Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (255) of 412 > >|
287255OCTAVVS. dinis, ſiue alij generis, ſi demiſſa ſuerit, & poſtero die exempta, ea pars, quę ſuerit exempta, inue-
nietur lapidea, quæ autem pars extra aquam manſerit, permanet in ſua proprietate.
Ad eundem mo-
dum Hierapoli Phrygiæ efferuet aquæ calidæ multitudo, ex qua circum hortos, &
uineas foſsis du-
ctis immittitur.
Hæc autem efficitur poſt annum cruſta lapidea, & ita quotannis dextra, ac ſini-
ſtra margines ex terra faciendo inducunt eam, &
efficiunt his cruſtis in agris ſepta. Hoc autem ita
uidetur natura liter fieri, quòd in his locis, &
ea terra, quibus is naſcitur ſuccus, ſubeſt coaguli naturæ
ſimilis.
Deinde cum commixta uis egreditur per ſontes extra terram a Solis, & aeris calore cogitur
congelari, ut etiam in areis ſalinarijs uidetur.
Item ſunt ex amaro ſucco terræ fontes exeuntes uehe-
menter amari, ut in Ponto eſt flumen Hypanis, quia capite profluit circiter millia quadraginta ſapo-
1110 re dulciſsimo, deinde cum peruenit ad locum, qui eſt ab oſtio ad millia centum ſexaginta admiſce-
tur ei fonticulus oppido quam paruulus.
Is cum in eum inflnit tantam magnitudinem fluminis facit
amaram;
ideo quòd per id genus terræ, & uenas unde ſandaracha fodere, ea aqua manando perficitur
amara.
Hæc autem diſsimilibus ſaporibus a terrę proprietate perficiuntur, uti etiam in fructibus ui-
detur.
Si enim radices arborum, aut uitium, aut reliquorum ſeminum non ex terrę proprieratibus ſuci-
cum capiendo ederent fructus uno genere eſſent in omnibus locis, &
regionibus omnium ſapores,
ſed animaduertimus apud Inſulam Lesbon uinum protropum Mœoniam catacecaumeniten, item Ly-
diam meliton, Siciliam mamertinum, Campaniam Falernum:
in Terracina, & Fundis Cæcubum, re-
liquis locis pluribusinnumerabili multitudine, genera uini, uirtutesq́;
procreari, quæ ſi non aliter poſ-
ſunt fieri, niſi cum terrenus humorſuis proprietatibus ſaporum in radicibus inſuſus emittit materiã
2220 per quam egrediens ad cacumen, proſundat proprium loci, &
generis ſui fructus ſaporem.
Protropon dicitur uinon, quod ſponte eſfluit, antequam calcentur uuæ, tortiuum uero dicitur torculari
expreſſum poſt primam preſſuram uinaceorum circunciſo pede.
Catachecaumenitis regio eſt iuxta Laodiceã
ab igne ſubterraneo ſic dicta, euius camporum ſumma facies cinerulenta eſt, montana, petroſa, &
nigra tan-
quam ex adustione quadam, tota arboribus carens præter uitem, quæ uinum ab ea dictum facit, quod nulli
elegantia cedit;
Vult autem Vitr. a proprietatibus ſoli, & terreni uarias in radices arborum immitti qualita-
tes, &
facultates, quòd experimento aliquo fieri manifeſtum est, nam Cato uinum ad aluum mouendam con-
cinnat, hoc modo iubens.
Vites cum ablaqueantur, ſignato rubrica, ne admiſceas cum eætero uino. Tres
faſciculos ueratri atri cir cumponito circum radices, &
terram inſuper inijcito per uindemiam, de his uitibus
quod delegeris ſeorſum ſeruato, Cyathum in cæter am potionem indito aluum mouebit, &
poſtridie perpur-
3330 gabit ſine periculo.
Quod ſi hoc artificio fiat, ut rei adiunctæ proprietas in radicem tranſeat, quid fieri creden-
dum eſt, cum natura terræ inſita huiuſmodi fuerit, ut ex ea nutrimentum aſſectum in arbores immittatur.
pro-
bat etiam a contrario, quod dixit hoc modo.
Qvodſiterra generibus humorum, non eſſet diſsimilis, & diſparata non tantum in Syria & Ara-
bia in arundinibus, &
iuncis, herbisq́; omnibus eſlent odores neque arbores thuriferæ, neque pipe-
ris darent baccas, nec myrrhæ glebulas, nec Cyrenis in ferulis laſer naſceretur, ſed in omnibus terræ
regionibus, &
locis eodem genere omnia procrearentur.
Non omnia ferre omnem tellurem oſtendit a contrario, dicit enim niſiterra generibus humorum diſſimilis
eſſet, in omnibus locis eadem naſci oporteret, quæ alicubi reperiuntur.
Iuncorum nomine odoratos iuncos
intelligit per excellentiam enim iuncus cum dicitur, odoratus iuncus intelligitur ſchænos a Græcis nominatur
et ſchænathos, quaſi iunci flos.
Arbores thuriferæ ab Arabiæ parte mittuntur, quinis cubitis attolluntur aucto-
4440 re Theoph.
Aliqui uero folio eſſe piri aiunt, ſed minore: nonnulli lentiſco, quidam terebintho, alij lauri folio,
adeo magna eſt inter ſcriptores de ea arbore controuerſia.
Eaccæpiperis ſunt latentia in ſiliquis grana, nam
fructuum piperis qui primus erumpit, ueluti corilorum fimbria, aut faſeolorum ſiliqua dicitur piper longum.
myrrha eſt arboris lachrima, quæ in Arabia gignitur. Cæterum in Cyrenaica prouincia, laſerpitium reper-
tum est, cuius ſuccus laſer dicitur, berzuinum hodie uocamus.
Has autem uarietates regionibus, & locis, inclinatio mundi, & Solis impetus propius, aut lon-
gius curſum faciendo tales efficit terræ humores, quæ qualitates non ſolum in his rebus, ſed etiam in
pecoribus, &
armentis dilcernuntur.
Cauſam reddit, unde tanta rerum uarietas, & diuerſitas in diuerſis regionibus oriatur, eamq́; dicit eſſe
mundi inclinationem, hoc eſt climatum diuerſitas, &
impetus Solis longius, aut propius curſum faciendo .
5550 placet autem mibi in hac re diſcutienda paulum immorari, quoniam etiam Vitr. libro ſexto cap. primo &
hoc uolumine pbiloſophatur ſuper diuerſas regionum qualitates, &
locorum proprietates, unde uaria rerum
genera procreantur.
Ad phyſicum enim maxime ſpectat, etiam de natura locorum ſeparatim tractare, nam
ratio quædam loci ad cælum habetur, ut rectiſſime a nonnullis dictum ſit locum eſſe principium generationis
tanquam pater, quod quomodo intelligatur, licet alibi ſuperius dictum ſit, tamen non pigebit referre.
Quic-
quid naturalem habet locum &
alicubi continetur ad continentem locum ita ſe habere, in phyſicis probatum
eſt, ut ſe habet materies rerum ad eam, quæ illam perſecit formam, quoniam uero cœleſtia, ſi cum inferioribus
conferantur, actricem facultatem habere cognoſcentur, inferiora uero ab illis affici ceręin modum neceſſe eſt
ut ſuperiora inferior um ſint loca, tanquam continentia, &
ambientia, unde ſigillum, qmdin inferioribus im-
6660 primitur ab ea forma ortum ducit, quæ in cœlestibus uirtute continetur.
probatum quoque in pbyſicis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index