Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (124) of 412 > >|
156124LIBER tum, quod & experientia comprobauit. Ideo altitudini columnæ octo pedis diamctros dedere, eamq́; ab au-
thoribus Ionicam nominarunt.
Inde minorem numerum, hoc est ſenarium, cum medio, id est octonario con-
iungentes ſummam quatuordecim fecere, quam æque diuidentes, ſeptenarium collegere, ſecundum quem nu-
merum Dores columnam conſtituere.
Demum maiorem terminum, id eſt denarium cum eodem medio compo-
nentes, decem &
octo retulere. quam ſummam in duas æquas partes diſtribuentes, nouenarium habuere.
quem numerum gracioliori formæ tribuentes, Corinthium genus effecerunt. unde autem Corinthij uocabulum
deſupmptum fuit, dicetur infra.
Non est autem quod quis a me quærat hoc loco, ut quæ a Vitr. dicuntur Pli-
nij, Strabonis, Pauſaniæ, aliorumq́;
authoritatibus confirmem, nam quicquid ipſi dixere, authoritate Vitru-
uiana potius confirmandum eſt.
Plinius tamen de columnis loquens, ait quatuor earum genera eſſe. Quæ
1110 ſextam partem altitudinis in craſſitudine ima habent, Doricæ uocantur:
quæ nonam Ionicæ: quæ ſeptimam
Tuſcanicæ.
Corintbijs eadem ratio, quæ Ionicis. Sed cum dicat inferius quod differunt columnæ Ionicæ a co-
lumnis Corinthijs, dicit enim, &
differentia, quoniam capitulis Corinthorum eadem est altitudo, quæ colligi-
tur craſſitudine ima, ideoq́;
graciliores uidentur. Ionici enim altitudo tertia pars eſt craſſitudinis; uidetur Io-
nicam columnam octauam partem habere.
& non nonam. Sed nollem tanta religione altitudines columna-
rum conſtitui, cum tempus ſit interdum longiores efficere.
nam ſuperiori uolumine, cum de diſtributione pycno
ſtyli, diaſtyli, ſystyliq́;
diſſereret, ut uiſui, & aſpectui ſatisfaceret, decem quoque craßitudines altitudinibus co-
lumnarum dedit.
quare obſeruandum est, ne ſuperſtitioſi ſimus, dum religio ſi eſſe uolumus.
Item poſtea Dianæ conſtituere ædem, quærentes noui generis ſpeciem, ijſdem ueſtigijs ad
muliebrem tranſtulerunt gracilitatem, &
fecerunt primum columnæ craſsitudinem altitudinis octa-
2220 ua partè, ut haberet ſpeciem excelſiorem.
Baſim ſpira ſuppoſuerunt pro calceo, capitulo uolutas, uti
capillamento concriſpatos cincinnos præpendentes dextra, ac ſiniſtra collocauerunt, cymatijs &
en-
carpis pro crinibus diſpoſitijs, frontes ornauerunt:
Truncoque toto ſtrias, uti ſtolarum rugas ma-
tronali more demiſerunt.
Ita duobus diſcriminibus columnarum inuentionem unam uirili ſine or-
natu nudam ſpecie, alteram muliebri ſubtilitate, &
ornatu, ſymmetriaq́ue ſunt imitati. Poſteri uero
elegantia, ſubtilitateq́ue iudiciorum progreſsi, &
gracilioribus modulis delectati, ſeptem craſsitudi-
nis diametros in altitudinem columnæ Doricæ, Ionicæ octo ſemis conſtituerunt.
id autem genus,
quod Iones fecerunt, primo Ionicum eſt nominatum.
Facile eſt intelligere, ſi Vitr. credimus, credere autem debemus, quod dicitur de Ionicæ columnæ ſymme-
tria, ac inuentione, cui baſim pro calceo conſtituere, &
capitulo uolutas, quæ capillamentum imitarentur, ac
concriſpatos cincinnos hinc inde præpendentes addidere.
inſuperq́; cymatia, & florum, frondium, fructuumq́;
3330 contextus, quos encarpos Græci, nos feſtones appellamus, appoſuere ornatus cauſa. atque id eſt, quod tertio li
bro echinos appellari diximus caſt anearum, &
ut nihil deeſſet, quemadmodum in altitudine columnæ malie-
brem gracilitatem referri uoluerunt, ita etiam mulierum ornamenta paſſim addidere, columnas que striatas fe
cerunt, ut rugas, &
plicas ſtolæ muliebris eo modo imitarentur. Inde ſubtilioribus modulis delectati ſepti-
mam Doricæ, octauam, &
dimidiam craſſitudinem Ionicæ columnæ dederunt, & ſecundum est natum genus
columnarum ab Ionibus nominatum.
Tertium genus est Corinthium. Plinius addit quartum Tuſcanicum,
&
præterea ſunt quæ uocantur atticæ columnæ quaternis angulis pari laterum interuallo. Sed nos ad Vitr.
Tertivm uero quod Corinthium dicitur, uirginalis habet gracilitatis imitationem, quod uir-
gines propter ætatis teneritatem gracilioribus membris ſiguratæ, effectus recipiunt in ornatu uenu-
4440 ſtiores.
Eius autem capituli prima inuentio ſic memoratur eſſe facta. Virgo ciuis Corinthia iam ma
tura nuptijs implicita morbo deceſsit.
poſt ſepulturam eius, quibus ea uiua poculis delectabatur nu-
trix collecta, &
compoſita in calatho pertulit ad monumentum, & in ſummo collocauit, & uti ea per-
manerent diutius ſub diuo, tegula texit:
Is calathus fortuito ſupra acanthi radicem fuerat collocatus.
Interim pondere preſſa radix acanthi media folia, & cauliculos circa uernum tempus profudit, cuius
cauliculi ſecundum calathi latera creſcentes, &
ab angulis tegulæ ponderis neceſsitate expreſsi flexu-
ras in extremas partes uolutarum facere ſunt coacti.
Tunc Callimachus, qui propter elegantiam, &
ſubtilitatem artis marmoreæ ab Athenienſibus Kachizotecnos fuerat nominatus, præteriens hoc mo-
numentum, animaduertit eum calathum, &
circa foliorum teneritatem, delectatusq́; genere, & for-
mæ nouitate, ad id exemplar, columnas apud Corinthios fecit, ſymmetriasq́ue conſtituit, ex eoq́ue in
operum perfectionibus Corinthij generis diſtribuit rationes.
5550
Et hæc quoque facilia ſunt, in aliquibus autem codicibus legitur catatecnos, alij legunt Texitecnon, quo-
niam ſubtiliter poliebat opera ſua, &
forte cum Vitr. quadrat. Plinius uidetur habere cachizotecnos. quo-
niam nunquàm ſibi Callimachus ſatisfactum putabat in opere, ſemper habebat aliquid quod reprehenderet.
Eivs autem capituli ſymmetria ſic eſt facienda, uti quanta fuerit craſsitudo imæ columnæ, tan-
ta ſit altitudo capituli cum abaco.
Abaci latitudo ita habeat rationem, ut quanta fuerit altitudo, bis
tanta ſit diagonios ab angulo ad angulum.
Spatia enim ita iuſtas habebunt frontes quoquouerſus.
Latitudinis frontes ſinuentur introrſus ab extremis angulis abaci, ſuæ frontis latitudinis nona, adi-
mum capituli’tantam habeant craſsitudinem, quantam habet ſumma columna, præter apotheſim, &

aſtragalum.
Abaci craſsitudo ſeptima capituli altitudinis. Dempta abaci craſsitudine diuidatur reli-
qua pars in partes tres, ex quibus una imo folio detur, fecundum folium mediam altitudinem teneat.

6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index