Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
251 219
252 220
253 221
254 222
255 223
256 224
257 225
258 226
259 227
260 228
261 229
262 230
263 231
264 232
265 233
266 234
267 235
268 236
269 237
270 238
271 239
272 240
273 241
274 242
275 243
276 244
277 245
278 246
279 247
280 248
< >
page |< < (246) of 412 > >|
278246LIBER
Explicauit cap. octauo minij inuention em, nunc eius temper aturam docet. Minij color efloridis eſt, nam
ut
ait Plinius, ſunt colores auſteri, aut floridi:
utrumque natura, aut mixtura euenit. Floridi ſunt quos do-
minus
fingenti præſtat, de quibus dixit Vitr.
ſupra cap. ſexto. Accedit huc chryſocolla, oſtrum, armenium.
Plinius addit Cinnabarim, Indicum, purpurißum. hæc uero cum inducuntur, & ſi non ab arte ſunt poſita, le-
gibus
excipiuntur, ut ab domino non ab redemptore repræſententur.
Redemptor enim eſt, qui recipit extruen-
dam
, &
inducendam domum. hi igitur floridi ſunt colores; cæteri auſteri. Minium igitur e floridis est,
magnæ
olim authoritatis inter pigmenta, &
quondam apud Romanos, non ſolum maximæ, ſed etiam ſacræ
1110 religionis, ut locus ipſius ſimulachri faciem diebus festis minio illini ſolitam affirment, triumphantumq́;
, ſicq́;
Camillum triumphaſſe. Cuius rei cauſam miratur Plinius, quanquam & ſuo tempore id expeti conſtaret æthio
pum
populis, totosq́;
eo tingi proceres, huncq́; ibi deorum ſimulachris colorem eſſe. Theoph. tradit inuen-
tum
minium, a Callia Athenienſi initio ſperante aurum poſſe excoqui arena rubente in metallis argenti, nona-
ginta
ann.
ante. Traſibulum Athenienſium magistrum, quod tempus exit in Romæ ducenteſimum quadrage-
ſimum
nonum annum.
Reperiri etiam iam tum in Hyſpanijs, ſed durum, & arenoſum, optimum uero ſupra
Ephæſum
Cilbianis agris arenam cocci colorem habere;
Vitr. puluerem rubrum dixit. Vena vti ferreo ma-
gis
ſubruffo colore, teritur, deinde lauatur in farinam, &
quod ſubſidet, iterum lauatur; Milina Græci uocant
minium
;
Romani minium a loco Hyſpaniæ, unde inuehebatur celeberrimum, ex Siſaponenſi regione in Bætica
miniario
metallo uectigalibus populi Romani nullius rei diligentiori cuſtodia.
Non licebat ibi perficere, &
2220 excoqui, ſed Romam perferebatur uena ſignata ad dena millia ferè pondo annua.
Epheſium minium dere-
linquere
Romani, quia curatio magni operis erat, &
virtutis acre exiſtimabatur, unde qui minium in officinis
poliebant
, faciem laxis ueſicis illigabant, ne in reſpirando pernitialem puluerem traherent, &
tamen ut
per
illas ſpectarent Argentum uiuum, quod in ijs glebis erat nocumenti cauſa.
Inducebatur nunium clauſis
locis
, nam apertis, Sole, Luna, aereq́;
infirmabatur, cum nec æstiis, nec frigora toleraret. Adhibebatur
tum
remedium quoddam.
Nam cæra punica ideſt alba liquata igni, & paulo oleo temperata ſeta, & pen-
nicillo
inducebatur.
Iterumq́; admotis gallæ carbonibus adurebatur ad ſudorem uſque, pos̃tea candelis ſu-
bigebatur
, ac deinde linteis puris, eadem ratione qua marmora cur antur, &
nitentia fiunt. illa autem adustio
χαũσις
Græcè dicebatur ab incendio;
Illita ergo cæra illa cohibet ladi colorem a Sole, Luna, aereq́; , & ſplen-
dorem
conſeruabat, eo modo quoque nos inducimus picturis eam, quam uernicem nominamus, licet, &
nouũ.
3330 inuentum ſit oleo linaceo, uel ab nuce colores induci contra omnes. aeris, & cœli iniurias, modo ſiccus, &
minime
uliginoſus ſit paries ubi inducatur.
Quomodo autem adulteretur minium, & deprehendatur docet
Vitr
.
calce enim adulteratur, deprehenditur laminæ candenti ſuper impoſitum, ſi in pristinum colorem refrige-
ratum
non uertatur &
nigreſcat. Quomodo autem cæra candida fiat, docet Plin. libr. 21. cap. 14. itẽ
quomodo
resinaurentur lib.
33. cap. 6. Chryſocolla, quia eam aurifices uendicant in agglutinando auro,
ita
dicitur, quaſi auricolla, temperatur cypria ærugine, &
pueri impubis urina, addito nitro, teritur cyprio
ære
in cyprijs mortarijs, ſacernam uocant nostri, ita ferruminatur aurum.
Chryſocolla humor est in puteis
per
uenam auri defluens craſſeſcente limo rigoribus hybernis uſque in duritiem pumicis:
laudatiorem eandẽ
in
ærarijs metallis, &
proximam in argentarijs fieri compertum eſt, laudatiſſima in Armenia, ſecunda in Ma-
cedonia
, largiſſima in Hiſpania.
ſumma commendationis est, ut colorem herbæ ſegetis lætæuirentis quam
ſimillimè
reddat;
Viſumq́; eſt iam Neronis principis. ſpectaculis arenã circi chryſocolla sterni, cum ipſe con-
4440 colori panno aurigaturus eſſt, inducta opificum turba.
Indicum nostri endegum uocant. Cæuleus es̃t illi
color
, &
quia ex India apportatur, Indicum uocatur, ſicuti minium a fluuio Hiſpaniæ ſic dicto.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index