Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
51 19
52 20
53 21
54 22
55 23
56 24
57 25
58 26
59 27
60 28
61 29
62 30
63 31
64 32
65 33
66 34
67 35
68 36
69 37
70 38
71 39
72 40
73 41
74 42
75 43
76 44
77 45
78 46
79 47
80 48
< >
page |< < (26) of 412 > >|
5826LIBER
De electione locorum ſalubrium & quæ obſint ſalubritati & unde
lumina capiantur. # Cap. IIII.
IN ipſis uero mœnibus ea erunt principia, Primum electio loci ſaluberrimi. Is autem erit
excelſus, &
non nebuloſus, non pruinoſus, regionesq́; cœli ſpectans neque æſtuoſas, ne-
que frigidas, ſed temperatas, deinde ſi euitabitur paluſtris uicinitas.
Cum enim au-
ræ matutinæ cum Sole oriente ad oppidum peruenient, &
ijs ortę nebulæ adiungentur,
1110 ſpiritusq́;
beſtiarum paluſtrium uenenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatus ſpargẽt,
efficient locum peſtilentem.
Item ſi ſecundum mare erunt mœnia, ſpectabuntq́; ad meridiem, aut
ad occidentem non erunt ſalubria, quia per æſtatem cœlum meridianum Sole exoriente caleſcit, me-
ridie ardet.
Item quòd ſpectat ad occidentem, Sole exorto tepeſcit, meridie calet, ueſpere feruet.
Igitur mutationibus caloris, & refrigerationis corpora, quæ in ijs locis ſunt, uitiantur.
Aggreditur hic ædificationem, & partem, quæ in publicis operibus collocatur, huius quoque publico-
rum operum collocationis particulam ſumit, eam ſcilicet quæ ad defenſionem pertinet, quod primo libro ab-
ſoluit, his capitibus primo eligit locum, ubi mœnia ſunt ponenda;
poſtea de fundamentis turrium, & muro-
rum.
Inde ad diuiſionem operum, quæ intra muros ſunt, & eorum diſpoſitionem præcepta comparat, hinc com
munibus locis propriam poſitionem diſtribuit, ac totum defenſionis opus abſoluit, in electione locorum decor;
in fundamentis firmitas, in diſtributione, utilitas conſideratur: Decor naturalis in electione locorum ſalubrium
2220 ponitur.
Sex ea ſunt, quæ ædificantes conſiderare debent. Primum eſt regio, ſitusq́; uniuerſus ad cœli partes
comparatus, alterum eſt area, certaq́;
regionis pars muris præcingenda; tertium eſt areæ, ſoliq́; deſcriptio, &
commenſus, distributioq́;
: hinc illud quod a ſolo erigitur ſiue murus, ſiue paries, ſiue columnatio ſit. Deinde
quicquid tegumenti loco imponitur ſeu contignatio, ſeu fornix, ſeu testudo, ſeu tectum ſit.
Poſtremum eſt adi-
tus quilibet, quo res, hominesq́;
tranſeunt, ſiue fauces, ſiue ianuæ, ſeu lumina ſint, Vitr. ab ipſa regione or-
ditur, deq́;
ſalubrium locrum electione loquitur: Maxima enim locorum uirtus eſt, aerisq́; etenim
generationis principium eſt locus tanquam pater.
Affecta enim regio cœli qualitatibus uim maximam re-
bus præstat:
unde illud a phyſicis dictum res eo loci, ubi naſcuntur, facile conſeruari. Aer autem nobiſcum
ſemper eſt.
hunc ſpiritu haurimus, ab eo refrigerium cordis, ab eo uita pendet, cum orco paciſcitur, qui pe-
ſtilentem locum eligit.
De regione igitur primum eſt diſſerendum. Regio qualitates quaſdam habet, quarum
3330 quædam manifeſtæ ſunt;
quædam occultæ, ex omnibus nonnullæ bonæ ſunt, nonnullæ noxiæ: noxiæ cognitis
bonis dignoſcuntur.
Ex bonis & manifestis quædam commodis ſeruiunt, ut agrifertilitas, aquarum, fructuum,
paſcuorum copia, flumina, portus &
huiuſmodi, per quæ facile importari merces, & exportari poſſint, vicino-
rum quoque bonorum propinquitas.
Quædam ſalubritati: tum quia aqu as habent mobiles, perſpicuas, non
uiſcoſas, odore, colore, &
ſapore carentes, tum quia uentos noxios, quemadmodum ſunt frigentes, aut calen-
tes nimium, &
qui flant a locis peſtilentibus, uitare poſſunt. Aer quoque purus, purgatus, peruius, perfla-
bilis, uniformis qualias eſt nota optimæ regionis, occultæ qualitates ab humanis, diuinis, &
naturalibus
rebus ſumuntur.
Genium enim loci diuinum quid afferre uidetur, cauſam cœlo damus proprietatis & fortu-
nælocorum.
Natura quoque ſuas habet uires in regionibus, nam plantas alit proceras, fructiferas quas ſo-
lum educat, ſol ornat, imber recreat.
Animalia multa utriuſque ſexus carnes optimi ſaporis habentia, homi-
4440 nes ſani, hilares, iucundiq́;
pulchri, ac diuturnæ uitæ ſalubritatis inditia præbent: cum uero merces, fructusq́;
immarceſcentes diu ſeruantur, ædificiaq́; neque ſalſedine corrumpuntur, neque uentis uitiantur, & reliqua ho
minum opera elaborata neque rubiginem contrahunt, neque ſitu deturpantur, temperiem loci admirabilem
oſtendunt;
Vitru. uniuerſum hunc locum ita diſtribuit, ut quæ ſint loca ſalubria, & inſalubria oſtendat, poſtea
rationem afferat eorum, quæ dixit pulcherrima digrßione, inde inditia, &
experimenta ſalubritatis locorum
affert, ac demum exemplis confirmat, quæ ſuperius attulerit, omnia in eo facilia ſunt, nec indigent accura-
tiori explicatione.
Multa inuenies apud Albertum de ſalubritate locorum libro primo cap. tertio, quarto
quinto, &
ſexto, Cæterum Vitru. locorum ſalubritatem, a cœlo, a loco, ab aere, ab aquis deſumit. A cœlo
cum dicit.
{Regionesq́; cœli ſpectans neque æſtuoſas, neque frigidas, ſed temperatas } a loco cum dicit.
{Is autem erit excelſus, &
non nebuloſus neque pruinoſus } locum autem intelligit affectum qualitate aliqua:
5550 ab aere, cum dicit.
{ deinde ſi euitabitur, paluſtris uicinitas } ab aquis cum dicit, { Item ſi ſecundum mare
erunt mœnia, ſpectabuntq́;
ad meridiem,} & reliqua. Fuſius medici de regionum temperamentis tractare ſo-
lent, lege Galenum, &
alios. Probat autem uitiari corpora mutationibus caloris, & refrigerationis.
Haec autem licet animaduertere etiam ex his, quæ non ſunt animalia, in cellis enim uinarijs te-
ctis lumina nemo capit a meridie, ſed a ſeptentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes reci-
pit, ſed eſt firma perpetuo, &
immutabilis, ideo etiam & granaria, quæ ad Solis curſum ſpectant,
bonitatem citò mutant, obſoniaq́;
, & poma, quæ non in ea cœli parte ponuntur, quæ eſt auerſa, a So-
lis curſu, non diu ſeruantur, nam ſemper calor, cum excoquit a rebus firmitatem eripit, &
uaporibus
feruidis exugendo naturales uirtutes diſſoluit eas, &
feruore molleſcentes efficit imbecilles, ut etiam
in ferro animaduertimus, quod quamuis natura ſit durum, in fornacibus ab ignis uapore percalefa-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index