Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
231 199
232 200
233 201
234 202
235 203
236 204
237 205
238 206
239 207
240 208
241 209
242 210
243 211
244 212
245 213
246 214
247 215
248 216
249 217
250 218
251 219
252 220
253 221
254 222
255 223
256 224
257 225
258 226
259 227
260 228
< >
page |< < (222) of 412 > >|
254222LIBER ne de ſymmetrijs detrahendum,aut adijciendum monet Vitr. quemadmodum ſuperius alibi in multis operi-
busfaciendumeſſe docuit.
Ad quas cœli regiones quæ ædificiorum gener a ſpectare debeant,
ut uſui, & ſalubritati ſint idonea. Cap. VII.
NVnc explicabimus quibus proprietatibus genera ædificiorum ad uſum, & cœli regiones
debeant ſpectare.
Hyberna triclinia, & balnearia occidentem hybernum ſpectent, ideo
1110 quod ueſpertino lumine opus eſt uti:
præterea quod etiam Sol occidens aduerſum ha-
bens ſplendorem, calorem remittens, efficit ueſpertino tempore regionem tepidiorem.
Cubicula, & bibliothecæ ad orientem ſpectare debent, uſus enim matutinum poſtulat lumen. Item
in biblio thecis libri non putreſcent.
Nam in his, quæ ad meridiem, & occidentem ſpectant, a tineis
&
humore uitiantur, quod uenti humidi aduenientes procreant eas, & alunt, infundentesq́; humidos
ſpiritus, pallore uolumina corrumpunt.
Triclinia uerna,& autumnalia ad orientem: cum enim præ-
tenta luminibus aduerſus Solis impetus progrediens ad occidentem, efficit ea temperata adid tem-
pus,quo opus ſolitum eſt uti.
Aeſtiua ad ſeptentrionem, quod ea regio (non ut reliquæ, quæ per
ſolſtitium propter calorem efficiuntur æſtuoſæ) eo quod eſt auerſa a Solis curſu, ſemper refrigerata,
&
ſalubritatem,& uoluptatem in uſu præſtat. Non minus pinacothecæ, & plumariorum textrinæ,
2220 pictorumq́ officinæ, uti colores eorum in opere, propter conſtantiam luminis, immutata perma-
neant qualitate.
Maxime reſpiciebant antiqui ad decorum, de quo nos primo uolumine plura. ſimiliter & diſtributionis cu-
ram habebant, ut rerum uſui inſeruirent.
hinc Vitr. hoc capite deijs agit, quæ aduſum,& commodum perti-
nent, ſequenti uerò reſpiciens ad perſonarum dignitatem, ea,quæ decent, abſoluet.
Quanquam uerò non omnia,
quæ ad uſum parari poſſunt Vitr.
proſequitur, tantum tamen luminis affert, ut poſſimus ingenio, & acumi-
ne prouidere quæ ad uſum reliquarum rerum erunt neceſſaria.
Docet igitur ad quas cœli regiones, quæq́ ædi-
ficiorum partes ſpectare debeant, ut uſui, &
ſalubritati ſint aptæ. Cœnaculorum alia æſtiua, alia byberna, alia
mediaſtina, Aeſtiua aquam, &
uiridia poſcunt hortorum. Hyberna teporem, & focum, in utriſque amplitu-
do, hilaritas, &
lautities. Lautiſſimum eſt cœnacula non eadem habere æſtate, atque bruma; & iuxta Lu-
3330 cullum, non oportet ingenuum hominem deteriorem in ſorte eſſe, quàm grues, atque hirundines.
Mediaſtina
cœnacula ſunt, in quibus autumno, &
uere cœnamus. hæc ad orientem debent ſpectare . pictores æqualitatem
luminis deſiderant, item &
qui acu pingunt, ſiue ſimp liciter, ſiue tomento confarciant, ut ijſunt,quos recama-
tores, &
imbotitores nominamus, quos latini plumarios uocant; & ij, qui in Flandria mantilia texunt, &
aulæa, quos Arazos dicunt, deſiderant enim æqualitatem luminis, &
conſtantiam, ut uerè, quod uerum est,
imitentur, quare eorum officinæ, uel textrinæ ad ſeptentrionem uergere debent.
4440
De priuatorum, & communium ædificiorum proprijs lociset ge-
neribus, ad quaſcunque perſonarum qualitates con-
uenientibus. Cap. VIII.
CVm ad regiones cœli, ita ea fuerint diſpoſita, tunc ctiam animaduertendum eſt, quibus
rationibus priuatis ædiſicijs propria loca patribus familiarum, &
quemadmodum com-
munia cum extraneis ædificari debeant.
Nanque ex his, quæ propria ſunt, in ea non eſt
poteſtas omnibus introeundi, niſi inuitatis, quemadmodum ſunt cubicula, triclinia,bal-
nea, cæteraq́;
, quæ eaſdem habent uſus rationes. communia autem ſunt, quibus etiam inuocati ſuo
iure de populo poſſunt uenire, ideſt ueſtibula, caua ædium, periſtylia, quæq;
eundem habere poſſunt
uſum.
Igitur his qui communi ſunt fortuna, non nece ſſaria magnifica ueſtibula,nec tablina, neque
atria, quod hi alijs officia præſtant ambiundo,quæ ab alijs ambiuntur.
Quiautem fructibus ruſti-
5550 cis ſeruiunt, in eorum ueſtibulis ſtabula, tabernæ, in ædibus cryptæ, horrea, apothecæ, cæteraq́;
, quæ
ad fructas ſeruandos magis, quàm ad elegantiæ decorem poſſunt eſſe, ita ſunt facienda.
Item fœne-
ratoribus, &
publicanis, commodiora & ſpecioſiora, & ab inſidijs tuta. Forenſibus autem, & diſertis
elegantiora, &
ſpatioſiora ad conuentus excipiendos. Nobilibus uerò, qui honores, magiſtratusq́;
gerendo præſtare debent officia ciuibus, facienda ſunt ueſtibula regalia, alta atria, & periſtylia am-
pliſsima, ſyluæ, ambulationesq́;
laxiores ad decorem maieſtatis perfectæ. Præterea bibliothecas,pi-
nacothecas, baſilicas, non diſsimili modo,quàm publicorum operum magnificentia comparatas,quod
eorum in domibus ſæpius, &
publica conſilia, & priuata iudicia conficiuntur. Ergo ſi his rationi-
bus ad ſingulorum generum perſonas, uti in libro primo de decore eſt ſcriptum, ita diſpoſita erunt
ædificia, non erit quod reprehendatur.
Habebunt enim ad omnes res commodas, & emendatas ex-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index