Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (123) of 412 > >|
155123QVARTVS.
Corinthiæ columnnæ regulæ ſunt, primo quod non differunt ab Ionicis, quatenus in ſymmetrijs conueniunt’
ſed capitulorum altitudine diſcrepant.
nam capitulum Ionicum tertia craſſitudinis columnæ conſtat. Corin-
thium tota craſſitudine.
Tertia autem craſſitudinis columnæ constare Ionicum dixit capitulum, non enume-
vando inferiores uolutarum partes, nam dimidia craſſtudine conſtare dixerat libro ſuperiori.
ſed ab abaco ad
apophygim tertiam partem hoc loco intelligit:
uolutæ enim ſunt ornamenta, non partes capitulorum. hinc
igitur eſt quod Corinthia columna duarum partium adiectione, quæ fit in capitulo, gracilior ſit, quàm Ionica.
Alia regula eſt, quod cætera membra, quæ ſupra columnas imponuntur, ut trabes, Zophori, coronæ, faſtigia,
&
huiuſinodi, aut e Doricis ſymmetrijs, aut Ionicis moribus in Corinthijs columnis collocantur; & ratio eſt,
quia Corinthium genus a capitulo tantum nominatum est, ut infra dicetur.
nec propriam coronarum, reli-
1110 quorumq́;
ornamentorum habuit inſtitutionem. Cum uero nihil habeat proprium, oportet ut aliunde ſumat.
fumit autem a triglyphorum rationibus, id est a Dorico genere; nam opus triglyphorum Doricum intelligit, non
ſumit autem triglyphos.
nullibi enim in antiquorum operibus repertum est genus Corinthium triglyphos ha-
bere, ſed ſumit in coronis mutulos, &
in epiſtylijs guttas; mutuli autem perinde ac triglyphi ſunt; non ſunt, au-
tem triglyphi, ſed triglyphos imitantur.
Item guttæ illæ hoc loco intelliguntur, non quæ ſub triglyphis, ſed quæ
ſub corona collocantur, noſtri fuſaiuolos uocant, ignorantes ornamentorum originem.
Sumit etiam ab Ionicis
moribus Zophoros ſcalpturis ornatos, denticulos,, &
coronarum diſtributiones. Ita e generibus duobus ca-
pitulo interpoſito tertium genus in operibus eſt procreatum.
E Colvmnarvm enim formationibus trium generum factæ ſunt nominationes. Dorica, Ioni-
ca, Corinthia.
e quibus prima, & antiquitus Dorica eſt nata. Namq́; A chaica, Peloponeſſoq́; tota
Dorus Hellenis, &
Opticos Nymphæ filius regnauit. Isq; Argis uetuſta ciuitate Iunonis templum
2220 ædificauit, eius generis fortuito formæ fanum.
Deinde ijſdem generibus in cæteris Achaiæ ciuita-
tibus, cum etiamnum non eſſet ſymmetriarum ratio hata.
Poſtea autem quàm Athenienſes ex re-
ſponſis Apollinis Delphici, communi conſilio totius Hellados, tredecim colonias uno tempore in
A ſiam deduxerunt, ducesq́;
in ſingulis Colonijs conſtituerunt, & ſummam Imperij partem Ioni, Xu-
thi, &
Creuſæ filio dederunt, quem etiam Apollo Delphis ſuum filium in reſponſis eſt profeſſus. isq́;
eas colonias in Aſiam deduxit, & Cariæ fines occupauit, ibiq́; ciuitates ampliſsimas conſtituit, Ephe-
ſum, Miletum, Myunta, (quæ olim ab aqua eſt deuorata, cuius ſacra, &
ſuffragium Mileſiijs Iones
attribuerunt) Prienem, Samum, Teon, Colophona, Chium, Erytheas, Phoceam, Clazomenas, Lebe
dum, Meliten.
Hæc Melite propter ciuium arrogantiam, ab ijs ciuitatibus bello indicto communi
3330 conſilio eſt ſublata, cuius loco poſtea Regis Attali, &
Arſinoes beneficio Smyrneorum ciuitas inter
Ionas eſt recepta.
Hæ ciuitates cum Caras, & Lelegas eieciſfent, eam terræ regionem a Duce ſuo
Ione appellauerunt Ioniam.
Ibiq́; templa Deorum immortalium conſtituentes cœperunt fana ædi-
ficare.
& primum Apollini Panionio ædem ( uti uiderant in Achaia ) conſtituerunt, & eam Doricam
appellauerunt, quod in Doricon ciuitatibus primum factam eo genere uiderunt.
In ea æde cum uo-
luiſſent columnas collocare, non habentes ſymmetrias earum, &
querentes quibus rationibus efficere
poſſent, uti &
ad onus ferendum eſſent idoneæ, & in aſpectu probatam haberent uenuſtatem, dimenſi
ſunt uirilis pedis ueſtigium, &
cum inueniſſent pedes ſextam partem eſſe altitudinis in homine, ita in
columnam tranſtulerunt, &
qua craſsitudine fecerunt baſim ſcapi, tantum eam ſexies cum capitulo
in altitudinem extulerunt, ita Dorica columna uirilis corporis proportionem, &
firmitatem, & uenu-
ſtatem in ædificijs præſtare cœpit.
4440
Pulchram nobis natura occaſionem dedit, ut ars perfecta, & abſoluta eſſet, cum humani corporis formanm
nobis propoſuit.
nam numero, terminis, ſitu, & collocatione partium in re nobiliſſima mirum ſingularis pul-
chritudinis exemplar præstitit, effecitq́;
ut corpora longe quamuis diſſimilia, pulchra tamen, & abſoluta eſ-
ſent, unde uenuſtates, &
pulchritudines plures ortæ ſunt. nam certo, & conſtiiuto partium numero ſuis ter-
minis reſpondentem natura pulchritudinem coniun xit, nihilq́;
prætermiſit, quod proprio, & accommodato ſi-
tu, locoq́;
non eſſet. nam inueniuntur quidem corpora gracilia, quæ cum delectatione eonſpicimus, quædam i-
tem craſſiora, nen propterea diſplicent.
nonnulla etiam inter hæc media collocantur, quæ pulchra, & uenusta
ſunt.
quatenus in omni re ſummum, medium, infimumq́; reperitur, & ſingula ſuis membris perficiuntur. Hunc
igitur natur æ tanquàm librum intuentes nobiles illi Architecti tria ædificandi ſimplicia genera conſtituere,
5550 finem ſingulorum generum optime perpendentes.
nam id quod ad onera tenenda aptius eſt, Doricum nomina-
runt, quoniam a Dorienſibus primum inuentum eſt.
At gracilius, ſubtiliusq́; genus, quodq́; ornamenta plu-
ra ſuſciperet, Corinthium dixere.
Medium uero Ionicum, ab Ione, ut inquit Vitr. appellauere. Sed ut quod-
que genus haberet unde placere poſſet, diligenter conſiderare cœperunt, quos numeros, quos terminos, quissq́;
diſpoſitiones, partesq́; habere oporteret. Cumigitur conſtaret corporis humani diametrum ( ut bene ait Al-
bertus ) ab uno ad aliud latus ſextam totius altitudinis occupare, ab umbilico etiam ad renes decimam;
ab
hac re nacti ſunt occaſionem menſurarum.
nam inuenientes, quod εolumnarum aliæ ſi altitudinis decimam,
aliæ ſiſextam craßitudini darent, ex innata ui, qua iudicare poſſumus, tantam craßitndinem, tantamque lon
gitudinem non placere, cœperunt ratione, &
mente medium inter exceſſus perquirere, quod delectare poſſet.
Ad proportiones igitur conuerſi, compoſuere ſenarium cum denario, &
ſexdecim confecere, & eam ſummam
æqualiter partientes, octonarium reddidere, qui numerus æque a ſenario, &
a denario diſtat. Placuit inuen
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index