Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
61 29
62 30
63 31
64 32
65 33
66 34
67 35
68 36
69 37
70 38
71 39
72 40
73 41
74 42
75 43
76 44
77 45
78 46
79 47
80 48
81 49
82 50
83 51
84 52
85 53
86 54
87 55
88 56
89 57
90 58
< >
page |< < (56) of 412 > >|
8856LIBER tur. hoc dico, quod licet foßitia præſtet, quæ optimax ſit, alijs, fieri tamen potest ex locorum ui, ut foffitia
quædam
cedat meliorn marinæ, uel fluuiali.
Vnde ſtatim ſubiungit Albertus, ſed eius regionis non omni ex
littore
deſſumptam probant, &
ratio ab effectu, nam inquit , Compertum quidem habent , littoribus, quæ ad
Austros
excipien dos pateant, arenam eſſe omnium deterrimam.
De generibus arenæ ſatis. Nunc de colori-
bus
, &
qualitatibus. Arena cana, nigra, carbunculus, & glarea. Cana inter foßitias ultima eſt. animad-
uerſum
eſt Romæ publicis ædificijs uſos non in poſtremis rubra, nigra ſatis commoda poſt canam.
Commodior
eſt
carbunculus terræ perustægenus.
Glaream fundamentis aptam uolunt, quare ſi arenam ad uſus diuer-
ſos
comparare studium ſit, animaduertermus primum carbunculum obtinere locum.
Marina ægre ſiccetſcit,
illicor
madet, &
diſſoluitur, onerum quoque impatiens eſt. Fluuialis non adeo ut marina humens, ſed foſſitia
1110 planè ductibilior, &
magis idonea in tectorijs. Verum quæ ex foſſa eximitur tenax eſt, & cum ſit recens
optimos
uſus præſtat, nam tempeſtatibus exempta ut diu manet abſumitur, &
in terram tranſit, unde aſperi-
tatem
amittit, terramq́;
colore, & odore imitatur, & in aquam coniecta, limum facit, nec ulla ratione uti-
lis
eſt .
Atque hæc de arena ſatis, nam reliqua in Vitruuio patent. { In cæmentitijs ſtructuris } Forte Vit.
non ſtatim de lapidibus, quæ a natura fiunt loquutus eſt, quia & genera erant quædam lapidum minuta, quæ
nec
dignitatem eam conſequuta erant, quam magni lapides, &
marmora, quæ ornamento, & firmitati ædi
ficiorum
maxime conſulunt.
Eſt autem cæmentum´ut ait Herm. in caſtig. ex Vitr. & Plinio lapidis genus, quo
cum
alibitum Romæ utuntur, exciſo monte aliquo, uel effoſſo:
important eum quotidie iumenta, fodinas
quoque
ipſas ruſtici Campaniæ cæmentarias appellant.
Cum igitur & lateribus, & cæmentis ſtructuræ fiant,
quas
nos mur aturas appellamus, meritò poſtquam de lateribus dixit, de arena quoque ſtatim, &
de calce tra-
2220 ctauit:
nam ex arena, & calce intritum ex intrito ſtructura conficitur. Quemadmodum uero lateres ex
tenaci
terra duci debent, ſic arena nihil terræ habere debet, unde optimæ arenæ ſignum eſt, digitis confricatæ
ſtridor
, qui ſanè ab aſperitate profiſiciſcitur.
Item ſi in ueſtimentum candidum coniecta fuerit. Aliud idone æ arenæ ſignum. { Sin autem non
erunt
arenaria.
} Ideſt foſſæ, & loca unde eximuntur arenæ, nam non omnibus in locis arenæ foſſitiæ com-
moditates
habemus, nam tota Italia ab ea parte, quæ ad meridiem uergit, foſſitiam reperiri arenam teſtantur,
ab
Appenino citra non reperiri.
Cum igitur foſſitiæ nobis deſunt, tunc de fluminibus extrahenda, uel e gla-
rea
excernenda erit, uel demum e littoribus;
ita enim fert neceſſitas, ut cum optimam habere nequeamus,
minus
malam ſeligamus.
{ Sed ea in structuris hæc habet uitia. } Oſtendit incommoda fluuialis arenæ, &
glareoſæ
, ægre enim areſcunt, onera non ſuſtinent, concamerationes non recipiunt.
ex primo uitio hæc duo po-
steriora
contrahit, nam ſi ſicceſceret onus obdurata ſuſciperet, &
inde quoque ad cõcamerationes apta redde
3330 retur.
{ Niſi intermiſſionibus requieſcat. } Opus enim est, ut ſtructura ſolideſcat, quare non continuanda
eſt
fabriaca, ſed intermittenda, dum enim madet, non fert onera.
hoc in primis maritimis locis obſeruandum
eſt
.
{ Marina autem hoc amplius. } Ideo corrigenda, & lacuna humoris dulcis immergenda , ut aquarum
dulcedine
lota ſalſuginem deponat.
{ Foſſitiæ uero celeriter in structuris ſicceſcunt, & tectoria permanent,
&
concamerationes patiuntur. } Connumerantur ſoſſitiæ commoda, ſed ea ratione, ut de recentibus intelli-
gamus
, nam inquit.
{ Si enim exempt æ diutius iaceant, ab Sole, Luna, & pruina concoctæ reſoluuntur, &
&
fiunt terroſæ. } Quæ res multas affert incommoditates, nam ruunt, quia non continent cæmenta, & la-
buntur
, unde onera non ſuſtinent.
quæ uitia recentibus non inſunt. Sed quoque uitioſæ ſunt, non in stru-
cturis
, ſed in opere tectorio, nam cum ob uehementem uim calcis paleæ commixtæ, quàmcelerrime inareſcant
rimas
faciunt.
Quid autem in tectorijs rimis turpius? cum plana, & perpolita, & cohærentia eſſe debeant?
4440 { Fluuiatica uero propter macritatem. } Cum recentes foſſitiæ non apte in tectoria inducantur, fluuniales in
his
operibus ſunt comparandæ, nam macræ cum ſint, &
bacillis ſubigantur, non ſecus tectorijs firmitatem
afferunt
, ac opus quod ſigninum nominatur, quod ex testis contuſis addita calce fieri ſolet.
Cum Plin. dicat
lib
.
3 5. cap. 12. Quid non excogitauit ars? fractis; etiam testis utendo , ſic ut firmius durent, tuſis calce addi-
ta
, quæ uocant ſignina, quo genere etiam pauimenta excogitauit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index