Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
251 219
252 220
253 221
254 222
255 223
256 224
257 225
258 226
259 227
260 228
261 229
262 230
263 231
264 232
265 233
266 234
267 235
268 236
269 237
270 238
271 239
272 240
273 241
274 242
275 243
276 244
277 245
278 246
279 247
280 248
< >
page |< < (239) of 412 > >|
271239SEPTIMVS. mento eſſe opus. Eſt autem armamentum, quod nos armaturam dicimus, extemporanea quædam conſignatio
ad
ſlexæ lineæ ambitum diffinita, cui pro corio, &
cute, aut crates, aut arundiues, aut uilia iſtiuſmodi con-
ſternuntur
, ut ſuſtineant teſtudinis ſtructuram donec indureſcat.
Cæterum non omnes teſtudines armamentum
requirunt
, qualis eſt recta ſphærica, quoniam ea non ex arcubus ſolum constat, ſed ex coronis, &
præcin-
ctionibus
,nec habetur unde mitium diruptionis eſſe poßit, cunctis præſertim cuneis unum centrum petentibus.
angularem quoque teſtudinem ſphæricam modo per eius craſſitudinem rectam ſphæricam interſtruxeris,nullis
armamentis
attollere poteris.
Curuationum uero cæterarum capita firmiſſimis ſedibus commendanda ſunt,
neque
incumbis fidendæ ſunt ob infirmitatem, &
inconſtantiam operis. Vacua uero inter aſſurgentes inflexus
testudinum
, &
parietem cui adhæreant relicta, quem locum fabri coxam nuncupant, infarciantur structura
1110 ordinaria, &
ſtabili, parietiq́; iterum atque iterum connexa. Et placent, qui leuandi oneris gratia, fictilia uaſa
aquaria
uacua per coxarum craſſitudines indidere rimoſa, atque inuerſa, ne quid collecta illic humiditate in-
graueſcent
, &
cæmenta ſuperinfundere ex lapide minimè graui, ſed alioquin tenaci. Tota demum in testu-
dine
, uticunque illa ſit, naturam imitabimur, quæ quidem cum oſſa adiunxit oſſibus, tum &
carnes ipſas
intexuit
uillulis, nexura per omnes diametros interductis in longum, in latum, inprofundum.
Quibus autem
arcubus
ſulcimenta ſubijciuntur ſuper his ſtatim, &
ſine intermiſſione ſtruendum eſt. Quibus uero armamẽtis
opus
non est in ſingulis ordinibus intermißiones fieri debent.
quarum rerum ratio eſt in promptu. Rallentanda
ſunt
armamenta ſtatim aliquatenus, ubi testudines ſummis concluſæ fuerintt cuneis, ut recenti adhuc in opere
commiſſi
cunei non natent inter fomenta &
fultum calcis, ſed coæquabilem inter ſe acquieſcendi ſedem ſuis
librat
is ponderibus occupent:
Modus lentandi is est. Armamenti capitibus cuneos ligneos ad bipennis ſimi-
2220 litudinem acuminatos ſubigere ſolemus, hos cum rallentare opus libuerit, malleolo diſtrudes ſenſim, quoad uo-
les
ſine periculo.
poſt dies aliquos pro operis magnitudine adhuc pluſculum rallentato. denique non ante in-
tegram
perpeſſam hyemem armamenta ſubdemes.
Hæc de arcubus, & flexibus Albertus, nos ad Vitr. cuius
intentio
iterum explicabitur.
Nam plura de arcuum origine, & alia multa idem Albertus dicit libro tertio
capite
decimo tertio, &
ſequenti, quæ curioſis reliquendaſunt. Diſponit igitur primum camer is hoc modo.
Erigit trabes oblongas, & non minus latas circa parietes inter ſe duos pedes diſtantes, has aſſeres uocat,
uultq́
;
illos eſſe e cupreſſo ob ligni firmitatem, & ſoliditatem, quod nec cariem ſentiat, nec humore corrum-
patur
.
Aſſeres hi circum cameram diſpoſiti uinculis e buxo uel olea, uel cupreſſo ligneis coniungendi ſunt
clauisq́
;
crebris ad contignationes religandi. Catenis expeditis, aſſeribus diſpoſitis, & confectis, tunc tomicæ,
quæ
ſunt leuiter tortæ teſtes ex ſparto arundinibus, iunco, palma, &
ſimilibus, ſed Vitr. eas ex ſparto Hiſpa-
3330 nico, quod est quoddam genus iunci, uel ex cannis Græcis contuſis, quas nos cannas ueras, ( ut puto ) appella-
mus
, tunc inquam tomicæ ex his rebus factæ ad eos aſſeres ſecundum formam, quam uolumus cameram habe-
re
, religentur;
ita enim deformatur cælum cameræ, cuius duæ ſunt ſuperficies conuexa una, quæ tectum, vel
contignationem
reſpicit, concaua altera ad pauimentum uerſa, ſupernæ ex calce, &
arena materies mixta
inducatur
, ut ſi quæ ſtillæ ex contignationibus, aut tecto ceciderint, ſubſtineantur.
Si uero arundinis Gręcæ
copia
non erit, tunc tenues cannæ palustres ſumendæ, &
mataxæ, & tomicæ ideſt restes, quas nos ſtoreas
uocamus
religentur ad iustam longitudinem æquabili craßitudine iuncis, aut funiculis retortis, modo nodi
inter
ſe non plus binos pedes diſtent.
tomicæ, & craticulæ ad aſſeres prædictos figantur, ueruculis ligneis,
quæ
cultellos uocat Vitr.
a forma, & ita ſuperna pars temperetur, ut dictum est. Imum uero cœlum trulliſ-
ſandum
eſt, nos ſmaltare, &
craſſiori quodam modo inducere arenam, ut calcem dicimus. Et inde dirigenda
4440 eſt arena, poſtea creta, aut marmore poliendum.
Politis cameris coronarum cura habenda eſt; cameris enim
ad
maximum ornamentum coronæ ſubijciuntur:
coronarum enim opus ſubtilem camer arum ornatum uocauit,
Coronæ
igitur leues, &
ſubtiles faciendæ ſunt ne pondere nimio pendentes rumpantur, quare gypſum est om-
nino
ab illis amouendum.
Ecoronis aliæ ſunt ſimplices, puræq́; aliæ cælatæ, & elaboratæ. Simplices in ijs
locis
fiunt, ubi fumus, uel fuligo, lumina, &
puluis eſſe poteſt: cælatæ, uero, idest folijs vel ſigillis ornatæ, in
æſtiuis
, &
exedris faciendæ ſunt. Nam ibi candor a fuligine tutus, ſustinet omnem operis ſubtilitatem, alio-
quin
candoris ſuperbia magna est, nam non modo ex proprijs, ſed etiam ex alienis ædificijs concipit fumum.
ornato enim camerarum cœlo, ductisq́; coronis, expoliendi ſunt parietes, qui aut ex ſtructura ſunt, aut crati-
, utrorumq́;
ornandorum præcepta a V itruuio traduntur. Omnibus igitur crustationibus, arenationum
tunicæ
plures adhibendæ ſunt.
ne minus autem tres adigendæ ſunt, quæ primæ inducitur, tanquam aliarum
5550 ſtratum parietem craſſior modo tegendo arctiſſime prehenſat;
& reliquas arenationes aſperitate ſua continet.
Suprema expolitiſſima eſt, & colores, lineamentaq́; & ſplendorẽ venustatis exprimit. Media tam primæ, quã
ſupremæ
uitia emendat, atque utranque firma ſoliditate connectit, nam ſi acris est ſuprema eo modo, quo illa
prima
, quæ infimum locum tenet, eſſe debet, crebras rimas ſicceſcendo faciet, contra uero ſi infima mollis erit,
qualis
ſuprema facienda eſt, non continebitur arctè paries, ut deſideramus.
Cæterum illud Vitruuio pro con-
ſtanti
habetur, quo plures ſunt arenationes, ſplendidius læuigabitur, &
expolietur paries, & ſolidius ad
uetuſtatem
ornæmentum eius durabit.
Primæ igitur inductiones aſperrimæ ſunt faciendæ ex foßili arena,
&
testa glanduloſa non nimis tunſa ferè ad palmi craſſitudinem uel paulo minus. Medijs tunicis fluuialis are-
na
commoda est, uel foßitia ſubtilius excreta:
tamen & aſperitate carere non debent, ut ultimæ adbæreant
quæ
nitidiſſimæ faciendæ ſunt.
Ideo pro arena in ijs marmor candidiſſimus contunditur, & excernitur. has ſemi
6660 digitum fere craſſas inducimus, nam craßiores ſi fuerint uix exſiccantur.
paries quo erit recentior, quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index