Vitruvius, De architectura libri decem, 1567
page |< < (22) of 412 > >|
5422LIBER aliquantulum breuiora; facile intellexit modum, ſpatiumq́; plantæ Herculis, ratione proportionis habita,
tanto fuiſſe, quàm aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius eſſet, quàm cætera:
comprehen-
ſa autem menſura, herculani pedis ſecundum naturalem membrorum omnium inter ſe competentiam modifi-
catus eſt.
Atque ita id collegit, quod erat conſequens, tanto fuiſſe Herculem corpore excelſiorem, quàm
alios, quanto Olympicum ſtadium cæteris pari numero factis anteiret.
Ex his intelligitur cum menſuræ ad
operis ſpeciem accommodantur, unius partis cognita menſura, aliarum quoque magnitudinem facile digno-
ſci poſſe.
Præcognito igitur pede, uel cubito humani corporis totius corporis proceritatem facile ratiocina-
bimur.
Eadem ratio in operum perfectionibus: Nam in metandis ædibus ſacris magnitudinibus ratione per-
ſpecta unius partis ex propria operis ratione totum ædificium, quantum ſit futurum perſpicietur.
Craſſitu-
1110 do columnæ pro modulo hoc loco accipitur, ut in tertio uidebimus.
Ex magnitudine quoq; & triglyphi opus
Doricum menſuratur, ut in quarto uidetur.
ubi triglyphus pro modulo habetur. Quid ſit triglyphus ſuo lo-
co dicemus.
{ Aut embate in baliſtæ foramine. } A pondere ſaxi, quod baliſta mittere debet, foraminis ma-
gnitudinem ſumit Vitr.
libro decimo, foraminis magnitudine ſcutulæ magnitudinem metitur: ſcutulam enim
uult, quam ωερίτρηου dicunt, longam eſſe foraminum, I I F.
2. latam duo, & ſextæ partis: in baliſta igi-
tur;
id quod ingreditur, ideſt, foramen, quod Embatem, ingeſſoremve appellant, ſumitur pro menſura: Non
intelligit autem Vitr.
ſoramen, dici peritriton, ſed id quod peritriton dicitur ſumi, & menſurari a baliſtæ fo-
ramine:
cui uero parti reſpondeat illud uerbum, embate, ſi quis ſenſum eliciat, ex præallegato decimi loco ui-
dere poterit, ad illud uerbum { foraminis } eſſe referendum, nam in quarto embaten pro modulo accepit:
fo-
ramenigitur eſt modulus, quoniam ingreditur in metiendis balistæ partibus.
ſimiliter intelligitur id, quod ſe-
2220 quitur, { nauibus, interſcalmio, } quægræce dipaichi:
in uauibus metiendis ex ſpacio, quod eſt inter remos
interſcalmium dictum, ſumitur modulus, &
menſura illa, forte a duobus cubitis ſic dictum. legitur autem in
aliquibus codicibus dichiſim, est autem dijax, &
dijchiſis gubernaculi pars illa, qu anſa dicitur. cuius
menſura ex interſcalmio ſumitur:
ſed obſeruauimus in triremibus interſcalmio partes omnes triremis
menſurari, ac ut inductionem abſoluamus, dicimus cum Vitr.
Item cæterorum operum in membris inuenitur ſymmetriarum ratiocinatio. Decor autem eſt
emendatus operis aſpectus probatus rebus compoſitis cum authoritate.
Videtur Vitr. ornamentum, & pulchritudinem quandam operis non diſſimilem ab eurithmia diffinire,
cum dicit decorem eſſe emendatum operis aſpectum;
ſed ſi quis conſideret ea, quæ ſequuntur, Decorum po-
tius diffinire uidetur.
dum dicit, {Probatus rebus compoſitis cum authoritate, } & dum triplicem deco-
3330 rem eſſe dicit:
ſed quia ubi eſt decorum, ibietiam decor, & pulchritudo quædam ineſt: ideo τὸ κόσμιον-
τὶτ{οῦ} {πρ}έπουτος, ideſt decorem, pro decoro poſuit.
Eſt enim decorum decentia quædam rebus, perſonis, locis,
ſiue in agendo, ſiue in loquendo accommodata:
quale autem ſit in Architectura decorum, ex ſequenti di-
uiſione percipietur.
Is perficitur ſtatione, qui græce θεματισμὸς dicitur, ſeu conſuetudine, aut natura: Statione cum Ioui
fulguratori, &
cœlo, & Soli, & Lunæ, ædificia ſub diuo hypetraq́; conſtituuntur: horum enim deo-
rum &
ſpecies, & effectus in aperto mundo atq; lucenti præſentes uidemus: Mineruæ, & Marti, &
Herculi ædes Doricæ fient, his enim dijs propter uirtutem ſine delicijs conſtitui decet.
Veneri,
Floræ, Proſerpinæ, fontium nimphis Corinthio genere conſtitutæ aptas uidebuntur habere proprie-
tates.
quod his dijs propter teneritatem graciliora, & florida, folijsq́; & uolutis ornata opera facta au-
4440 gere uidebuntur iuſtum decorem.
Iunoni, Dianæ, Libero patri, cæterisq́; dijs, qui eadem ſunt ſimi-
litudine, ſi ædes Ionicæ conſtruerentur, habita erit ratio mediocritatis, quod &
ab ſeuero more Do-
ricorum, &
a teneritate Corinthiorum, temperabitur earum inſtitutio proprietatis.
Cum Decorum ſit apta rerum proprietas, ratione triplici perficitur. Statione, conſuetudine, & natura;
decor in ſtatione eſt apta collocatio operis iuſta naturæ proprietatem illius rei, cuius gratia opus constituitur:
In conſuetudine est obſeruata uſu partium decentia:
in natura eſt electio loci, uel rei, quæ a naturæ condi-
tionibus dignitatem parit.
Exemplis confirmat uel potius explicat hunc decorem Vitr. tam in ſacris, quàm
in profanis operibus.
θεματισμὸς & locum, & habitum, & statum, & religionem quandam ſignificat. ſi ex
his omnibus ſignificationibus aliud quid permixtum concipiemus, certe decorem, qui ſtatione perficitur, in-
telligemus primum in loco, nam in aperto loco, &
ſubdio Iouij, Soli, Lunæq́; templa ædificari debent. Dein-
5550 de in habitu, habitus deorum diuerſi diuerſa templorum genera requirunt, ſeueri alij ſunt, &
ueneratio-
ne quadam ſoliditateq́;
naturæ inſignes, ut Minerua, Mars, Hercules; alij teneritate & iuuentute quadam
florentes, ut Venus, Flora, Proſerpina:
alij medio ſtatu inter utroſque ponuntur, ut Iuno, Diana, Bac-
chus, ſingulis ædificia conuenientia ſunt aptanda:
ſeueritatem, & ſoliditatem præfert Doricum genus: tene
ritudinem, &
floriditatem, Corinthium: mediocritatem, Ionicum: in his omnibus, & status & religio quæ
dam ineſt, ita ut θεματισμὸς hæc omnia complectatur:
nostris autem temporibus non deeſt occaſio huius deco-
ris obſeruandi, licet falſis dijs non ædificemus.
Viri enim Dei amici qui in gloria confirmati ſunt tanquàm cœ-
li ſidera alia alijs in ſplendore differentia, a nobis propria, &
merita quadam ueneratione coluntur, quorum
memoriam templorum ædificatione conſeruamus.
Templa huiuſmodi Vitruuiano exemplo retinere ſuum deco
rem facile poterunt, cum ad uitam, &
mores eorum dum in terris agebant, reſpiciemus. Austeritas igitur
eorum, qui in ſolitudinibus aſpere, &
dure uitam ducebant, & corpus ieiunijs, & uigilijs macerabant Dorico
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index