Vitruvius, De architectura libri decem, 1567
page |< < (122) of 412 > >|
154122
1110
Libro quarto abſoluitur negocium uniuerſum, quod ad publica opera, & quæ ad religionem pertinent.
Quare cum ratione a Vitruuio factum puto, cum huic libro proœmium, quemadmodum reliquis non appoſue-
rit
.
ut enim ſatietatem fugeret, tertio libro finem impoſuit, cum iam inceptam materiam perſequi deberet. Di-
ctum
igitur eſt in tertio, quicquid ad Ionicum genus pertinebat, ſed prius figur arum ædium aſpectus, tanquam
principia
, ſpecies, diſpoſitionesq́;
conſtitutæ. mox fundationes, & ornamenta columnarum, quæq́; ſubtiliſſi-
3330 mas habent proportionibus modulorum qualitates, abſoluta ſunt.
In quarto de Corinthijs, Doricisq́; inſtitutis
diſputatur
.
& primo capite origines, & inuentiones columnarum perquiruntur, & Corinthium genus abſolui-
tur
.
In ſecundo de ornamentis, quæ ſuper columnas imponuntur, diſſeritur, a quibus principijs, & origini-
bus
ſunt inuenta, deq́;
tota materiatione, & tecto. ſequenti capite de ratione Dorica præcepta dantur, capi-
tulum
, trabs, triglyphus, corona, deſcribitur.
Distributio uniuerſa eius generis ostenditur. ſtriæ deſignantur.
Quarto de interiore cellarum, & pronai diſtributione ſermo inſtituitur. Quinto quod ad decorem pertinet,
exigitur
, de ædibus ſcilicet constituendis ſecundum regiones.
Sexto de ostiorum, & antepagmentorum ſacra-
rum
ædium rationibus, triaq́;
ostiorum genera tractantur Doricum, Ionicum, Atticurges. Quoniam uero ge-
nera
aliqua ædium ſupererant, ut de omnibus diceret capite ſeptimo Tuſcanicas, rotundas, &
compoſitas ædes
collocat
.
poſtremo tandem aras, quarum cauſa ædes fiunt, breuiter imponit. Vniuerſumq́; ſacri ædiſicij genus
4440 concludit.
Quanquam uero proœmium quemadmodum reliquis uoluminibus, etiam quarto non apponit, est
tamen
quod aduertendum ſit in hac propoſitione.
nam cum doceat de quibus dictum ſit, & de quibus dicen-
dum
, figura utitur ad perſpicuitatem pertinente.
vbi autem dicit. {Tertio de ædium ſacrarum diſpoſitionibus,}
innuit
figurarum aſpectus.
ubi autem dicit {& de earum gencrum uarietate,} intelligit ædium ſpecies ab
intercolumnijs
ſumptas, in quibus, &
illa intelliguntur, quasq́; & quot habeant ſpecies, earumq́; quæ ſunt in
ſingulis
generibus distributiones.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index