes earum diſponerentur ad recipiendas expolitiones, ideo docet quaratione cameræ incuruentur, ut or-
namenta ſuſtineant.
& qua ratione ſuperiores, & inferiores earum partes tegere debemus, & expolire. mox
ad coronas ducendas ſub arcubus, &
cameris perueniens, demum ad parietes dealbandos, ſiue teſtacei ſint,
ſiue craticij progreditur, nullum e neceſſarijs præceptis, &
utilibus prætermittens, Albertus ſummatim de
hac re commemorat.
Diuerſa ſunt camer arum diſcrimina, quænos inquirere diligenter oportet, quibus li-
neis, terminisq́;
præfiniantur, etenim fornix eſt, & camera, & hemiſphærium, & arcus illi, qui ſunt harum
quotæ partes.
Hemiſphærium, quòd mediæ pilæ ſpeciem habet, ſuapte natura ex circinatione ueſtigijs, &
ichnographia circulari prouenit;
camera quadratis areis conuenit, ſicuti fornices quadrangularibus. Fornix
excauati montis ſimilitudinem fert:
est enim in arcum flexa, & protenſa curuitas. imaginemur parietem
4440 amplum, qui a ſummo ſinuetur, &
ſlectatur per porticus latitudinem tranſuerſe. Camera uero arcum refert
a meridie in ſeptentrionem ſe flectentem, qui &
alium habeat tranſuerſum ab oriente in occaſum; cornua
enim ſlexa præter hemiſphærium concurſus eſt multorum arcuum æqualium in centrum lmedij culminis, ſunt
&
plura curuationum genera alia delumbata ad circinum, uel quæ lunulata uocantur, & ſi quo alio modo te-
studinata ſint, quæmultorum angulorum figuras oſtendunt, quorum omnium incuruandorum ratio una eſt.
Et omnia prædicta genera rationem parietis, ſuperquem imponuntur, ſequi debere uidentur. Namque ſul-
cra earum, &
oſſa ( ut ita dicam ) quæ ab imo ad ſummum eriguntur a fulcimentis, & oſſibus parietum
erigi debent, unumquodq;
tamen ſecundum proprium genus in parietem incumbere debet idest ſecundum eã
formam, quam curuaturæ dare proponimus.
oſſa buiuſmodi inter ſe distar e oportet ſpatio quodam certo, &
præfinito.
Vitr. inquit {aſſeres directi diſponuntur inter ſe ne plus ſpatium habentes pedes binos. } Sunt aſſe-
5550 res oblongæ, &
ſtrictæ trabeculæ, quæ directè diſponuntur circa parietes ſecundum eam formam, quam ca-
meræ, &
curuaturæ imponere proponimus. huius modi aſſeres ita diſpoſiti ligne is uinculis, quæ catenas Vi-
tru.
ab effectu nominat, inter ſe compingi debent, eorum ſumma capita crebriter clauis ferreis fixa ad conti-
gnationes, uel tecta religentur.
Spatia uero inter aſſeres. quæ oſſa ab Alberto dicuntur, repleri oportet, ſed
in hoc differunt, quæ fiunt in parietibus complementa ab ijs, quæ inter oſſa, aßeresq́;
infarciuntur, quòd inpa
riete ad rectam regulam, normamq́;
, & libellam lapides, & ſinguli ordines coagmentantur, atque compo-
nuntur.
In testudine autem ordines ad ſlexam regulam, & lapidis ommes conclauſuræ ad ſui arcus centrum
diriguntur.
Ait autem postea ueteres oſſanunquam induxiſſè, niſi cocto ex latere, eodemq́; ut plurimum
bipedali, &
complementa testudinum abſoluenda eſſe e lapide leuißimo, ne muri ab iniquo eorum pondere
fatigentur.
Præterea, & illud monet, quo etiam artifices utuntur arcubus, & testudinibus ſtruendis arma-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index