Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
61 29
62 30
63 31
64 32
65 33
66 34
67 35
68 36
69 37
70 38
71 39
72 40
73 41
74 42
75 43
76 44
77 45
78 46
79 47
80 48
81 49
82 50
83 51
84 52
85 53
86 54
87 55
88 56
89 57
90 58
< >
page |< < (193) of 412 > >|
225193QVINTVS.
1110
Qui uerbum illud interpretantur, quod uolumine primo dicitur, Sciographia, cum de ideis diſpoſitionibus
agitur
, &
de proſpectu, opticaq́; dictum putant, comprobant quod aiunt his rebus, quæ hoc capite dicuntur,
in
quo tria ſcenarum genera, &
apparatus, ornationesq́; ponuntur, quatenus tres ſunt rerum, quæ aguntur, con
ditiones
, nam cum res uel altæ, uel mediæ, uel infimæ ſint, uolunt actionibus, quæpondus grauitatis habent, in
quibus
ſummæ conditionis homines uerſantur, dari ſpeciem, ornatumq́;
amplorum ædificiorum, opticenq́; ma
gnarum
, &
Regiarum ædium, eamq́; ſpeciem tragœdijs cum Vitruuio concedunt, apparatum, & ornatum
buiuſmodi
ſcenam tragicam uocant, quam in una trigoni fronte depictam oſtendebant.
Non minus cum res
domeſticas
, &
quotidianæ perſonæ inducebantur, aliudſcenæ genus ornabant, comicamq́; ſcenam eam ſpeciem
nominabant
, priuatorum enim actiones in comœijs tractabantur.
Demum infimis, rudibus, ſimplicibusq́;
perſonis, quales ſunt qui rura colunt, eorumq́; amoribus, contentionibus, querelisq́; dabatur regionum pro-
2220 ſpectus, arboribus, ſyluis, fluuijs, fontibus, collibus, caſisq́;
humilibus ornati, eamq́; picturæ ſpeciem, altera
trigoni
facie depictam, ſcenam ſatyricam appellabant.
Itaque tribus generibus uniuerſum ornatum diuiden-
tes
, neceſſariam ualde opticen Arcbitecto eſſe arbitrati ſunt.
quare ſciographiam, adumbrationem ad proſpe-
ctum
pertinentem interpretati ſunt.
Multi quoque ſcenographiam artem ſcenæ frabricandæ intellexerunt, in
qua
proſpectiuæ uſus maxime requiritur, nam ædes magnificæ, alta atria,Deorum templa, militares viæ, pe-
riſtylia
, &
buiuſmodi, quæſunt tragici ornatus, item inſulæ, & priuatorum ædes, angiportus, uiæq́; comicis
attributæ
, &
regiones, aquarum lapſus, attegia paſtorum, & buiuſmodi alia ſatyrorum ornationibus attri-
buta
, omnia inquam hæc, ſi rectè delineari debent, punctum tanquam radiorum directorem totius ornatus re-
quirunt
, a quo prominentiæ, abſcedentiæ, luminum flexus, umbrarum terminationes, aditus, exitus, longin-
quitas
, proximitas, radiorum decuſſatio, angulorum ratio, &
cætera omnia, quæ in plane fronte deſcripta
3330 ſunt, ſolida, &
ut res ſe habet, uideri ſolent. Itaque hanc partem conſiderantes, ut dixi, libro primo, Archi-
tectum
opticen habere debere dixerunt, &
opticen diſpoſitionis tertiam ſpeciem conſtituere. Sed hoc non ad-
modum
nobis placuit, nam neceſſe est ſpecies diſpoſitionis ſub uno eodemq́;
genere comprehendi, habeantq́;
inter ſe quandam ſimilitudinem, qua tanquam unius generis ſpecies conueniant, ita ut ſi uestigium, quod dici-
tur
icnographia, &
erectio, frontis, quæ appellatur orthographia, conueniunt in ordine ad diſpoſitionem, ita
ut
quod naſcitur, &
quod creſcit idem ſit, cur eſt, quod pro tertia diſpoſitionis idea proſpectiuam adduc amus?
Sed
quicquid ſit, uerum eſt hoc loco Vitru.
tria ſcenarum genera constituere, tragicas, comicas, ſatyricas.
Verum
etiam eſt ſeparatim, quod opus eſt opticæ ſi uelimus ſcenas eas deformare, ita ut ſuos reddat effectus,
in
qua opticæ iudicij eſt punctum ita aptè accommodare, ut omne quod cerniture, ſitum, ſormam, ordinemq́;

4440 naturalem rerum reſerat, nil coactum, nil præceps, nil difforme, nil ſit inuenuſtum, quemadmodum in mul-
torum
ſcenis eſt uidere, res præter modum paru is, collabentes ædes, abſcedentia tam depreſſa, ut @eque propius
neque
longius iucunda oculis eſſe poſſint.
Quoniam igitur huius rei exercitium non minus iucundum, quàm
neceſſarium
mihi est uiſum, ut multis prodeſſem, hanc quoque partem literis commendaui, mox editurus post
hos
commentarios.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index