Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (107) of 412 > >|
139107TERTIVS. opus continua ſubſtructione, fundationeq́; totam aream implere, ubi vero ad ſoli ſuperficiem ſubſtructionem
erexeris, tunc murulos quoſdam efficies, quos Vitr.
ſtereobata nominat, inquiens.
Svpraqve terram parietes extruantur ſub columnis dimidio crasſiores, quàm columnæ ſunt
futuræ, ubi firmiora ſint inferiora ſu perioribus, quæ ſtereobata a ppellantur, nam excipiunt onera.
Cum fabrica apparere cœperit, tunc parietes quidam excitantur ſub columnis dimidio craßiores, quàm co-
lumnæ.
hos ſtereobata nominat, a firmitate oneris excipiendi. firmitas enim, ac ſoliditas pedis onus ſustinere
poteſt.
Stereobata quandoque baſamentum ( ut aiunt ) totius fabricæ ſignificat. hoc antiqui licet amplius in-
feriori parte facere ſoliti ſint, non tamen aſcendebat procliue, ſed ad modum gradationis, quemadmodum ad-
ſcripta deſcriptio ostendit.
Stereobata quoque idem quod ſtylobata, ideſt colummarum pedes intelligebant.
1110 Stylobata uero quandoque ſingula ſub ſingulis columnis collocabant , interdum uero continua quadam ſerie
ſtylobatis totum ædificum cingebant, ea adiectione, de qua infra dicetur.
Pedeſtilos dicunt Itali. Spatia uero
quæ ſunt inter ſtylobata, de his loquor, quæ in ſubſtructione ſunt, duplici modo fiunt, aut enim arcubus inter-
poſitis fi unt imminutione impenſæ, aut palificationibus crebris, ut firmitas ædis comparetur.
Sin autem ſolidum non inuenitur, ſed locus erit congeſtitius ad imum, aut paluſter, tunc is locus
fodiatur, exinaniaturq́;
, & palis alneis, aut oleagineis, aut robuſteis uſtulatis configatur, ſublicæq; ma-
chinis adigantur quàm creberrimæ, carbonibuſque expleantur interualla palorum, &
tunc ſtructuris
ſolidiſsimis fundamenta impleantur.
Extructis autem fundamentis ad libramentum ſtylobatæ ſunt
collocandæ.
Poſita regula ſubſtructionum in ſolidis locis, quemadmodum ſunt pleraq; Cretæ Inſulæ loca: Docet quo-
2220 modo ſubstruendum eſt in congeſtitijs, &
mollibus locis, cuiuſmodi ſunt Venetijs , & ubi palustria loca ſunt.
perfodi enim, & excauari ea loca iubet, mox palis configi. pali autem ſint ex materia, quæ in humore con-
ſeruatur, qualis eſt alnea, oleaginea, robuſtea, de qua ſecundo libro copioſe tractatum est.
Quomodo autem
configantur pali, omnibus puto notum eſſe.
Fiſtucis enim, quas nos Beccos dicimus adiguntur, uel opera ho-
minum anſis earum manibus comprehenſis, vel trochlearum ictibus intermiſſis, &
temperatis, æquisq́; ut re-
cti pali configantur.
nostri decurijs immiſſis palos adigunt lente admodum, & inter ictus prolixo quodam
ad fastidium uocis tenore commorantes expectant, inde unanimes fiſucam reſumentes, iterum adigunt, ite-
rumq́;
ad ſonum, & moram ducentes alium ictum expectant. Sublicæq́; machinis adigantur. Sublica uoca-
bulum volſcum, palum maiorem, ſeu oblongam trabem ſignificat.
impleri autem carbone, ne humor offendat
fundamenta, etiam libro quinto Cap.
nono dicit Vitr. Structuris ſolidiſſimis fundamenta impleantur. Solidi-
3330 tatem aliqui ex minuta materia, nonnulli ex magnis lapidibus faciendam putant.
Fundamenta uero foßas,
in quibus fundantur ædes, intelligit, quod &
primo libro, & quinto etiam innuit. Extructis autem fundamen
tis ad libramentum ſtylobatæ ſunt collo candi.
Ecce quod ſtylobata uocat, quæ ſupra stereobata dixit . hæ ad
libramentum, noſtri ad liuellum dicunt, ſunt collocandi.
Svpra ſtylobatas columnæ diſponendæ, quemadmodum ſupra ſcriptum eſt, ſiue in pycnoſtylo,
quemadmodum pycnoſtyla, ſiue ſiſtylo, aut diaſtylo, aut euſtylo, quemadmodum ſcripta ſunt, &
con-
ſtituta .
In aræoſtylis enim libertas eſt quantum cuique libet, conſtituendi, ſed ita columnæ in peripte-
ris collocentur , uti quot intercolumnia ſunt in fronte, totidem bis intercolumnia fiant in lateribus .
Ita enim erit duplex longitudo operis ad latitudinem. Namque qui columnarum duplicationes fece-
runt, errauiſſc uidentur, quod unum intercolumnium in longitudine pluſquam oporteat , procurre-
4440 re uideatur.
Iactis fundamentis, extructis stylobatis, diſponendæ ſunt ſupra ſtylobatas columnæ, & eo ordine, ijsq́; in-
teruallis collocandæ, quæ ratio operis, &
forma ædis poſtulat, ita ut pycnoſtylos ſua habeat præſcripta colum-
narum interualla.
item Siſtylos ſua , & diastylos, euſtylosq́; ſua, iuxta præpoſitam intercolumniorum nor-
mam.
ubi animaduertendum eſt duplam eſſe debere interuallorum ſummam in lateribus ei quæ est in fronte.
nam dupla ædis totius longitudo ad latitudinem eſſe debet. ſi igitur in fronte quinque ſunt interualla, decem in
lateribus distribuantur.
ſi ſeptem quatuordecim. ſi nouem decem & octo. Interualla igitur duplicanda ſunt
non columnæ, alioquin error eſt.
nanque in lateribus, qui columnas duplicare uoluere, non poſuerunt in nume-
ro laterum angulares columnas, quæ ex fronte, &
lateribus inſeruiunt. Antequàm igitur ad baſes, & colum
nas deueniam, pauca de ſtylobatis mihi dicenda ſunt, de quibus pauca a Vitr.
libro quinto dicuntur. Styloba
tarum duo ſunt genera, quicquid primo circum ædes baſis in modum, ſiue podium, ſiue firmamentum ſit,
5550 Stylobatæs nomine uocari potest.
Græci ( ut ſupra dixi ) ſtereobata uocant, quia perpetua firmitate ædes
complectuntur.
Exemplar est in quarto libro, ubi rotundas ædes deſcripſimus, & alibi ſupra. Effectus ha-
rum baſium eſt, ut ædes a ſolo ſubleuentur, dignitatemq;
habeant, & authoritatem, nec parum afferant orna-
menti.
Secundo ſtylobatarum alterum genus erat, quod ſub columnis ponebatur abſolutum, & liberum, quem
admodum in multis ædium deſcriptionibus ante poſuimus.
hæc ne que Doricis, nequ Tuſcanicis operibus da-
bantur, quare qui stylobata propria generum efficienda putant, ut aliud genus Doricis, aliud Tuſcanicis, aliud
detur Ionicis, &
corinthijs columnis, non bene præcipere uidentur . Stylobatarum conſenſus uarij in antiquis
operibus reperiuntur.
Omnes tamen ex altitudine columnæ ſimul cum capitulo, & baſi ſumuntur. alijs e-
nim ex tertia, alijs ex quarta, alijs ex quarta &
dimidia. demum alijs ex quinta totius altitudinis columnæ
6660 cum baſi, &
capitulo fieri placuit, ita quod nulla ſit certa, & ſtatuta regula, ita ut Ionicum, Corinthium, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index