Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (295) of 412 > >|
327295NONVS. Fauonio flante, Scorpionibus comparat æ qualem curſum. Ita Sol ea ſigna peruagando certis tempo-
ribus auget, aut minuit dierum, &
horarum ſpatia. Nunc de cæteris ſyderibus, quæ ſunt dextra, ac ſi-
niſtr a Zonam ſignorum Meridiana, Septentrionaliq́;
parte mundi ſtellis diſpoſita, figurataq́; dicam.
Rationem creſcentium, & decreſcentium dierum affert Vitr. ſed breuiter, ac potius effectum, quàm ratio-
nem, quem Sol facit in mundo dierum quantitatis, dum ſignum ex ſigno init.
ad hoc enim ratio breuis dedu-
citur, quod Sol ſupra terram maiores, aut minores arcus diurnos facit.
Ideo hanc quo que rationem ſolue-
mus, rationem vniuerſalem afferentes, nam eo tempore, quo nobis decreſcunt dierum ſpatia, alijs augentur,
ideo cauſam uniuerſam debemus amplecti, non eam, quæ nobis citra æquinoctium babitantes tantum inſeruit.
Dies igitur modis duobus capitur. Primum ſpatium, quo Solis circuitus ſemel uniuerſum ambit termino hora-
1110 rum quatuor &
uiginti, atque hæc ordinaria, uulgataq́; est diei acceptio, vulgatam dico, quoniam Aſtrorum
periti ambitui horarum quatuor &
uiginti addunt amplius, id ſcilicet, quod Sol eo ſpatio motu contrario per-
fecerit.
Atque bæc prima eſt diei acceptio ab ipſa ferè natura rerum inſtituta, neque mirum ſi eo ſpatio nox
includatur, nam ratione uniuerſi Sol ſemper lucet, &
diem aliquo loco facit. Altera diei acceptio est, diem
pro eo ſpatio ſumi, quo Sol alicubi ſupra borizontem fertur, priori modo incipit dies a meridie, &
in meridiem
ſequentem finit, quoniam ſingulis terrarum incolis ſuis in regionibus permanentibus quotidie Sol ad eorum
meridiem peruenit ad eundem circulum, qui per uertices, &
cardines defertur, uerticis punctum Zenith uo-
cant Barbari.
Circulum uerò illum noſtri Meridianum appellant, ea de cauſa, quod dum aliquo in eius puncto
Sol ſuper terram manet, meridiem facit, ſuus uerò cuiq;
ſit meridianus uniuſmodi, licet diuerſi ſint meridiani.
Sed puncta orientis, & occidentis Solis immutantur, nam uidemus Solem interim auero ortu, interim a late-
2220 ribus conſurgere, occidereq́;
aliquando ad uerum occaſum, aliquando declinare. V t igitur dierum uarietatẽ
ſciamus unde ueniat, animaduertendum est Solem non æque quotidie ſupra terram conſurgere, ideoq́;
euenire
diem diei ſpatio æqualinon reſpondere, uerum tamen illud eſt quot gradibus abſcedentiæ ab æquinoctiali oritur
Sol, totidem etiam in oppoſita parte decumbit.
Breuis uerò an longa ſit diei mora ſemper Sol ad ſuum cu-
iuſque meridianum circulum peruenit, nec propterea affirmo eodem momento ſingulis eſſe meridiem.
Verum
illud ſtatuo quo quis ad orientem proxime manet, Solem illi citius oriri, &
ad eius meridianum peruenire.
Quare fieri poteſt meridiem aliquibus eſſe, & eodem tempore alijs oriri Solem, alijs decidere, & alijs eſſe in-
tempeſtam noctem.
Quare cum terra ex aliquorum ſententia, ſex mille leucas ambiat, Solis corpus ſingulis
horis ſupra terræ, marisq́;
ambitum leucas facit 262. quo fit ut aliqua orbis parte noſcentes diei boram poſ-
ſimus etiam a lateribus regionis horam dignoſcere, cognito nobis regionum interuallo ab ortu in occaſum.

3330 Nunc Solem in Arietis initio collocemus, quod punctum æquinoctium facit, licet Vitr.
id uelit eſſe in octaua
parte, quod quomodo intelligendum ſit, postea dicam.
incipiat Sol aduerſo, & contrario motu per ſigniferi par-
tes conſurgere, imaginemur diei principium, &
finem tunc eſſe, cum in labro horizontis ab ortu & ab occaſu
Solis centrum fuerit, tunc dico Diem nocte æquari, quoniam Sol dimidium ambitus ſupra terram deſignat.
Tantundem mor æ infra horizontem ducens, quantum ſuperius per apertas cœli regiones permeauerit. Mouea
tur die iam peracto contra uniuerſi uerſationem, per ſigna ingrediens, quœ ſunt citra æquinoctialem orbem,
quæ ſunt Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo.
a Vitr. ſeptentrionalia nuncupata, dico dies quotidie maiores
futuros, donec Sol ad Cancri ſignum peruenerit, a quo regrediens, vnde Tropici nomen deductum eſt, per ſe-
quentia ſigna permeando, breuiores dies facit.
Tropici uerò cir culum eum imaginamur eſſe, quem ſi Sol Can-
cri ſignum iniens in cœlo percurrens formaret, aperte uideremus vestigijs eius relictis, quemadmodum æqui-
4440 noctialem orbem imaginemur eum, quem unius diei ſpatio in prima Arietis, aut Libræ parte Sol in cœlo defor-
maret, ſi ſui curſus apertas ſemitas deſcriberet.
A tropico igitur deſcendit Sol, minores arcus dierum perfi-
ciens ſupra terram, quoniam uero reuerſionis tempore parum moueri uidetur, quod ex vmbrarũ mutationibus
deprebendimus, ideo tempus illud ſolſtitum noninamus.
Tunc dies longiſſimns eſt ijs, qui citra æquinoctij or-
bem habitant, &
nox eſt breuiſſima, & tanto longior eſt dies, & breuior nox, quanto obliquiori ambitu ho-
rizon terminatur.
Nam Sol ijs, qui magis inclinatum habent borizontem, magis conſurgit, & ſupra terram
diutius moram facit, unde lucis ſpatium maius eſt, quare facile emendatur, quod in Vitr.
legitur, {ad Cancrũ,
qui breuiſſimum tenet cœli ſpatium,} nam legendum est, longiſſimum ratione Solis, qui iniens Cancri ſignum
maius iter ſupra horizontem peruagatur.
a ſolſtitio regrediens Sol ad ſequentia ſigna depreſſiores, & minores
arcus diurnos efficiens, continuo minores efficit dies, donec perueniens ad Libram ſecundo æ quat dies noctibus
5550 unde autumnale æquinoctium fit, deſcendensq́;
quotidie ad ulteriora ſigna, ſcilicet Scorpionem, Sagittarium,
Capricornum, Aquarium, &
Piſces, quæ ſigna meridiana nuncupantur, uarias efficit dierum mutationes,
nam uſque ad initium Capricorni dies breuiores redduntur, cum autem Capricornum Sol init, breuiſſimus dies
redditur, &
propterea dies ille bruma, a breuitate, nominatur. Sub Capricorno igitur Sole ſubeunte longio-
res noctes redduntur his, qui citra æquinoctium babitant, namijs, qui ultra, terras incolunt, contrarium ac
cidit, nam diurni arcus maiores, nocturni minores fiunt ijs, Solq́;
uerſando ſub ea ſigna eorum borizontem
inſuper diutius moratur.
A Capricorno regrediens, quoniam ibi quoque eſt alius regreſſionis circulus, ſcan-
dere magis incipit, &
diurnos arcus producere, donec æquata nocte diei ad Arietem, a quo moueri cœpit,
iterum reuertatur.
Hæc a Vitr. dicta ſunt, in quibus breuiter multa ſcitu digna collegit. Nam non ſolum
ſignorum ordo, &
numerus, ſed etiam figurationes declarauit, ut hi qui ſpbæras conſtruunt, ſciant quo ordine
6660&
quibus modis imagmes collo centur, nam Sol Arietem init a capite, Taurum a cauda. & reliqua

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index