Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
251 219
252 220
253 221
254 222
255 223
256 224
257 225
258 226
259 227
260 228
261 229
262 230
263 231
264 232
265 233
266 234
267 235
268 236
269 237
270 238
271 239
272 240
273 241
274 242
275 243
276 244
277 245
278 246
279 247
280 248
< >
page |< < (233) of 412 > >|
265233SETTIMVS. Ageſiſtratos. quorum ex commentarijs, quæ utilia eſſe in his rebus animaduerti, collecta, in unum
coegi
corpus.
& ideò maximè, quod animaduerti ea in re ab Græcis uolumina plura ædita ab noſtris
oppido
quàm pauca.
Fuſsitius enim mirum de his rebus primus inſtituit edere uolumen. Item Te-
rentius
Varro de nouem diſciplinis, unum de Architectura.
Publius Septimius duo; Amplius uerò
in
id genus ſcripturæ adhuc nemo incubuiſſe uidetur, cum fuiſſent &
antiqui ciues magni Architecti,
qui
potuiſſent non minus eleganter ſcripta comparare:
Namq; Athenis, Antiſtates, & Calleſchros, &
Antimachides
, &
Potinos Architecti, Piſiſtrato ædem Ioui olympio ſacienti fundamenta conſtitue-
runt
, poſt mortem autem eius propter interpellationem Reip.
incepta reliquerunt. Itaque circiter
annis
ducentis poſt Antiochus Rex, cum in id opus impenſam eſſet pollicitus, cellæ magnitudinem,
1110&
columnarum circa dipteron collocationem epiſtyliorum, & cæterorum ornamentorum ad ſym-
metriarum
diſtributionem magna ſolertia, ſcientiaq́;
ſumma, ciuis Romanus Coſſutius nobiliter eſt
Architectatus
.
id autem opus non modo uulgo, ſed etiam in paucisa magnificentia nominatur. Nam
quatuor
locis ſunt ædium ſacrarum marmoreis operibus ornatæ diſpoſitiones, è quibus propriæ de
his
nominationes clariſsima fama nominantur, quorum excellentiæ, prudentesq́;
cogitationum ap-
paratus
ſulpectus habent in Deorum ſeſsimonio.
Primumq́ ædes Epheſio Dianæ Ionico genere ab
Cteſiphonte
Gnoſio, &
filio cius Metagene eſt inſtituta, quam poſteà Demetrius ipſius Dianæ ſer-
uus
, &
Peonius Epheſius dicuntur perfeciſſe. Mileti Apollinis, item Ionicis ſymmetrijs, idem Peo-
nius
, Daphnisq́;
Mileſius inſtituerunt; Eleuſinæ Cereris, & Proſerpinæ cellam immani magnitudine,
Ictinus
Dorico more ſine exteriorioribus columnis ad laxamentum uſus ſacrificiorum pertexit.
Eam
autem
poſtea cum Demetrius Phalereus Athenis rerum potiretur, Philon ante templum in fronte co-
2220 lumnis conſtitutis proſtylon fecit.
Ita aucto ueſtibulo laxamentum initiantibus, operisq́; ſummam
adiecit
auctoritatem.
In Aſty uerò Iouem olympium amplo modulorum comparata Corinthijs ſym-
metrijs
, &
proportionibus, (uti ſupra ſcriptum eſt) architectandum Coſſutius ſuſcepiſſe memora-
tur
.
Cuius commentarium nullum eſt inuentum: nec tamen a Coſſutio ſolum de his rebus ſcripta
funt
deſideranda, ſed etiam a C.
Mutio, qui magna ſcientia confiſus ædes Honoris, & Virtutis Marianę
cellæ
columnarumq́ &
epyſtiliorum ſymmetrias legitimis artis inſtitutis perfecit. Id uero ſi marmoreũ
fuiſſet
, ut haberet quemadmodum ab arte ſubtilitatem, ſic a magnificentia, &
impenſis authoritatem,
in
primis &
ſummis operibus nominaretur. Cum ergo & antiqui noſtri inueniantur, non minus quàm
Græci
ſuiſſe magni Architecti, &
noſtræ memoriæ ſatis multi, & ex his pauci præcepta edidiſſent,
non
putaui ſilendum, ſed diſpoſite ſingulis uoluminibus de ſingulis exponendum.
Atque quoniam
3330 ſexto uolumine priuatorum ædiſiciorum rationes perſcripſi, in hoc, quod ſeptimum tenet numerum,
de
expolitionibus, quibus rationibus &
uenuſtatem, & firmitatem habere poſsint exponam.
Septimus liber expolitiones continet, & ornamenta. ita enim natur æ ordo postulat, ut prius res ſint, poſtea
expoliantur
, &
ornentur. nam (ut dixi) quod non eſt, ornari non poteſt. Aedificiorum igitur dictorum par-
tes
ſuas habent expolitiones &
ornamenta primum plana, deinde parietes, moxlacunaria, & tecta. plana
enim
pauimentis, ruderationibusq́;
ſternuntur, tecta albario opere, picturisq́; ornantur, & marmoreis crustis
ueſtiuntur
, lacunaria, &
tecta contignationibus, fornicibus, atque etiam picturis, ſigninisq́; operibus pul-
chriora
redduntur.
Quoniam uero non ſolum politæ, ornatæq́; res eſſe debent, ſed firmæ, ac durabiles, ideò
non
tam pulchritudini, quam firmitati conſulit Vitruuius hoc uolumine, cui proœmium pulcherrimum pro-
ponit
, in quo primum commendatur antiquorum conſuetudo, quod ſcripta in commentariorum relatione po-
4440 nentes, maximœs humano generi utilitates, &
delectationes reliquere, mox damnabiles, & damnandos eos
eße
oſtendit, qui aliena pro ſuis uſurpant, alienisq́;
operibus ſua nomina præponunt. Vnde, & aliquorum
pœnas
ab antiquis regibus inflictas huiuiſmodi furibus fuiſſe oſtendit.
mox enumer ando quot egregij Archi-
tecti
ſuerint, quæq́;
ſcripta reliquerint, tam de Græcis, quàm de Romanis mentem ſuam aperit, oſtenditq́; quo
propoſito
de Architectura ſcripſerit, &
quibus auctoribus ſit uſus, & quod ſeptimo uolumine contineri uelit.
Finito autem proœmio quatuor primis capitibus panimentorum & parietum expolitiones, tam in ſiccis, quã
in
humidis locis, quomodo fieri debeant:
a quinto ad ſeptimum, de pingendi ratione & marmorum incrusta-
tione
loquitur:
a ſeptimo ad ſinem libri de coloribus tam naturalibus, quàm arte factis multa commemorat
non
iniucunda.
nos ubi opus erit, inſiſtemus, ut in hac parte etiam ſtudium noſtrum non deſideretur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index