Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (294) of 412 > >|
326294LIBER præteriens uadit ad orientis cæli partes, relaxari ab impetu Solis, extremamq́; eius partem candentiæ,
oppido quàm tenui linea ad terram mittere ſplendorem, &
ita ex eo eam ſecundam uocari. Quotidia-
na autem uerſationis remiſsione tertiam, quartam in dies numerari, ſeptimo die Sol cum ſit ad occi-
dentem, Luna autem inter orientem, &
occidentem medias cœli teneat regiones, quod dimidia par-
te cœli ſpatio diſtet a Sole, item dimidiam candentiæ conuerſam habere ad terram.
Inter Solem ue-
ro, &
Lunam cum diſtet totum mundi ſpatium, & Luna orientis orbem Sol retroſpiciens, cum tran-
ſit ad occidentem, eam, quod longius abſita radijs remiſſam, quartadecima die plena rota totius or-
bis mittere ſplendorem, reliquosq́;
dies decreſcen tia quotidiana ad perfectionem Lunaris menſis,
uerſationibus, &
curſu a Sole reuocationibus, ſubire rotam, radiosq́; eius etiam menſtruas dierum ef-
1110 ficere rationes.
Vti autem Ariſtarchus Samius Mathematicus uigore magno rationes uarietatis di-
ſciplinis de eadem reliquit, exponam.
Non enim latet Luna ſuum propriumq́; non habere lumen,
ſed eſſe uti ſpeculum, &
a Solis impetu recipere ſplendorem. Nanque Luna de ſeptem aſtris circulum
proximum terræ in curſibus minimum peruagatur.
Itaque quod menſibus ſub rotam Solis, radiosq́;
primo die antequam præterit lateris obſcuratur, & quoniam eſt cum Sole, noua uocatur; poſtero
autem die quo numeratur ſecunda præteriens a Sole, uiſitationem facit (idest tenuiter, &
exiliter eius
extremitas cernitur.)
tenuem extremæ rotundationis. Cum triduum receſsit a Sole creſcit, & plus
illuminatur;
quotidie uerò diſcedens cum peruenit ad diem ſeptimum, diſtans a Sole occidente cir-
citer medias cœli regiones, dimidia lucet, &
eius quæ ad Solem pars ſpectat, ea eſtilluminata, quarto
autem decimo die cum in diametro ſpatio totius mundi ab ſit a Sole, perficitur plena, &
oritur cum
2220 Sol ſit ad occidentem, ideo quod totum ſpatium mundi diſtans conſiſtit contra, &
impetu Solis to-
tius orbis in ſe recipit ſplendorem.
ſeptimo decimo die cum Sol oritur ea preſſa eſt ad occidentem,
uigeſimo, &
altero die cum Sol eſt exortus, Luna tenet circiter medias cæli regiones, & id, quod ſpe-
ctat ad Solem, habet lucidum, in reliquis obſcura.
Item quotidie curſum faciendo circiter octauo, &
uigeſimo die ſubit radios Solis, &
ita menſtruas perficit rationes. Nunc ut in ſingulis menſibus Sol
ſigna peruadens, auget, &
minuit dierum, & horarum ſpatia, dicam.
Ariſtarchi opinio melior est, ſed Boroſus intelligit mediam Lunam ſemper illuminari ſiue uideatur, ſiue
non uideatur, in eandem cum Aristarcho ſententiam conuenit.
Aio igitur eam cum Sole coniunctam non
uideri, quoniam illuminata pars ad Solem, obſcura ad nos conuertitur.
Sed cum a Sole quotidie abſcedat, Sol
radijs partem unam Lunæ tangit, &
quoniam nos ſumus medij, partem illuminatam cernere incipimus, & pri-
3330 mis diebus parum ex ea cernimus, &
ille aſpectus lunatus, aut corniculatus a nobis, monoides a Græcis di-
citur.
Sed ſeptima die, quarta cæli parte cum abeſt a Sole, dimidia facies illustrata cernitur, ideo Græè dico-
tomos, idest diuidua nominatur.
abſcedens uerò, & plus quam dimidiam illustratæ partis uidendam præbens,
dicitur ampbicyrtos, ſive dimidio orbe maiore, tandem in obiectu, ac ex diametro collocata cum ſit panſelinon,
ideſt ſinuata in orbem, ſeu plena uocatur.
Rediens demum propè Solem quotidie, obſcuratur eadem ratione
qua abſcedendo prius illuſtrabatur, donec demum Soli ſubiecta nouiter cum ipſo coire, &
ſilere dicatur,
quod tempus ſynodicum, uel interlunium, uel intermenſtruum nominant.
bæc omnia in ſecundo a Plinio ſci-
te, &
eleganter explicantur.
4440
De Solis curſu per duodecim ſigna Zodia-
ci. Cap. V.
Is nanque cum Arietis ſignum init, & partem octauam peruagatur, perſicit æquinoctium
vernum:
cum progreditur ad caudam Tauri, ſydusq́; Vergiliarum, è quibus eminet dimi-
dia parte pars prior Tauri, in maius ſpatium mundi quàm dimidium procurrit, proce-
dens ad ſeptentrionalem partem.
E Tauro cum ingreditur in Geminos, exorientibus
Vergilijs, magis creſcit ſupra terram, &
auget ſpatia dierum; deinde e Geminis cum init ad Cancrum,
qui longiſsimum tenet cœli ſpatium, cum peruenit in partem octauam, perſicit Solſtitiale tempus, &

pergens peruenit ad caput, &
pectus Leonis, quod eæ partes Cancro ſunt attribute. Ex pectore au tẽ
5550 Leonis, &
finibus Cancri Solis exitus percurrens reliquas partes Leonis, imminuit diei magnitudi-
nem, &
circinationis, reditq́; in Geminorum æ qualem curſum. Tunc uerò a Leone tranſiens in Vir-
ginem, progrediensq;
ad ſinum ueſtis eius, contrahit circinationem, & æ quateam, quam Taurus ha-
bet, curſus rationem.
E Virgine autem progrediens per ſinum, qui ſinus Libræ partes habet primas,
in Libræ parte octaua perficit æ quinoctium autumnale, qui curſus æ quat eam circinationem, quæ fue-
rat in Arietis ſigno.
Scorpionem autem cum Sol ingreſſus fuerit occidentibus Vergilijs, minuit pro-
grediens ad meridianas partes longitudines dierum.
E Scorpione percurrendo cum init in Sagitta-
rium ad femina eius, contractiorem diurnum peruolat curſum.
cum autem incipit a feminbus Sagit-
tarji, quæ pars eſt attributa Capricorno ad partem octauam, breuiſsimum cœli percurrit ſpatium.
Ex eo a breuitate diurna bruma, ac dies brumales appellantur. E Capricorno autem tranſiens in A qua
6660 rium adauget, &
exæquat Sagitarij longitudine diei ſpatium. Ab Aquario cum ingreſſus eſt in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index