Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
251 219
252 220
253 221
254 222
255 223
256 224
257 225
258 226
259 227
260 228
261 229
262 230
263 231
264 232
265 233
266 234
267 235
268 236
269 237
270 238
271 239
272 240
273 241
274 242
275 243
276 244
277 245
278 246
279 247
280 248
< >
page |< < (234) of 412 > >|
266234LIBER cturæ ſoliditate, dextra ac ſiniſtra ſecundum ſe facit in pauimentis neceſſario rimas. Item danda eſt
opera
, ne cõmiſceantur axes eſculini quernis, quòd querni ſimul ac humorem perceperunt ſetorquen
tes
rimas faciunt in pauimentis;
ſin autem eſculus non erit, & neceſsitas coegerit propter inopiam
uti
quernis, ſic uidetur eſſe faciendum, ut ſecentur tenuiores:
quo minus enim ualuerint, eo facilius
clauis
fixi continebuntur.
Deinde in ſingulis tignis extremis partibus axis bini claui figantur, uti nul-
la
ex parte poſsint ſe torquendo anguli excitare.
Namque de cerro, aut fago, ſeu farno, nullus ad
uetuſtatem
poteſt permanere.
Coaxationibus factis, ſi erit filex, ſi non, palea ſubſternatur, uti mate-
ries
a calcis uitijs defendatur.
Tunc in ſuper ſtatuminetur non minore ſaxo, quàm quòd poſsit manũ
implere
:
ſtatuminibus inductis ruderetur. Rudus ſi nouum erit ad tres partes una calcis miſceatur,
ſi
rediuiuum ſuerit, quinque ad duum mixtiones habeant reſponſum.
Deinde rudus inducatur, & ue-
ctibus
ligneis decurijs inductis crebiter pinſatione ſolidetur, &
id non minus pinſum abſolutum ſit
craſsitudine
dodrantis.
Inſuper ex teſta nucleus inducatur mixtionem habens ad tres partes unam cal-
cis
, uti ne minore ſit craſsitudine pauimentum digitorum ſenum.
Supra rudum ad regulam, & libel-
lam
exacta pauimenta ſtruantur, ſiue ſectilibus, ſiue teſſeris.
Cum ea extructa ſuerint, & faſtigia ex-
tructiones
habuerint, ita fricentur, uti ſi ſectilia ſint, nulli gradus in ſcutulis, aut trigonis, aut quadra-
tis
, ſeu fauis extent, ſed coagmentorum compoſitio planam habeat inter ſe directionem:
ſi teſſeris ſtru
ctum
erit, ut omnes angulos habeant æquales, nullibiq́;
a fricatura extantes. Cum enim anguli
non
fuerint omnes ęqualiter plani, non erit exacta, uti oportet fricatura.
Item teſtacea ſpicata tibur-
tina
ſunt diligenter exigenda, ut non habeant lacunas, nec extantes tumulos, ſed ſint extenſa, &
ad
regulam
perfricata.
ſuper fricaturam lęuigationibus, & polituris cum fuerint perfecta, incernatur mar
mor
, &
ſupra loricæ ex calce, & arena inducantur. Sub dio uero maximè idonea faciunda ſunt paui-
menta
, quod contignationes humore creſcentes, aut ſiccitate decreſcentes, ſeu pandationibus ſiden-
tes
mouendo ſe faciunt uitia pauimentis.
præterea gelicidia, & pruinæ non patiuntur ea integra per-
manere
.
Itaque ſi neceſsitas coegerit, ut minime uitioſa ſiant, ſic erit ſaciundum. Cum coaxatum
fuerit
ſuper altera coaxatio tranſuerſa ſternatur, clauisq́;
fixam duplicem præbeat contignationi lori-
cationem
:
deinde ruderi nouo tertia pars teſtæ tuſæ admiſceatur, calcisq́ duæ partes ad quinque
mortarij
mixtionibus præſtent reſponſum.
ſtatuminatione facta rudus inducatur, idq́ pinſum abſo-
lutum
ne minus pede ſit craſſum.
Tunc autem nucleo inducto, ( ut ſupraſcriptum eſt) pauimentum
e
teſſera grandi circiter binum digitum cæſa ſtruatur, ſaſti gium habens in pedes denos, digitos bi-
nos
.
quòd ſi bene temperabitur, & rectè fricatum fuerit, ab omnibus uitijs erit tutum. Vti autem in-
ter
coagmenta materies ab gelicidijs ne laboret, fracibus quotannis ante hyemem ſaturetur, ita non
patienturin
ſe recipere gelicidij pruinam.
ſin autem curioſius uidebitur ſieri oportere tegule bipeda-
les
inter ſe coagmentatæ ſupra rudus ſubſtrata materia collocentur, habentes ſingulis coagmentorũ
frontibus
, canaliculos digitales, quibus iunctis impleantur calce ex oleo ſubacta, confricenturq́;
in-
ter
ſe coagmenta compreſſa.
ita calx quæ erit hærens in canalibus, dureſcendo non patietur aquam,
neque
aliam rem per coagmenta tranſire.
Cum ergo fuerit hoc ita perſtratum, ſuper nucleus induca-
tur
, &
uirgis cædendo ſubigatur, ſupra autem ſiue ex teſſera grandi, ſiue ex ſpica teſtacea ſtruantur fa-
ſtigijs
, quibus eſt ſupra ſcriptum:
& cum ſic erunt facta, non cito uitiabuntur.
Primas partes inter expolitiones tenent ruderationes, & pauimenta. de ijs hoc capite agitur. Rudera
ſunt
lapides contuſi, &
calce admixti, quæpauimentis faciendis ſubſternuntur; unde ruderare eſt huiuſmodi
opus
ſternere, nos ſgroſſare dicimus, uelterrazzare.
Antequam igitur ad pauimentum ueniamus ideſt ad
ultimam
illam, &
ſummam ſoli ſuperficiem expolitam, primo ſtatuminandum, deinde ruderandum, mox nu-
cleus
inducendus, demum pauimentum ſtruendum.
Statumen dicitur, quicquid pro fulcimento sternitur ideſt
pauimentorum
imum stratum, quod ex grandioribus ſaxis conficitur.
poſt ſtatuminationem ruder atio ſequitur,
quæ
quid ſit, iam diximus.
ſubtilior enim permixtio ruderationi adhibetur, quam ſtatuminationi, mox nucleus
inducitur
ideſt cruſta alia, ſiue corium, quod medium eſt inter ruderationem, &
pauimentum, ideo ab Italis
anima
nominatur.
de quo infra ſuo loco dicetur. demum pauimentum ſuper ſtruitur, & is ordo in ruderatione
ſeruatur
.
Ruderandum autem eſt uel pede plano, uelin contignationibus ſub tecto, uel ſupra contignationes
ſub
diuo.
omnibus his locis commune eſt, ut ſtratum, quod ſubſternitur ſolido, & æquabili loco nit atur, ſed
alibi
maior diligentia eſt adhibenda ob uitia, quæ fieri poſſunt in pauimentis struends, ut durent ad uetuſtatẽ.
1150 Cum igitur plano pede ruderandum eſt, uel locus omnis ſolidus est, vel ex parte uel omnino congeſtitius. In
plano
, &
per totum ſolido nibil aliud faciendum eſt, niſi curandum, ut exæquentur planè, inde inducatur
ſtatumine
rudus.
Si uero congeſtitus aliqua ex parte uel omnino fuerit palationibus, palis, aut ſublicis uſtu-
latis
confixis, &
machinis adctis ſolidetur, & fistucis exæquetur, & firmetur, & ita inducatur cum ſtatu-
mine
rudus, ideſt &
primum, & ſecundum ſtratum, atque id obſeruandum eſt in locis, quæ plano pede fiunt.
In contignationibus uero, non eadem exæquandi cura est adbibenda, cum ipſa exæquatio per ſe ſacta ſit, ſed
maiori
ſtudio prouidendum, ut exæquatio conſernetur:
nam ſemper parietes ſubſunt, quod non ad ſummum
perueniunt
.
Vnde coaxatio non omnis in parietes incumbit, quare licet plana uideatur, ſitq́; uere, antequam
pondus
aliquod immittatur, tamen adiuncto, &
ſuper impoſito pondere ruderationis, & pauimenti pandat,
atque
oneri cedit ea parte, qua paries non ad ſummum peruenit.
Periculum item eſtex areſactis, & ſicce
2260

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index