Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
51
51 (19)
52
52 (20)
53
53 (21)
54
54 (22)
55
55 (23)
56
56 (24)
57
57 (25)
58
58 (26)
59
59 (27)
60
60 (28)
< >
page |< < (22) of 412 > >|
5422LIBER aliquantulum breuiora; facile intellexit modum, ſpatiumq́; plantæ Herculis, ratione proportionis habita,
tanto
fuiſſe, quàm aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius eſſet, quàm cætera:
comprehen-
ſa
autem menſura, herculani pedis ſecundum naturalem membrorum omnium inter ſe competentiam modifi-
catus
eſt.
Atque ita id collegit, quod erat conſequens, tanto fuiſſe Herculem corpore excelſiorem, quàm
alios
, quanto Olympicum ſtadium cæteris pari numero factis anteiret.
Ex his intelligitur cum menſuræ ad
operis
ſpeciem accommodantur, unius partis cognita menſura, aliarum quoque magnitudinem facile digno-
ſci
poſſe.
Præcognito igitur pede, uel cubito humani corporis totius corporis proceritatem facile ratiocina-
bimur
.
Eadem ratio in operum perfectionibus: Nam in metandis ædibus ſacris magnitudinibus ratione per-
ſpecta
unius partis ex propria operis ratione totum ædificium, quantum ſit futurum perſpicietur.
Craſſitu-
1110 do columnæ pro modulo hoc loco accipitur, ut in tertio uidebimus.
Ex magnitudine quoq; & triglyphi opus
Doricum
menſuratur, ut in quarto uidetur.
ubi triglyphus pro modulo habetur. Quid ſit triglyphus ſuo lo-
co
dicemus.
{ Aut embate in baliſtæ foramine. } A pondere ſaxi, quod baliſta mittere debet, foraminis ma-
gnitudinem
ſumit Vitr.
libro decimo, foraminis magnitudine ſcutulæ magnitudinem metitur: ſcutulam enim
uult
, quam ωερίτρηου dicunt, longam eſſe foraminum, I I F.
2. latam duo, & ſextæ partis: in baliſta igi-
tur
;
id quod ingreditur, ideſt, foramen, quod Embatem, ingeſſoremve appellant, ſumitur pro menſura: Non
intelligit
autem Vitr.
ſoramen, dici peritriton, ſed id quod peritriton dicitur ſumi, & menſurari a baliſtæ fo-
ramine
:
cui uero parti reſpondeat illud uerbum, embate, ſi quis ſenſum eliciat, ex præallegato decimi loco ui-
dere
poterit, ad illud uerbum { foraminis } eſſe referendum, nam in quarto embaten pro modulo accepit:
fo-
ramenigitur
eſt modulus, quoniam ingreditur in metiendis balistæ partibus.
ſimiliter intelligitur id, quod ſe-
2220 quitur, { nauibus, interſcalmio, } quægræce dipaichi:
in uauibus metiendis ex ſpacio, quod eſt inter remos
interſcalmium
dictum, ſumitur modulus, &
menſura illa, forte a duobus cubitis ſic dictum. legitur autem in
aliquibus
codicibus dichiſim, est autem dijax, &
dijchiſis gubernaculi pars illa, qu anſa dicitur. cuius
menſura
ex interſcalmio ſumitur:
ſed obſeruauimus in triremibus interſcalmio partes omnes triremis
menſurari
, ac ut inductionem abſoluamus, dicimus cum Vitr.
Cum Decorum ſit apta rerum proprietas, ratione triplici perficitur. Statione, conſuetudine, & natura;
decor in ſtatione eſt apta collocatio operis iuſta naturæ proprietatem illius rei, cuius gratia opus constituitur:
In
conſuetudine est obſeruata uſu partium decentia:
in natura eſt electio loci, uel rei, quæ a naturæ condi-
tionibus
dignitatem parit.
Exemplis confirmat uel potius explicat hunc decorem Vitr. tam in ſacris, quàm
in
profanis operibus.
θεματισμὸς & locum, & habitum, & statum, & religionem quandam ſignificat. ſi ex
his
omnibus ſignificationibus aliud quid permixtum concipiemus, certe decorem, qui ſtatione perficitur, in-
telligemus
primum in loco, nam in aperto loco, &
ſubdio Iouij, Soli, Lunæq́; templa ædificari debent. Dein-
5550 de in habitu, habitus deorum diuerſi diuerſa templorum genera requirunt, ſeueri alij ſunt, &
ueneratio-
ne
quadam ſoliditateq́;
naturæ inſignes, ut Minerua, Mars, Hercules; alij teneritate & iuuentute quadam
florentes
, ut Venus, Flora, Proſerpina:
alij medio ſtatu inter utroſque ponuntur, ut Iuno, Diana, Bac-
chus
, ſingulis ædificia conuenientia ſunt aptanda:
ſeueritatem, & ſoliditatem præfert Doricum genus: tene
ritudinem
, &
floriditatem, Corinthium: mediocritatem, Ionicum: in his omnibus, & status & religio quæ
dam
ineſt, ita ut θεματισμὸς hæc omnia complectatur:
nostris autem temporibus non deeſt occaſio huius deco-
ris
obſeruandi, licet falſis dijs non ædificemus.
Viri enim Dei amici qui in gloria confirmati ſunt tanquàm cœ-
li
ſidera alia alijs in ſplendore differentia, a nobis propria, &
merita quadam ueneratione coluntur, quorum
memoriam
templorum ædificatione conſeruamus.
Templa huiuſmodi Vitruuiano exemplo retinere ſuum deco
rem
facile poterunt, cum ad uitam, &
mores eorum dum in terris agebant, reſpiciemus. Austeritas igitur
eorum
, qui in ſolitudinibus aſpere, &
dure uitam ducebant, & corpus ieiunijs, & uigilijs macerabant Dorico
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index