Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33 1
34 2
35 3
36 4
37 5
38 6
39 7
40 8
41 9
42 10
43 11
44 12
45 13
46 14
47 15
48 16
49 17
50 18
51 19
52 20
53 21
54 22
55 23
56 24
57 25
58 26
59 27
60 28
< >
page |< < (19) of 412 > >|
5119PRIMVS. in operibus naturæ, plantis, animalibus, & reliquis, nam a ſolo omnia oriri debent & in ſolido collocari.
Orthographia autem eſt erecta frõtis imago modiceq́; picta, rationibus operis futuri figura.
Orthographia non minus frontis quamlaterum erectio eſt ſi quis uim uerbi conſideret, omnis enim a uestigio
erecta magnitudo iuxta operis futuri rationem deſcripta orthogr aphia uocari pot eſt;
Deſcribuntur ergo & re
rum frontes extimæ, intimæ, lateralesq́;
ſecundum ſpeciem operis propoſiti, ſiue Dorico, ſiue Ionico, ſiue alio
genere uti uelimus.
Sed Vitr. ad frontem reſpexit tanquàm ad nobiliorem partem.
Item Sciographia eſt frontis, & laterum abſcedentium adumbratio, ad circiniq́; centrum om-
nium linearum reſponſus.
Sunt qui legunt ſcenographiam, ideſt uniuerſi tecti deformationem: ſed ſi quis recte conſideret & diffini-
1110 tionem Vitruuianam, &
rem ipſam certe non ſcenographiam, ſed ſciographiam legi debere ( ut etiam legi-
tur ) uidebit.
ſciographiam Vitr. uidetur intelligere adumbratam rerum imaginem, ita ut frons, & latera ap
pareant, quod ſi in area plana facere uelimus, neceſſe eſt ut ad opticen confugiamus, centroq́;
poſito oculi
loco ad eum radios dirigamus.
ita enim abſcendentias proiecturasq́; partium cernemus. ſed hæc leuia ſunt, quã
uis iucunda, nec puto ita eſſe intelligendum, nam quæſo quis uſus in ædificiorum diſpoſitione erit huius adumbra
tionis?
Magnum eſt ueſtigium operis deſcribere, nam & partes quot, & quæ ſint in eo ſuis locis conſpiciuntur.
longitudines earum, & latitudines ante oculos ponuntur. ſolum, & area menſuratur. quæ omnia neceſſaria
ſunt ualde, &
utilia: pariratione orthographia ſpeciem operis oſtendit, altitudines metitur, uniuerſamq́ue
formam complectitur.
quæ etiam magni momenti eſſe cenſentur: ſed quid adumbr atio illa penſi habet in diſpoſi
tione?
certe non uideo quid optice in hac parte nos iuuet. Conſiderandum igitur es̃t an in diſpoſitione aliud
2220 ſit quod æque utile ſit prius mente concipere, deinde lineamentis deſcribere, ac ueſtigium, &
erectio, ſanè ſi
quid eſt huiuſmodi, illud eſſe puto, quoquo craſſitudines parietum, proiecturas membrorum, contractionesq́;
,
&
profunditates menſuratur: nanque hoc ad ſumptuum rationem maxime facit, atque etiam ad operis cogni-
tionem:
multos enim reperies, qui apte ueſtigium deſcribent, partes ſuis in locis collocabunt, ijdemq́; iuxta
operis rationem ſrontem erigent, ſed neſcient in omni ordine craſſitudinem murorum, quod abſcedit, quod
prominet pictura oſtendere.
quoniam ſubtiliſſima ea ratio eſt nec omnibus expedita, cogitatione, & iudicio ni
titur:
hanc ſpeciem, noſtri Profilum uocant, cuius uſus maximus eſt: qui enim recte hanc ſpeciem deſignat ut
Medicus internas animalium partes ſectione demonstrat, ſic ille ædificiorum partes internas, externasq́ue
oſtendit.
Forte addubitare quiſpiam poterit num ad pingendas ſcenas Vitru. reſpexiſſe potuit; nam, & id ne
ceſſarium Architecto uidetur eſſe, quemadmodum quinto libro dicitur, ſed dubitare deſinet ſi conſiderauerit
3330 hoc loco Vitr.
ideas diſpoſitionis ſeſe ordine quodam conſequentes expoſuiſſe, primum enim eſt ueſtigij, deinde
frontis, poſtea partium extantium, &
recedentium deſcriptio, ſed melius fortaſſe dubitabis, qua ratione
frons, &
latera abſcedant, & quomodo ad circinij centrum omnium linearum reſponſus fiat in hac deſcriptio
ne.
certe Orthographiæ ſpecies ( maieſtatem quam dicunt noſtri ) neque prominentias, neque craßitudines, ne
que abſcendentias oſtendit.
Sciographia egregie coronarum, capitulorum, faſtigiorum, ſpirarum, & cætera
rum partium menſuras deſcribit, in qua deſcriptione quædam fit adumbratio, qua medias partes dignoſcimus
ab extimis:
reſpondent autem ad oculum, tanquàm ad centrum omnes lineæ, quæ in frontis deſcriptione non
reſpondent, non enim terminos habent certos, unde proficiſcantur.
quemadmodum habent in proiecturis, ab-
ſcedentijs, &
craßitudinibus deſcriptio. Cæterum ſi hoc loco uocis huius ſciographia, notio ad opticen refer
re uelis, nil moror, illud tamen addendum neceſſario arbitror, ut quartam diſpoſitionis ideam adijcias tan-
4440 quàm rem magis utilem, &
neceſſariam, quàm ſit optices: ſed mirum uidetur quod generis diffinitio apte ad
duas diſpoſitionis ideas conueniat, ad tertiam non item.
Præſcripto enim dialectico ſtatutum eſt, ut generis
diffinitio ad ſpeties accommodetur.
nonne ad ichnographiam, & orthographiam egregie quadrat diſpoſitio-
nis natura, &
uis? eſt enim diſpoſitio aptarerum collocatio, & elegans in compoſitionibus effectus operis
cum qualitate.
quomodo hæc ad opticen pertinere dices, in qua nihil elegans, hoc eſt distinctum, nihil apte
collocatur, nihil amplius quàm uiſus fallacia, &
incomperta delectatio est.
Haec naſcuntur ex cogitatione, & inuentione. Cogitatio eſt cura ſtudijplena, & induſtriæ ui-
gilantiæq́;
effectus propoſiti cum uoluptate. Inuentio autem eſt quæſtionum obſcurarum explica-
tio, ratioq́;
nouæ rei uigore mobili reperta. hæ ſunt terminationes diſpoſitionis.
Dignum eſt animaduerſione, quod in his rebus exponendis, confirmat Vitruuius ea, quæſupra dixit Ar-
5550 chitecto eſſe neceſſaria, nam in diſpoſitione graphidis peritia, &
geometria, in ordine arithmetica, in alijs par
tibus optice, muſica, &
aliæ artes comprobabuntur: cæterum Ideæ diſpoſitionis naſcuntur ex cogitatione, &
inuentione.
Id experientia Vitr. dixiſſe credendum est. Sinatura ſpecies illas nobis afferret, parum aut nihil ar
tis expoſceretur, ſed quoniam natura eas non affert, arte opus est, quoniam uero arte quæritur naturæ opera
imitari, ideo cogitationibus incumbendum eſt;
& quia diſficile eſt arte conſequi, quod proponimus: iccirco
ſtudium, &
industria adſit oportet: ſed postquàm studio, & industria res pulchras ediderimus, statim uolu-
ptas ſequitur.
est autem uoluptas perceptio rei expetitæ, & ad facultatem percipientem conſentiens quædam
impreßio, uoluptas mentis est uerum agnoſcere.
uoluptas ſenſuum est qualitatis impreßio ſenſibus ami-
ca, hinc recte Vitr.
cogitatio ( inquit ) est cura studij plena, & industriæ, uigilantiæq́; effectus cum uolu-
ptate, curaigitur plena studij, quia circa difficilia uerſatur, quæ nec natura ipſa oſtendit.
Studium autem eſt
6660 uehemens animi applicatio adid, quod quis conſequi deſiderat:
induſtria eſt laboris amor. bene autem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index