Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (258) of 412 > >|
290258LIBER ſeruare autem eam, & continere nihil poteſt, niſi mulina ungula, quæ etiam memoratur ab Antipatro
in prouinciam, ubi erat Alexander per Iollam filium perlatam eſſe, &
ab eo ea aqua regem eſſe ne-
catum.
Item Alpibus in Cotti regno eſt aqua, quam qui guſtant, ſtatim concidunt.
Hæc omnia iam dicta a Plinio ſumpta ſunt multis in locis, Quæ apponam non ut aliquid auctoritati Vi-
truuianæ addam, ſed ut dicendi modos &
formulas diuerſas oſtendam, quibus eadem res latine ſcribi poteſt,
&
primum, In Bœotia amnis Melas oues nigras, Cephiſus ex eodem lacu proflucns albas, postea alibi ru-
fas oues iuxta Ilium xantbum efficere, unde, &
nomen amni: Xanthos enim rufum ſignificat. & alibi necare
aquas Theop ompus, &
in Thracia apud Cychros dicit, & de Theſſaliæ fonte. Aliter circa Theſſalica tempe,
quoniam uiſus omnibus, terrori est, traduntq́;
etiam æs, ac ferrum erodiilla aqua. De hoc fonte dicitur, quòd
1110 breui ſpatio profluat:
& quòdmirum eſt, Siliqua ſylues̃tris amplecti radicibus fontem eum dicitur, ſemper
florens purpura.
Ex ui apparet eas aqvas multo atramento ſutorio ( græci chalcanthum uocant, uulgus
Vitriolum) infectas eſſe.
Item Plinius in Macedonia non procul ab Euripidis poetæ ſepulchro, duo riui con-
fluunt alter ſaluberrimi potus, alter mortiferi.
Item de ſtyge aquaiuxta Nonacrim Arcadiæ, ſtyx nec odore
differens, nec colore, epota illico necat.
Vngulas tamen mularum repertas, neque aliam ullam materiam, quæ
non perroderetur a veneno ſtygis aquæ cum id dandum Alexandro magno Antipater mitteret, memoria di-
gnum est, magna Ariſtotelis infamia excogitatum.
Quod autem dicit Vitr. { in Cotti regno, } ita enim Phi-
lan der ( exemplaribus etiam reclamantibus, in quibus Crobi legitur) legendum dicit:
ſciendum eſt Cottum ab
Augusto Cæſare in amicitiam receptum fuiſſe, a quo alpes Cottiæ, quibus hodie Cineſio monti nomen eſt.
agrũ
Cotti in Liguribus Strabo conſtituit, ciuitatesuero Cottianas duodecim Plinius fuiſſe teſtatur.
Agro autem Faliſco uia campanain campo Corneto eſt lacus, in quo fons oritur, ubi anguium, &
2220 lacertarum, reliquarumq́;
ſerpentium oſſa iacentia apparent. Item ſunt nonnullę acidæ uenæ fontiũ,
uti Lynceſto, &
in Italia Virena, Campana Theano, alijsq́; locis pluribus, quæ hanc habent uirtu-
tem, uti calculos in ueſicis, quineſcuntur in corporibus hominum, potionibus diſcutiant.
Fieriau-
tem hoc naturaliter ita, ideo uidetur, quod acer, &
acidus ſuccus ſubeſt in ea terra, per quamiegredien-
tes uenæ intinguntur acritudine, &
ita cum in corpus inierunt, diſsipant quæ ex aquarum ſubſidentia
in corporibus, &
concreſcentia offenderunt. Quare autem diſcutiantur ex acidis eæ res, ſic poſſu-
mus animaduertere.
Ouum in aceto, ſi diutius impoſitum ſuerit; cortex eius molleſcet, & diſſolue-
tur.
Item plumbum, quòd eſt lentiſsimum, & grauiſsimum, ſi in uaſe collocatum fuerit, & in eo
acetum infuſum, id autem opertum, &
oblitum ſi erit, efficietur uti plumbum diſſoluatur, & fiat
Ceruffa.
Ei ſdem rationibus æs, quod etiam ſolidiore eſt natura, ſimiliter curatum ſi fuerit diſsipabitur,
&
ſiet ærugo. Item margarita, non minus ſaxa ſilicea, quſae; neque ferrum, neque ignis poteſt per ſe
diſſoluere, cum ab igne ſunt percalefacta, aceto ſparſo diſsiliunt, &
diſſoluuntur. Ergo cum has res
ante oculos ita fieri uideamus, ratiocinemur, ijſdem ra tionibus ex acidis propter acritudinem ſucci
etiam calculoſos è natura rerum ſimiliter poſſe curari.
Sunt autem etiam fontes uti uino mixti, quem-
admodum eſt unus Paphlagoniæ, ex quo etiam ſine uino potantes fiunt temulenti.
De Lynceſto, Tlinius Lynceſtis, inquit, aqua, quæ uocatur Acidula, uini modo temulentos facit Ouid.
ulti. Metam.
Huic fluit effectu diſpar Lyncestius amnis,
Quem quicunque parum moderato gutture traxit,
# Haud aliter titubat, quàm ſi mera uina bibiſſet .
3340
Equiculis autem in Italia, & in Alpibus natione Medullorum eſt genus aquæ quam qui bibunt,
efficiuntur turgidis gutturibus.
Noſtri goſſutos eos appellant, quibus turgent guttura. Natio autem Medullorum habitat vallem Cilli-
ram, quæ distat ab Oeno ( Iſpruch dicunt) octauum lapidem meridiem uerſus.
In Arcadia uero ciuitas eſt non ignota Clitori, in cuius agris eſt ſpelunca profluens aquæ, quam
qui biberint, fiunt abſtemij.
Ad eum autem fontem Epigramma eſt in lapide inſcriptum hac ſenten-
tia uerſibus Græcis, eam non eſſe idoneam ad lauandum, ſed etiam inimicam uiribus, quod apud eum
fontem Melampus ſacrificijs purgauiſſet rabiem Prœti filiarum, reſtituiſſetq́;
earum uirginum mentes
in priſtinam ſanitatem.
Epigramma autem eſt id, quod eſt ſubſcriptum.
4450
Philander e Pratenſi, Epigramma uerſum in latinum, ponit hoc modo.
#Si te, ſiq́; pecus medio ſitis orbe diei
# Ad fontis, Paftor, Clitorij antra premat,
# Inde tuã reſtingue ſitim, quin & propè nymphas,
# Naiadas omne tuum, tu quoque ſiſte pecus.
# Membra lauanda tamen caueas. cómittere lymphę,
#Ne noceat uinctis ebrietate potus .
#Viribus infeſtas fuge aquas, ubi nempè Melápus
#Luſtrauit diras Prœtidas a rabie.
#Arcaná abſtergens maculam, & ſe protinus Argis
#Ad tetricæ montes contulit Arcadiæ.
Ouidius uero ult. Metam. ita de Clitorio loquitur.
Clitorio quicunque ſitim de fonte leuarit
Vina fugit, gaudetq́;
meris abstemius undis.
Seu uis eſt in aqua calido contraria uino,
Siue, quod indigenæ memorant, Amithaone natus
Trœtidas attonitas postq́;
per carmen, & herbas,
Eripuit furijs purgamina mentis in illas,
Miſit aquas, odiumq́;
meri permanſit in undis.
5560

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index