Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (118) of 412 > >|
150118LIBER Quo enim altius oculi ſcandit acies, non facile perſecat aeris crebritatem: dilapſa itaque altitudinis ſpa-
tio, &
viribus extrita, incertam modulorum renunciat ſenſibus quantitatem. Quare ſemper adijcien-
dum eſt rationis ſupplementum in ſymmetriarum membris, ut cum fuerint in altioribus locis opera,
aut etiam ipſa coloſsicotera, certam habeant magnitudinum rationem.
Epiſtylium latine trabs, ſed communiori ſignificatione quicquid columnis imponitur epiſtylium nominatur:
proprie uero non onme, ſed quod statim ſupra columnas collocatur, epiſtylium dicitur. Ionici generis epiſty-
lium a columnarum magnitudine ſuas habet ſymmetrias.
Temperatur enim epiſtylij altitudo ſecundum altitu-
dinem columnarum.
Si igitur columna alta erit a 12. ´ ad 15. ped. epiſtylium craſſum erit dimidia craſſitudine
imi ſcapi columnæ.
ſia 15. ad 20. intredecim partes columnæ craſſitudo partienda eſt, & unius partis epi
1110 ſtylij craſſitudo facienda.
ſi vero a 20. ad 25. in duodecim partes, & dimidiam diametros columnæ par-
iiendam, ex his una epiſtylij dabitur altitudini.
Epistylium cymatio, & faſcijs conſtat. Quid ſit cymatium
iam patet;
gula enim a noſtris dicitur, & eſt quaſi omnium particularum, & membrorum ſupremum ornamen
tum.
Faſciæ a ſimilitudine ſic dicuntur.
Epistylii latitudo in imo, quæ ſupra capitulum erit, quanta craſsitudo ſummæ columnæ ſub
capitulo erit, tanta fiat, ſummum quantum imus ſcapus.
Epistylium imum habet, & ſummum planum. Imum planum ſupra capitulum collocatur, huius latitudo
tanta erit, quanta est craſſitudo ſummæ columnæ.
Ita enim\ſolido reſpondebit, ſummum planum tam latus
erit, quàm imus columnæ ſcapus.
Latius igitur erit in ſuperioriparte, quàm in inferiori, quod eſt ex membro-
rum proiectura.
2220
Cymatium epiſtylij ſeptima parte ſuæ altitudinis eſt faciendum, & in proiectura tantundem.
Partire craßitudinem epiſtylij in partes ſeptem, ex bis unam dato cymatio, cuius proiectur a tanta erit,
quanta eſt ea ſeptima pars, id eſt tantum prominebit, quanta eſt eius altitudo.
Prominet autem extra illam,
quæ reſpondet contracturæipſius columnæ.
Reliqva pars præter cymatium diuidenda eſt in partes duodecim, & earum trium prima faſcia
eſt facienda.
ſecunda quatuor, ſumma quinque.
Deſcripto cymatio partire reliquam epistylij craſſitudinem in partes duodecim, primæ faſciæ, hoc eſt infe-
riori, &
non ſecus tres partes dabis, hæc faſcia nil prominet a linea contra elatæ columnæ, ſecundæ quatuor,
quæ parum prominet a prima, ſummæ quinque, quæ parum prominet a ſecunda:
atq; ita epistyliũ deformatur.
Item zophorus ſupra epiſtylium quarta parte minus, quàm epiſtylium: ſin autem ſigilla deſigna-
ri oportuerit, quarta parte altior, quàm epiſtylium, uti authoritatem habeant ſcalpturæ.
3330
Zophorus pars eſt ſupra epistylium. Freggium noſtri nominant. Græci a ferendis maginibus, & ſcalpturis
zophorum dicunt.
Latini Græco uocabulo uſi ſunt. Fiebat autem zophorus puluini modo turgens, quemad-
modum deſcriptio infra poſita oſtendit, quandoque planum, interdum ſcalpturas habebat, interdum ſimplex
erat.
Quando erat ſine ſcalpturis, quarta parte minus altum erat, quàm epiſtylium. Quando inſculptum
erat, quarta parte altior fiebat.
Tunc in epiſtylio, in zophoro, & in ſuperioribus membris ſupra capitula
columnarum adiectiones illæ ſtylobatis reſpondentes, faciebant.
quemadmodum ſupra deſcripſimus in æde, vbi
podium collocauimus.
Pro altitudine zophori conſtitucnda, ita ſumitur quarta pars epiſylij, ut tota craſſitu-
do epiſtylij cum ſuo cymatio menſuretur.
habet autem zophoros, & ſuum cymatium.
Cymatium ſuæ altitudinis partis ſeptimæ, proiectura cymatij quanta eius craſsitudo. Et hæc de-
mum iam nota ſunt, &
deſcriptionibus ſatis manifeſta.
4440
Svpra zophorum denticulus eſt faciendus, tam altus quàm epiſtylij media faſcia. proiectura eius
quantum altitudo.
Interſectio. quæ Græce metochi dicitur, ſic eſt diuidenda, uti denticulus altitudi-
nis ſuæ dimidiam habeat partem in fronte.
Cauus autem interſectionis huius frontis e tribus duas la-
titudinis partes habeat.
huius cymatium altitudinis eius ſextam partem.
Denticulus a ſimilitudine ſic dictus, originem ſumpſit ab operibus ligneis, & quemadmodum triglyphos in
Dorico genere a capitibus trabium, ita denticulum in Ionicis ab aſſerum capitibus ſumpſere, quemadmo-
dum quarto libro innoteſcet.
Altus igitur denticulus eſt quantum media epiſtylij faſcia. proiectura eius altitu-
dini par.
latitudo in fronte, quæ Græce metochi, latine interſectio dicitur, est e dimidia altitudinis denticuli.
Cau us, idest ſpatium inter denticulos, quod & metopa dicitur, & cauum columbarium ex duabus tertijs la-
titudinis denticuli.
Cymatium denticuli pro ſexta parte eius altitudinis, atq; hoc modo denticulus conſtituitur.
5550
Corona cum ſuo cymatio præter ſimam, quantum media faſcia epiſtylij. Proiectura coronæ cum
denticulo facienda eſt, quantum erit altitudo a zophoro ad ſummum coronæ cymatium, &
omnino
omnes ecphoræ uenuſtiorem habent ſpeciẽ, quæ quantũ altitudinis, tantundẽ habeant proiecturæ.
Corona ab effectu dicitur, præcingit enim ædes, gocciolatoium Itali nominant, quod ab ea guttæ decidant.
Altitudo coronæ cum ſuo cymatio quantum media faſcia epiſtylij. partire in partes tres altitudinem coronæ,
ex ijs unam cymatio eius dabis.
habet autem corona denticulum a capite, idest ſectionem quandam, & men-
tum, ut ait Vitru, ut guttæ decidentes cum inuenerint ſectionem illam ibi conſiſtant@, &
non cadant directæ
ſupra lapides, &
marmora inferiora. Proiectura igitur coronæ cum denticulo facienda eſt, quantum erit al-
titudo a zophoro ad ſummum coronæ cymatium, quia omnes ecphoræ, id eſt proiecturæ uenuſtiorem habent
ſpeciem, quæ tantum promineant, quantum altæ ſunt.
metienda uero eſt coronæ cum ſuo cymatio altitudo, ita
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index