Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (248) of 412 > >|
280248LIBER SEPTIMVS.
Quomodo fiat oſtrum colorum omnium facticiorum excel-lentißimum. Cap. XIII.
INcipiam nunc de oſtro dicere, quod & cariſsimam, & excellentiſsimam habet, præter hos
colores, aſpectus ſuauitatem.
id autem excipitur ex conchylio marino, quo purpura infi-
citur, cuius non minores ſunt, quàm cæterarum naturæ rerum, conſiderantibus admira-
tiones, quòd habet non in omnibus locis, quibus naſcitur unius generis colorem, ſed So-
1110 lis curſu naturaliter temperatur.
Itaque quod legitur Ponto, & Gallia, quod eæ regiones ſunt proxi-
mæ ad ſeptentrionem, eſt atrum:
progredientibus inter ſeptentrionem, & occidentem inuenitur luci-
dum.
Quod autem legitur ad æquinoctialem orientem, & occidentem, inuenitur uiolaceo colore.
Quod uero meridianis regionibus excipitur, rubra procreatur poteſtate, & ideo hoc rubrum. Rhodo
etiam inſula creatur, cæterisq́;
eiuſmodi regionibus, quæ proximæ ſunt Solis curſui. Ea conchylia cum
ſunt lecta, ferramentis ſcinduntur, e quibus plagis purpurea ſanies, uti lachryma profluens excuſſa in
mortarijs terendo comparatur, &
quod ex concharum marinarum teftis eximitur, ideo oſtrum eſt uo
citatum.
Id autem propter ſalſuginem cito fit ſiticuloſum, niſi mel habeat circumſuſum.
De oſtro quid dicat Vitru. ſatis apertum eſt. Conchylium marinum pro purpureo piſce ſumitur. cum enim
dicitur conchylium purpura piſcis intelligunt, quoniam uero multi color purpura est ſecundum diuerſas re-
2220 giones, atra enim, liuida, uiolacea, &
rubra eſt; ideo cum apud poetas purpureum legimus uel mare, uel
animam, uel ſanguinem, uel aliquid aliud, id colorem intelligere debemus, qugm res poſtulat, ut intelligatur:
quanquam pro pulchro purpureum quandoque ſumi non ignorem. Cæterum infectores aiunt, ut notatur in
hieroglyph.
quas purpuras in artis ſuæ uſum parant, ſaxo uno ictu collidendas, unde ſubitarius ille ſanguis ad
tinctum optimus emanat.
quòd ſi ictu fefellerit, neque purpura ſtatim exanimata ſuerit, fruſtra reperiri,
quia præ dolore ſanguis in uniuerſum corpus diffuſus euaneſcat.
Hinc aiunt Homerum ſolitũ de ijs, qui ualido
aliquo uulnere perempti fuerunt, purpurea eos morte ſublatos dicere.
Purpuræ autem tam acuta, & ualida
eſt lingua, ut ea conchulas, &
quaſcunque ſui generis testas perforare poſsit: Vnde in maledicos purpuræ lin-
gua obijcitur.
Quoniam uero ex teſtaceorum genere eſt, ideo oſtrum nominatur àπò τ{ου} ó{οτ}Εαν{ου}. ne quis ab oſtrea
piſce purpuram fieri intelligat, quomodo autem ad lanas apparari debeat docet Plin.
lib. 9. cap. 38.
3330
De purpureis coloribus. Cap. XIIII.
FIunt etiam purpurei colores infecta creta rubiæ radice, & hyſgino; non minus ex floribus
alij colores.
Itaque tinctores cum uolunt ſil Atticum immitari, uiolam aridam conijciẽ-
tes in uas cum aqua conferueſcere faciunt ad ignem, deinde cum eſt temperatũ conijciũt
in linteum, &
inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex uiolis colora-
tam, &
ex ea eretriam infundentes, & eam terentes efficiunt ſilis Attici colorem. Eadem ratione uaci-
nium temperantes, &
lac miſcentes purpuram faciunt elegantem. Item qui non poſſunt chryſocol-
la propter caritatem uti, herba, quæ luteum appellatur, cæruleum inficiunt, &
utuntur uiridiſsimo co
4440 lore.
Hæc autem infectiua appellatur. Item propter inopiam coloris indici cretam Selinuſiam, aut
annulariam, uitrumq́;
, quod Græcè yalon appellant, inficientes, imitationem faciunt indici coloris.
Quibus rationibus, & rebus ad diſpoſitionem firmitatis, quibusq́; decoras oporteat fieri picturas: item
quas habeant omnes colores in ſe poteſtates, uti mihi ſuccurrere potuit, in hoc libro perſcripſi.
Itaque
omnes ædificationum perfectiones, quam habere debeant opportunitatem ratiocinationibus ſeptem
uoluminibus ſunt finitæ.
In ſequenti autem de aqua, ſi quibus locis non fuerit, quemadmodum inue-
niatur, &
qua ratione ducatur, quibus rebus ſi erit ſalubris, & idonea probetur, explicabo.
Rubia (Eritrodanum uocant) radix eſt rubra, qua tinguntur lanæ, pellesq́; perficiuntur; nostri frug giam
dicunt.
Hyſginum, uacinium, & hyacinthum idem. Franciſcus Maſſarius agreſtia eße mora noſtra uult: cer-
te expertus ſum ex moris, &
etiam ex quibuſdam ſpinarum baccis colores fieri præſtantiſſimos, linteolaq́; tin-
5550 gi ad colores uarios exprimendos, &
earum temperatura diuerſa diuerſosq́; colores effici: ex floribus autem co
lores lixiuio aliqui utiliter extrahunt;
& in eo cretam infundentes (intellige eretriam) quæ, & alba, & cinerea
eſt teſte Plin.
Creta Selinuſia lacha est. Annulare candidum eſt, quo muliebres picturæ illuminãtur, fit ex cre-
ta admixtis uitreis gemmis ex uulgt annulis, unde, &
annulare dicitur. Luteum Ruellius guadum dictum pu-
tat, herba infectorijs cortinis nota tingendis luteo colore pannis.
in hanc ſententiam pedibus in Philander.
Finis Libri Septimi.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index