Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (292) of 412 > >|
324292LIBER
qui ſunt, qui fulſiones huiuſmodi, ortus, uel occaſus matutinos, uel ueſpertinos uocant, non ideo quia ſtella, uel
ſydus oriatur, &
ſupra horizonta conſurgat, quoniam uiſio Veſpertina in occiduo borizonte ſpectatur, ſed
propterea quod emergit e radijs Solis, aut in Solis fulgore ſubintrat.
Nunc dicam quibus ſtellis huiuſ modi
fulſiones eueniant, nam ſecus accidunt his, quæ tardiores ſunt Sole, aliter his quæ celeriores.
s̃tellæ igitur fi-
xœ;
& tria errantia ſuperiora Sole (quoniam tardius mouentur) paulo ante occaſum ueſpertinum uerum
poſt Solem occidunt, &
uideri poſſunt. Sed poſtea ad ea Sol accedens orientem uerſus, quoniam illis celerius
fertur, in oriente occiduo ultimam fulſionem ueſpertinam efficiunt, aut occultantur, donec poſt uerum ortum
matutinum ab Sole orientem uerſus abſcedentia in horizonte orientis primam efficiant fulſionem matutinam.
Verum Luna paulò ante ortum matutinum cerni poteſtante ſolis ortum. Sed cum uerſus orientem ad Solem
1110 proprius accedat, cum ipſa celeriori motu feratur, facit postremam fulſionem matutinam in oriente, &
noſtro
ſubtrabitur aſpectui, donec poſt uerum occaſum veſpertinum ab Sole abſcedens efficiat in occaſu primam ful-
ſionem veſpertinam.
Sed Venus, & Mercurius, quoniam interim tardiori, interim celeriori motione Sole ip-
ſo feruntur, idem faciunt, quod tria ſuperiora ſydera, &
interdum Lunam imitantur. Nam & primam, &
poſtremam fulſionem, tam matutinam, quàm ueſpertinam faciunt.
Sed tria ſuperiora poſtremam veſpertinam
faciunt, &
statim primam matutinam uerſus ſummum epicycli. Venus autem, & Mercurius eadem faciunt
in regreſſionibus, &
in parteiugi oppoſita, nam bœc duo ſydera poſtremam faciunt matutinam, & paulò poſt
primam veſpertinam prope iugum epicycli, quod &
Luna facit, ſed in iugo ſui deferentis.
Id autem nonnullis ſic fieri placet. Ideſt progreſſus, morœ, uiſiones, & occultationes huiuſmodi cau-
ſas habent ſecundum nonnullorum ſententiam.
2220
Qvod aiunt Solem cum longius ab ſit abſtantia quadam, non lucidis itineribus errantia per ea ſy-
dera obſcuratis morationibus impediri.
Volunt abſcedentiam Solis impedire, & retinere ſydera, & accedente Sole ſolui, & liberari, quæ ratio per
ſe ruit, ſed Vitr.
illam deſtruit hoc modo.
Nobis uero id non uidetur. Solis enim ſplendor perſpicibilis, & patens ſine ullis obſcurationibus
eſt per omnem mundum, ut etiam nobis apparet, cum faciunt eæ ſtellæ regreſſus, &
morationes. Ergo
ſi tantis interuallis noſtra ſpecies poteſt id animaduertere, quid ita diuinitatibus ſplend oribusq́;
aſtrorũ
iudicamus obſcuritates obijci poſſe?
Hœc ſatis ualida ratio eſt circa ſtellarum uiſiones, ſed non ſatisfacit moræ, & regreſſibus ſyderum, quem-
admodum ex antedictis apparet.
s nostras ſpeciesideſt acies. s diuinitatibus, ſplendoribusq́; astrorum s idest
3330 aſtra cœlestia, &
diuina.
Ergo potius ea ratio nobis conſtabit, quod feruor quemadmodum omnes res euocat, & ad le
ducit, ut etiam fructus ex terra ſurgentes in altitudinem per calorem uidemus, non minus æ que uapo-
res a fontibus ad nubes per arcus excitare, eadem ratione Solis impetus uehemens radijs trigoni for-
ma porrectis, inſequentes ſtellas ad ſe perducit, &
ante currentes ueluti refrenando, retinendoq́; non
patitur progredi, ſed ad ſe cogit regredi, &
in alterius trigoni ſignum eſſe.
Ratio hæc potius Arcbitecto, quam Philoſopho conuenit, quis enim dicat Solem remittere, aut continere
cœlorum motus?
& tanquam freno radijs cobibere tantam orbium celeritatem? quæ neceßitas ſoluet plane-
tas ab ea ui?
nam ſi hoc eſſet, cur non omnia ſydera, & ſtellas omnes in unum coactas uidere poterimus?
non conſentit rationi cœlestia & diuina corpora his affectionibus ſubijci, quin magis abest a ratione hoc, quàm
4440 ſupradicta illorum ratio, qui ſecreta, &
obſcura itinera Soli attribuunt. R etentiones autem uocat recurren-
tem quendam, &
obuium impetum, uelut obiectum, & obruentem quandam undam, quæ ſyderum curſus im-
pediat, quœ quanuis contra mundi conuerſionem nitantur, mundi tamen impetu ſuperatœ, quotidie occidant,
&
præcipites mergantur. Sed nos ad Vitr. qui a ratione reddita occaſionem dubitandi allatam, proponit, &
ſoluit hoc modo.
Fortaſſe deſiderabitur, quid ita Sol quinto a ſe ſigno potius, quàm ſecundo, aut tertio quæ funt
propriora, faciat in his feruoribus retentiones.
Ego quemadmodum id fieri uideatur exponam.
Eius radij in mundo, uti trigoni paribus lateribus forma lineationibus extenduntur, id autem nec plus
nec minus eſt ad quintum ab eo ſignum.
Igitur ſi radij per omnem mundum fuſi circinationibus ua-
garentur, neque extenſionibus porrecti ad trigoni formam linearentur, propiora flagrarent.
Id autẽ
5550 etiam Euripides Græcorum Poeta animaduertiſſe uidetur.
ait enim, quæ longius a Sole eſſent, hæc
uehementius ardere.
propiora uero contemperata habere. Itaque ſcribit in fabula Phaetonte ſic. Vrit
longinqua, propinqua uero temperat.
Si ergo & res, & ratio, & teſtimonium Poetæ ueteris id oſten-
dit, non puto aliter oportere iudicari, niſi quemadmodum de ea re ſcriptum habemus.
Si Sol amplius feruet, cum radios in trigoni modum emittit, ratione colligitur (inquit Vitr.) Solem ue-
bementius ad ſe stell ts trabere, &
eas a curſu retinere, ſed qua ratione id eueniat, ideſt cur potius hunc effe-
ctum Sol faciat quinto quoque ſigno, quod eſt ſpatium lateris trigoni, eſcluſo tamen quinto ſigno, quàm a ſe-
cundo, uel a tertio, quœ propriora ſunt, quœrit modo, &
ſibi quærenti reſpondet. Argumentum ab effectu
ipſo, a ratione, &
a teſtimonio Euripidis Poetæ priſci, ſumitur. Sed quoniam uniuerſum hoc negocium a Vitru-
uiana ratione collectum, maiorem expoſtulat perſpicuitatem, ideo dicam, quœ a Plinio in ſecundo babentur,
6660 ubi Plin.
ſermonem habet de buiuſmodi diuerſitate, cuius rationem hoc loco Vitru. quærit; qtque ita dicit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index