Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (104) of 412 > >|
136104LIBERrum distributione fiet; ſi ſpatia inter columnas duas craßitudines, & quartam unius craßitudinis columnæ
continebunt.
ita enim laxamenta columnarum, ita impedimenta ambulationum, ita obſcurationem ualuarũ,
&
ſignorum euitabimus, ita demum oculis ſatisfactum erit. Pycnoſtylos, & ſiſtylos ambulationes, aditus, &
aſpectum impediebant.
Diaſtylos, & areostylos periculum afferebant; Ergo euſtylos inter extrema tanquã
medium, in quo uirtus est poſita, cõmoditatẽ, &
uenuſtatem afferet. Siigitur unum & dimidium, uel duo pauca
ſunt, ſi tria plura, quàm par est, relinquitur duo, &
quartã partẽ conuenire. Sed cur non ita duo, & dimidium,
ſicut duo, &
quarta pars ſatisfacient & opportunitati, & pulchritudini? Reſpondeo, duo, & quartam par-
tem inſtum commenſum facere, cum medianum ſpatium laxius , &
remiſſius faciendum erit, quàm extrema.
Sed illud magis animaduertendum, quod ſi a proportione ſubſeſquitertia ſubtrahere uelimus proportionem,
1110 ſubſeſquiquintam, reddetur ſubſeſquioctaua.
Ecce exemplum. Vnum cum dimidio ſunt ſex quartæ, duo ſunt
octo quartæ, duo cum dimidio decem quartæ, tria duodecim quartæ.
Sex ad octo eſt in proportione ſubſeſqui-
tertia.
decem ad duodecim in proportione ſubſeſquiquinta . duc igitur duodecim per ſex, reddes ſeptuaginta
duo.
decem per octo, reddes octuaginta. inter ſeptuaginta duo, & octuaginta cadit ratio ſubſeſquioctaua.
Nouem igitur magis reſpondet & ſenario, & duodenario, quàm decem. nouem quartæ igitur erunt inter colum-
nia elegantis formæ;
cuius ratio redditur a Vitr. hoc modo.
Frons loci, quæ in æde conſtituta fuerit, ſi tetraſtylos facienda fuerit, diuidatur in partes unde-
cim ſemis, præter crepidines, &
proiecturas ſpirarum. Si ſex erit columnarum in partes decem, & octo;
ſi octa ſtylos conſtituetur diuidatur in 24. & ſemiſſem. Item ex his partibus ſiue tetraſtyli, ſiue exa-
ſtyli, ſiue octaſtyli una pars ſumatur, eaq;
erit modulus, cuius moduli unius erit craſsitudo columnarũ.
2220 Intercolumnia ſingula præter mediana modulorum duorum, &
moduli quartæ partis, mediana in
fronte, &
poſtico ſingula, ternum modulorum. Ipſarum columnarum altitudo erit modulorum octo,
&
dimidiæ moduli partes. Ita ex ea diuiſione intercolumnia, altitudinesq́; columnarum habebunt
iuſtam rationem.
Eustyli ratio redditur hoc loco a Vitr. & ea ratione diſtribuit pr ædictos figurarum aſpectus, nam dum exa-
ſtylum dicit, peripteron intelligit, &
pro octastylo dipteron ſeu pſeudodipterum , & pro tetraſtylo proſtylon
forte, &
amphiproſtylon. dixi forte, ne uidear ignorare hæc duo genera additione ad ædes in antis eſſe factas. ſed
quis prohibet quin &
de illis intelligamus cum tetraſtylæ ſint. Quod uero pro octaſtylo dipteron, & pſeudodi-
pteron intelligat, patebit ex his, quæ paulò inferius dicturus est.
vnde etiam fit ut etiam exastylon pro dipte-
ro poſuerit.
quod & ratio poſtulat, nullibi enim eos figurarum aſpectus diſtribuit. Volentes igitur ædes con-
ſtruere, aut eas ita faciemus, ut pro fronte quaternas columnas habeant;
aut ſenas, aut octonas, aut etiam
3330 denas, quemadmodum in hypetbro figuræ genere.
Si quaternas habituræ ſunt, & eas ſecundum commodam,
&
elegantem formam ordinare uelimus, Frons loci, quæ in æde conſtituta fuerit diuidenda eſt in partes unde-
nas, &
dimidiam; una ex his partibus pro modulo ſumenda. quid autem ſit modulus primo libro, & etiam hoc
tertio dictum eſt.
menſuræ enim genus eſt notæ, qua uniuerſum opus metimur. Vnius moduli erit columnæ craſ-
ſitudo.
Cum igitur quaternæ columnæ ſint , quatuor modulos in illis diſtribuemus . hæ tria interualla facient
extrema duo, &
medianum unum: in imo extremorum interuallo erit intercolumnium duorum modulorum, &
quartæ partis, tantundem in altero extremo.
quaterni ergo moduli cum dimidio in extremis intercolumnijs
ponemus;
hi quatuor primis additi , reddent octo, & dimidium; mediano uero interuallo tres moduli tri-
buentur;
laxiore enim ſpatio medianum intercolumnium diſtentum ualuarum proſpectum efficiet clario-
rem.
Tres igitur moduli octonis , & dimidio additis, constituent undecim, & ſemis. tot igitur partibus di-
4440 stribuenda frons eſt in tetraſtylo commodo, &
eleganti; modo crepidines, & proiecturas extremarum co-
lumnarum in ea distributione non ponamus.
Crepidines intelligo margines baſium, & plinthorum, atq; adeò
proiecturas, extantesq́;
partes ultra columnæ ſcapum. Quod ſi eadem forma hexastylon, hoc eſt peripteros cõ-
stituere uolumus, frontem in partes decem &
osto diuidemus. In hoc genere quinque ſunt intercolumnia. Co-
lumnæ ſex;
ſingulis columnis ſinguli moduli tribuentur; ſenos igitur modulos in columnis diſtribuemus, ter-
nos in medio intercolumnio, ita nouem moduli reddentur, nouem autem quatuor reliquis intercolumnijs da-
bimus , cum ſingula binos modulos, &
quartam partem occupent; ita demum decem, & octo moduli pro fron-
te exaſtyli elegantis formæ dabuntur.
pari ratione ſi octaſtylos, ideſt ſi uel dipteros, uel pſeudodipteros con-
ſtituenda eſt, frons loci diuidetur in partes 24.
& ſemißem. Octo moduli octonis columnis diſtribuentur.
terni medio intercolumnio. ita reddentur undeni. ſuperſunt ſex interualla, quorum ſingulis binos modulos, et
5550 quartam partem tribuendo, conſumemus modulos treſdecim cum dimidio, qui undenis prioribus additi , ſum-
mam prædictarum 24.
partium cum dimidia reſtituent. In his omnibus altitudo columnarum erit modulo-
rum octo, &
dimidio . Quibus poſitis nemo eſt, qui non uideat hypethron, idest decaſtylon diſtribui poſſe eiuſ-
dem elegantis formæ artificio.
nam frons diuidenda eſt in partes unam, & triginta. quarum una erit modulus,
decem igitur moduli decem columnis diſtribuentur , medio interuallo terni.
reliquis intercolumnijs, quæ ſunt
octo, decem &
octo, qui additi tredecim primis, reddent unum & triginta modulos . Sed nos ad Vitruuium.
Hvivs exemplar Romæ nullum habemus, ſed in Aſia Teo octaſtylon Liberi patris . Eas autem
ſymmetrias conſtituit Hermogenes, qui etiam primus octaſtylon pſeudodipterive rationem inuenit.
Ex dipteri enim ædis ſymmetria ſuſtulit interiores ordines columnarum triginta quatuor, eaq́; ratio-
ne ſumptus, operisq́;
compendia fecit. Is in medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index