Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (252) of 412 > >|
284252LIBER
A terræ meatibus Solis impetus duplex habitus attrahi ſolet, alter ſiccus est calensq́; , & exhalatio di-
citur, alter humidus, &
calidus, & uapor nominatur. ex priori habitu uenti, tonitrua, ignes flammæq́; ,
fulmina, coronæ, cadentes ſtellæ, &
huiuſmodi ignesæ exhalationes fiunt. Ex uapore autem nebulæ, pluuiœ,
rores, pruinæ, grandines, niues, fontes demum, ac maria gignuntur.
Licet & ex balneis exemplum capere. Nullæ enim cameræ, quæ ſunt caldariorum ſupra ſe poſ-
ſunt habere fontes:
ſed cœlum, quod eſt ibi, ex præſurnijs ab ignis uapore percalefactum, corripit ex
pauimentis aquam, &
aufert ſecum in camerarum curuaturas, & eam ſuſtinet. Ideo quod ſemper ua-
por calidus in altitudinem ſe trudit, &
primo non remittitur propter breuitatem, ſimul autem plus
humoris habet congeſtum, non poteſt ſuſtinere propter grauitatem, ſed ſtillat ſupra lauantiũ capita.
1110
Cum nulli ſontes ſint ſupra cellas, ubi lauabantur antiqui, & tamen ſtillœ a curuatura, & cœlo earum ſu-
pra capita lauantium deueniant, non ab alia re id proficiſci ait Vitru.
quam a uapore calido in altitudinem
elato.
effertur autem uapor, attrahiturq́; a cœlo, cameraq́; iam caleſacta ab eo igni, quò ex præfurn ijs emit-
titur, ac primum cum tenuiſſimus ſit, facilè ſuſtinetur;
plus enim habet aeris, quàm humoris. mox uero ubi
congeritur humor, denſaturq́;
amplius, cum non poſſit ſustineri ob pondus, decidit in caput lauantium.
Ita quoque eadem ratione cœleſtis aer cum ab Sole percipit calorem ex omnibus locis haurien-
do, tollit humores, &
congregat ad nubes. Ita enim terra feruore tacta eijcit humores, ut corpus
hominis ex calore emittit ſudores.
Indices autem ſunt eius rei uenti, ex quibus qui a frigidiſsimis par
tibus ueniunt procreati Septentrio, &
A quilo extenuatos ſiccitatibus in aere flatus ſpirant, Auſter ue-
ro, &
reliqui, qui a Solis curſu impetum ſaciunt, ſunt humidiſsimi & ſemper apportant imbres, quod
2220 percaleſacti ab regionibus feruidis adueniunt, &
ex omnibus terris labentes eripiunt humores, &
ita eos proſundunt ad ſeptentrionales regiones.
Hæc autem ſic fieri teſtimonio poſſunt eſſe capita
fluminum, quæ orbe terrarum chorographijs picta, itemq́;
ſcripta plurima, maximaq́; inueniuntur
egreſſa ab Septentrione.
Primumq́; in India Ganges, & Indus a Caucaſo monte oriuntur: Syria Ti-
gris, &
Euphrates; Aſia, item Ponto, Boriſthenes, Hypanis, Tanais: Colchis, Phaſis; : Gallia Rhoda-
nus:
Belgica, Rhenus: citra Alpes, Timauus, & Padus: Italia Tybris: Mauriſia, (quam noſtri Mau-
ritaniam appellant) ex monte Atlante Diris, qui ortus ex ſeptentrionali regione progreditur per
occidentem ad lacum Heptabolum, &
mutato nomine dicitur Nigir, deinde ex lacu Heptabolo ſub
montes deſertos ſubterfluens per meridiana loca manat, &
influit in paludem Coloe, quæ circumcin-
git Meroem, quæ eſt Aethiopum meridianorum regnum.
Ab hisq́; paludibus ſe circumagens per
flumina Aſtaſobum, &
Aſtaborum, & alia plura peruenit ad montes ad cataractam, ad eaq́; ſe pręci-
3330 pitans per ſeptentrionalem peruenit inter Elephantida, &
Syenem, Thebaycosq́; in Aegyptum cam-
pos, &
ibi Nilus appellatur. Ex Mauritania autem caput Nili profluere, ex eo maximè cognoſcitur,
quod ex altera parte montis Atlantis ſunt alia capita item profluentia ad occidentis oceanum, ibique
naſcuntur Ichneumones, Crocodilli &
aliæ ſimiles beſtiarum, piſciumq́; naturæ, præter Hyppopota-
mos.
Ergo cum omnia maxima flumina in orbis terrarum deſcriptionibus a ſeptentrione uideantur
profluere, A phriq́;
campi, qui ſunt in meridianis partibus ſubiectis Soli curſui, latentes penitus ha-
beant humores, nec fontes crebros, amnesq́;
raros: relin quitur uti multo meliora inueniantur capi-
ta fontium, quæ ad Septentrionem, Aquilonem ve ſpectant, niſi ſi inciderint in ſulphoroſum locum
aut aluminoſum, ſeu bituminoſum:
tunc enim permutantur, & aut calidæ aquæ aut frigidæ odore
malo, &
ſapore profundunt ſontes. Neque enim calidæ aquæ eſt ulla proprietas, ſed frigida aqua cum
4440 incidit percurrensin ardentem locum efferueſcit, &
percalefacta egreditur per uenas extra terram,
ideo diutius non poteſt permanere, ſed breui ſpatio fit frigida.
Namque ſi naturaliter eſſet calida, nõ
reſrigeraretur calor eius.
Sapor autem, & odor, & calor eius non reſtituitur, quòd intinctus, & com-
mixtus eſt propter naturæ raritatem.
Videtur hoc loco Vitr. non ignarus Coſmographiæ, immo Corographiæ, particularium locorum
ſubtiliſſimæ deſcriptionis, cum tã minute flexus fluuiorum, meatusq́;
, & origines deſcribat. Dixerat uapores,
nebulas, &
humores e terra oriri, & Sole in altum trahi. Probauerat id exemplis a camerarum caldarijs
ſumptis, &
pro indice huius rei uentorum natur am ſumpſerat. Nam qui uenti afrigidiſſimis partibus ueniunt
quemadmodum Septentrio, &
Aquilo, hi extenuatos ſiccitatibus in aere flatus ſpirant. Qui uero a meridie
perflant, quoniam in his partibus calor trahit humores continuos, humidi ſunt, &
imbres afferunt, & hu-
5550 mores attractos ad ſeptentrionales plagas profundunt, quorum copia, &
abundamtia capita fluminum ori-
untur.
quod apparet manifeſtè in ortu maximorum fluuiorum, quorum nomina ortus, progreſſus, & flexus
nominat.
Lybiæ mons eſt Atlans. Duplicem Atlantem noſtri eſſe dicunt, minorem, & maiorem. Maiorem
Hiſpani ſerram leoninam uocant.
Nigir fluuius quem hodie flumen Seneghæ uocant, in occidentem Oceanum
per longum Lybiæ decurrit, putaturq́;
idem eſſe cum Nilo, eo argumento quod creſcat, decreſcatq́; quemad-
modum Nilus, Crocodilosq́;
habeat, & Icneumones. As̃tabora uero, & Aſtaſoba diuerſa a Nilo flu-
mina nostri cognoſcunt:
eorum gradus Ptolomæus in Geographia ponit. Cataractam uero Strabo uult eſſe
ad medium flumen petroſum ſupercilium in ſuperiori parte, planum ut flumen recipiat, deſinit uero in præci-
pitium.
A montibus Lunæ Nilum oriri noſtrorum plerique autumant. In eo ſunt Crocodilli, Hyppopotani id-
est fluuiatiles equi iubam habentes equinam, ungulam bouinam, roſtrum reſimum, talus etiam inest biſul-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index