Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
61 29
62 30
63 31
64 32
65 33
66 34
67 35
68 36
69 37
70 38
71 39
72 40
73 41
74 42
75 43
76 44
77 45
78 46
79 47
80 48
81 49
82 50
83 51
84 52
85 53
86 54
87 55
88 56
89 57
90 58
< >
page |< < (168) of 412 > >|
3330
4440
Aerarium locus erat, in quo publica pecunia reponebatur. Romani autem actus omnes publicos, ſenatus
decreta
, &
libros elephantinos in ærario ſeruabant. Suetonius nominum libros in ærario inuentos Cæſarem
comburi
feciſſe dicit, ut omnem odij occaſionem tolleret.
Erat autem ærarium in Romano foro in æde Saturni,
inquiunt
enim Saturnum primum cudendæ monetæ authorem fuiſſe.
Quomodo autem ærarium, & carcer di-
ſponatur
non dicit Vitr.
Sunt enim fori partes, & Architecti iudicio relictæ, quoniam ex certa neceſſitate con-
ſtituuntur
, huiuſmodi ſunt granaria, armamentaria, naualia, emporia.
autem fabricæ tutiſſima loca, ex-
pedita
tamen, &
prompta requirunt, murorum altitudine, cuſtodum uigilantia, mulctæ indictione ab inſidijs
tuta
eſſe debent.
Nos granaria, & ærarium foro coniuncta habemus, armamentaria in baſilica, uel curia ipſa.
Aerarium Iacobi Sanſouini opus, in quo æs, aurum, argentum flatur, & cuditur, & conſeruatur. ibi quoque
præfecti
, &
magiſtratus quidam ſunt, qui tam monetæ cudendæ, quàm depoſitis, quæ ad incredibilem ſummam
5550 perueniunt, præeſſe ſolent.
Nauale tam tutum, tam amplum, tam omni copiarum genere auctum habemus,
ut
mirum eſſet, ſi id multi Reges opulenti longo ſtudio comparare poſſent.
. Sub baſilica ſunt carceres. ad baſi-
licam
prope templum est magis magnificum, quàm recte diſpoſitum, cuius frons columnarum multitudine, &

pulchritudine
ſatis ornata, authoritatem quandam foro ampliſſimo addere conſpicitur.
Sed hæc aliàs.
Antiquitus tria Carcerum genera habebantur, unum immodeſtorum, & petulantium, qui ibi detinebantur,
ut
ab incontinentia morum, ad uitæ frugem ducerentur;
id nunc dementibus, & maniacis datur. Alterum
erat
eorum, qui ære alieno obnoxij erant.
Tertium in quo trudebantur rei, perfidiq́; , & ſcelerati uiri, aut
iam
damnati, aut mox damnandi.
hæc genera ſatis erant. nam hominum errata, aut ab immodeſtia, aut a con-
tumacia
, aut a peruerſitate oriuntur.
Immodeſtiæ primum, contumaciæ alterum, peruerſitati tertium genus
datur
;
amplius primum, arctius alterum, arctiſſimum tertium genus conſtituendum est. in omnibus altitudo,
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index