Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (68) of 412 > >|
10068LIBER ne non poſſunt pluſquam unam ſuſtinere contignationem, in ea autem maieſtate urbis, & ciuium infi-
nita frequentia, innumerabiles habitationes opus fuit explicare.
Ergo cum recipere non poſſet area
plana tantam multitudinem ad habitandum in urbe, ad auxilium altitudinis ædificiorum res ipſa coe-
git deuenire.
Quod planis areis ad habitandum multitudo magna recipinonpoſſet, ad altitudinem ædificiorum peruen-
tum est, ut quod in plano fieri non poſſet, id in alto commode fieret.
Quare cum populares domus communi lo-
co conſtruebantur, lege cautum erat parietes maiori craßitudine ſeſquipedali non eſſe, ne craſſitudo parietum
maiorem aream occuparet.
Siigitur uoluiſſent lateritios parietes conſtruere, oportuiſſet duplici, uel triplici
ordine lateron parium uſos fuiſſe, quoniam ſiminori ac ſimplici unicoque latere erexiſſent, non potuiſſent am-
plius, quam unamhabere contignationem;
debiles enim crudilateres ſunt, nec poſſunt ſustinere onera: popu-
1110 lus autem Bomanus in altitudinem habitabat ob angustiam areæ, ideo leges non patiebantur lateritios eſſe
parietes, quoniam maiorem aream occupabant.
parietes ergo quidomum circundabant non erant lateritij.
quæ res effecit, ut non adeo pulchrè eſſent populares domus, & propter multas contignationes, & materia-
tiones, quibus utebantur, ut in altitudinem erigerent domos ſuas, ignibus erant ſubiectæ.
Hinc Nero inex-
tinguibilem ſane ignem Romæ excitauit, nec extingui potuit, niſi maiori parte urbis abſumpta.
Hinc Vitr.
{ Niſi diplinthij aut triplinthij } ideſt duorum, aut trium ordinum planorum, uel in corij latitudinem inſtra-
torum:
plinthus enim laterem ſignificat, nos quoque craßitudinem parietum duorum uel trium quadrello-
rum dicimus:
parietes autem nostri, quoniam eos ex coctis lateribus ducimus, ideo firmißimi ſunt ſi unius &
dimidij, uel duorum laterum ſunt.
Illud autem obſeruandum eſt hoc loco. Vitruuium populares domus hic de-
ſcripſiſſe per tranſcurſum, nā alibi de illis non meminit.
priuatas autem domos ciuium, & nobilium ſexto libro
2220 deſcribit.
{ Cæteri autem parietes ne ſpatia anguſtiora fierent. } Cæteros parietes intelligit eos qui habita-
tiones distinguunt, &
in medianis partibus diſponuntur, nam ſupra de illis loquutus eſt, qui aream domus am-
biunt, &
circumcludunt.
Itaqve pilis lapideis, ſtructuris teſtaceis, parietibus cæmentitijs, altitudines extructæ contigna-
tionibus crebris coaxatæ, &
cænaculorum ſummas utilitates perficiunt, & deſpectationes. ergo me-
nianis &
contignationibus uarijs alto ſpacio multiplicatis populus Romanus egregias habet ſine im-
peditione habitationes.
Pilæ lapideæ erectæ ſtructura coctorum laterum (ſic enim teſtaceum intelligo parietem) ex cæmentis factæ
multas contignationes, quas nos ſolaria, autem palchos dicimus, ſuſtinebant, unde cænaculorum commo-
ditas maxima &
menianorum, ideſt podiorum uel mutulorum ad ſpectandum deorſum venuſtas egregia ui-
3330 debatur.
Lex igitur optime conſuluit commoditati, unde Vitru. non ignarus legum, quatenus Architecto ſat
eſt hoc quoque loco iudicatur.
Qvoniam ergo explicata ratio eſt, quid ita in urbe propter neceſsitatem anguſtiarum non
patiantur eſſe lateritios parietes, cum extra urbem opus erit his uti, fine uitijs ad uetuſtatem, ſic erit
faciendum.
Vbi ampla area, & libera eſt, quemadmodum extra urbem, tunc ad uetuſtatem hoc modo erit faciendu.
Svmmis parietibus ſtructura teſtacea ſub tegula ſubijciatur altitudine circiter ſeſquipedali, ha-
beatq́ue proiecturas coronarum;
ita uitari poterunt, quæ ſolent in hìs fieri uitia. cum enim in tecto
tegulæ fuerint fractæ, aut a uentis deiectæ, qua posſit eximbribus aqua perpluere, non patietur lo-
rica teſtacea lædi laterem, ſed proiectura coronarum reiiciet extra perpendiculum ſtillas, &
ea ratio-
4440 ne ſeruauerit integras lateritiorum parietum ſtructuras.
Hunc locum Palladius lib. primo clarius explicando ſumpſit, dicens. Quod ſi lateritios parietes in præto-
rio facere uolueris, illudſeruare debebis, ut perfectis parietibus in ſummitate quætrabibus ſubiacebit, ſtructu
ratestacea cum coronis prominentibus fiat ſeſquipedali altitudine:
ut ſicorruptæ tegulæ, aut imbrices fue-
rint, parietes, non poſſint stillicidia penetrare perpluuiam.
Vitr. structuram illam teſtaceam cum prominen-
tibus coronis, loricamuocat:
proiecturas autem coronarum, intelligit prominentias ſuperioris parietis ad ar-
cendosimbres.
has igitur ex cocto latere fieri debere monet, nam facilius imbribusdurat, quàm lateritiæ ſoli
exſiccatæ.
De ipſa autem teſta ſi ſit optima, ſeu uitioſa ad ſtructuram, ſtatim nemo poteſt iudicare, quòd
in tempeſtatibus, &
æſtate in tecto cum eſt collocata, tunc ſi firma eſt, probatur . Nam quæ non fue
5550 rit ex creta bona, aut parum erit cocta, ibi ſe oſtendet eſſe uitioſam gelicidiis e pruina tacta.
ergo quę
non in tectis poterit pati laborem, ea non poteſt in ſtructura oneri ferendo eſſe firma .
Quare maxi-
me ex ueteribus tegulis tecti ftructi parietes firmitatem poterunt habere.
Tegulæ ueteres uidentur iam probatæ. quare utiliter, & ſecure ponuntur in structura, bene cocti, & ex
creta bona lateres eligidebent.
de quibusſupra. Quoniam uero aut impenſæ parcebant Romani, aut angu-
ſtiæ locorum inſeruiebant, ſæpe craticios parietes in medianis partibus diſponebant.
quamrem improbat Vitr.
ſed cum neceßitate fieri oportebat, ut parietes huiuſmodi ſtruerentur. leges & regulas ponit, ut commode
fiant, inquit igitur.
Cratitii uero uelim quidem neinuenti eſſent. quantum enim celeritati, & laxamenti loci
proſunt, tanto maiori, &
communi ſunt calamitati, quod ad incendia ( uti faces ) ſunt parati. Itaque
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index