Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (267) of 412 > >|
299267
M. VITRVVIIDE
ARCHITECTVRA
LIBER NONVS.
1110
Proœmium
NObilibvs athletis, qui olympia, Pithia, Iſthmia, Nemea uiciſſent, Græ-
corum maiores ita magnos honores conſtituerunt, uti non modo in con-
uentur ſtantes cum palma, &
corona ferant laudes, ſed etiam cum reuer-
tanturin ſuas ciuitates cum victoria triumphantes quadrigis in mœnia, &

in patrias inuehantur, e req́;
publica perpetua uita conſtitutis uectigalibus
fruantur.
Cum ergo id animaduertam, admiror, quod ita non ſcripto-
ribus ijdem honores, etiamq́;
maiores ſint tributi, qui infinitas utilitates
2220 æuo perpetuo omnibus gentibus præſtant.
Id enim magis erat inſtitui di-
gnum, quod athletæ ſua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, ſcri-
ptores non ſolum ſuos ſenſus perficiunt, ſed etiam omnium, libris ad diſcendum, &
animos exacuen-
dos præ parantes præcepta.
Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit inuictus, prodeſt hominibus,
aut cæteri, qui eo genere fuerunt uictores?
niſi quod dum uixerunt, ipſi inter ſuos ciues habuerunt
nobilitatem.
Pythagoræ uerò præcepta, Democriti, Platonis, Ariſtotelis, cæterorumq́; ſapientum
quotidiana perpetuis induſtrijs culta, non ſolum ſuis ciuibus, ſed etiam omnibus gentibus recentes,
&
floridos reddunt fructus; e quibus qui a teneris ætatibus doctrinarum abundantia ſatiantur, opti-
mos habent ſapientiæ ſenſus, inſtituuntq́;
ciuitatibus humanitatis mores, æqua iura, leges: quibus
abſentibus nulla poteſt eſſe ciuitas incolumis.
Cum ergo tanta munera ab ſcriptorum prudentia pri-
3330 uatim, publicèq́;
fuerint hominibus præparata, non ſolum arbitror palmas, & coronas his tribui opor
tere, ſed etiam decerni triumphos, &
inter Deorum ſedes eos dedicandos iudicari. Eorum autem
cogitata utiliter hominibus ad uitam explicandam e pluribus ſingula paucorum, uti exempla ponam,
quæ recognoſcentes neceſſario his tribui honores oportere homines confitebuntur.
Et primum Pla-
tonis e multis ratiocinationibus utiliſsimis unam, quemadmodum ab eo explicata, ſit ponam.
Expedita iam parte illa, quæ ad ædificationem pertinet, quæ prima ex tribus erat, quibus Architectura con
ſtat, ad alteram ueniendum est, cuius uis omnis in gnomonicis rationibus eſt collocata, ex qua lucentium cœli
corporum effectus in mundo concipimus:
egregia, excellensq́; ſane pars, quippe non terrenas fabricas, non
materiatas ædes, non caducas, &
ruinoſas ſtructuras, ſed cœleſtes, incorruptas, & nobiliſſima conſtantes
materia ſedes contemplatur, ut cœlum in manibus hominum ( ut ita dicam ) ponere uideatur.
Qua re factũ
4440 est, ut Vitr.
cum id optime cognoſceret, proœmium uolumini huic nono propoſuerit, rei, qua de agitur, con-
uenientiſſimum, cum illi uiſum ſit eos homines´, qui rerum pulcherrimarum, &
ſubtiliſſimarũ inuentiones pro-
tulerint, diuinis honoribus dignos eſſe, quoniam non tantum proprijs commodis, ſed communi omnium gentiũ
utilitatt conſuluerint.
neque tempore aliquo, uel ætate, uel ſæeulo, ſed continenter profuere, proſunt, ac pro-
futuri ſunt omnibus, &
quãto animus eſt præſtãtior corpore, tanto uirtus cæteris bonis præstat. Felices igitur,
ac beati existimandi ſunt, qui pulchris, utilibusq́;
inuentionibus eam ſibi laudem, & gloriam comparauerunt,
cuius fructus æterno beneficio gentibus extitit, &
eo feliciores, ac beatiores inter alios reputati ſunt, quo no-
biliora, &
præclara magis fuerint eorum inuenta. nam quemadmodum iucundius, & ſuauius est rerum, quas
amamus, uel minimas partes aſpicere, quàm cæterorum corporum membra tractare, ita dignum magis iudica-
mus minimam reconditarum rerum rationem cognoſcere, quam in eorum cognitionem uenire, quæ uſu quot-
tidiano ante oculos obſeruantur.
hinc illa poetæ carmina celebratiſſima.
5550
Felices animæ, quibus hæc cognoſcere primum,
Inq́;
domos ſuperas ſcandere cura fuit.
Credibile eſt illos pariter uitijsq́; , iocisque
Altius humanis exeruiſſe caput.
Non Venus, & uinum ſublimia pectora fregit,
Officiumq́;
fori, militæve labor.
Nec leuis ambitio, perfuſo & gloria fuco,
Magnarumq́;
fames ſollicitauit opum.
Admouere oculis distantia ſydera noſtris
Aetheraq́;
ingenio ſuppoſuere ſuo.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index