Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (71) of 412 > >|
10371SECVNDVS eſſe uitium non negant, quod perfacile ad ſe flammis admittat, atque ignibus infenſa ſit. Huic non poſtpo-
nitur cõtignandis ædibus cupreſſùs, arbos alioquin eiuſmodi ut inter noſtras arbores primariã, et pr æcipuã ſibi
laudem uendicet.
Hanc ueteres inter clariſſimas computabant, non ultimam ab cedro atque ebano. Cupreſ-
ſumq́;
apud Indos propè inter aromata uenerantur, & merito id quidem laudent, qui velint Amoniam, Cbiã,
&
Cyrenaicam, quam eſſe æternam prædicat Theophr. Verum odore, nitore, robore, magnitudine, rectitudi-
ne, perennitate.
his omnibus in laudibus quam tu illi arborem comparabis? Cariem, & uetuſtatem nihil ſen-
tire cupreſſum affirmant, &
rimam ſponte haud quaquam capere: ea nimirum de re Plato leges publicas,
atque inſtituta in ſacris ponendas cenſebat tabulis cupreſſinis, quod fut uras forte æterniores putabat, quàm
ære.
Hic locus admonet, ut referam memoratu digna, quæ de cupreſſu ipſe legerim, & uiderim: ualuas cu-
1110 preſſeas in templo epheſiæ Dianæ annos duraſſe quadring entos teſtantur, &
eas ſeruaſſe nitorem, adeo ut no-
uas perpetuò diceres.
Nos Romæ Petri baſilicam uidimus, cum ab Eugenio Pont. Max. ualuæ restitueren-
tur, ubi hominum manus iniuriam rapiendo argento, quo olim fuerunt ueſtitæ, non intuliſſent, ſolidas, &
in-
tegerrimas annos plus quingentos quinquaginta perduraſſe:
Nam ſi rectè annales Pontificum urbis Romæ
interpretamur, tot ab Adriani tertij Pontificis temporibus, qui eas poſuit ad quartum Eugenium ſunt.
Ita-
que contignationibus faciendis abietem probant:
& cupreſſum una re fortaßis præferunt, quod ſit æternior.
ſed eſt abiete grauior. Probant & pinum, & piceam. Pinum enim abiete perſimilem eſſe contra iniectum
pondus reniti putant.
ſed inter pinum, atque abietem cum cætera, tum hoc intereſt, quod teredine abies eo læ-
ditur minus, quo eſt pinus quidem ſucco, quam abies dulciori:
ego nulli poſtponendum puto laricem. Hanc
equidem structurarum pondera firmiſſime, &
diutiſſime ſuſtentaſſe, cum alibi, tum apud Venetias ex uetu-
2220 ſtis ſori operibus adnotaui.
Atqui eam quidem de ſe præstare utilitates cunctas quas cæteræ præſtant ar-
bores affirmant.
Neruoſa eſt uirium tenax, in tempeſtatibus firmißirna, aduerſus cariem illæſa, vetus opinio
hanc contra ignium iniurias inuictam, &
propè illæſam perſiſtere. Quia & obijciendos ex larice aſſes eo uer-
ſus, unde ignium aduentitium malum extimeſcas iubent:
ſed nos eam uidimus incenſam ardere, tamen ita ut
flammas dedignari, easq́;
uel ſe ab ſe diſcutere videatur. Vnum habere conſtat uitium, nam aquis marinis red
ditur teredini obnoxia.
Inutiles trabeationibas fori prædicant robora, & olea, quod grauia ſint, quod cedant
ponderi, &
propè ſponte ſua deflectantur, tum & quæ facilius franguntur, quàm findantur, ad iſtos trabea-
tionum uſus utilia non ſunt, uti eſt olea, &
ficus, & tilia, & ſalicta, & buiuſmodi: mirum, quod de palma
aſſeuerant, contra ſuper impoſitum pondus reniti, &
in diuerſum curuari, ſubdiualibus trabeationibus, &
tecturis iuniperum omnibus præferunt, &
buic (ait Plinius) eandem eſſe naturam, atq; cedro, ſed ſolidiorẽ.
3330 Tum & oleam infinitam habere æternitatem prædicant, & buxum etiam inter primarias annumerant. Caſta-
neam quidem, tametſi pandat, &
torqueatur, non tamen in his operibus, quæ ſub diuo eſſe oporteat, recu-
ſant:
Probant & in primis oleaſtrum, ea maxime re, qua & cupreſſum, quod cariem non ſentiat; quo in nu-
mero ſunt arbores, quibus inſitus &
infuſus unctuoſus, & gummoſus ſuccus eſt, præſertim amarus. Eiuſ-
modi enim uermen negant admittere, &
aduentitias humiditates excludere in promptu eſt. contrariam ijs
putant materiem omnem, quæ dulci ſit ſucco prædita, &
quæ facile incendatur. Ab his tamen excipiunt
oleam, &
oleaſtrum. Cerrumautem & fagum natura imbecillem eſſe contra tempeſtates, & non peruenire
ad uetuſtatem affirmat Vitr.
Plin. Quercum item celeriter (ait) marceſcere. Ad reliqua uero intestina ope-
ra ualuarum, lectorü, menſarum, ſubſelliorum, &
eiuſmodi abies egregia eſt. præſertim quæad Alpim Italiæ
montem excreſcat.
Nam hæc arbos natura eſt ſicciſſima, & glutinum perquam tenaciſſima. est & picea,
4440&
cupreſſus his rebus percommoda. Fagum fore alioquin fragilem prædicant, ſed capfis, lectisq́; utilem, &
in tenuiſſimas ſecari laminas.
Secari quoque, & ilicẽ aiunt belliſſime. inutiles etiam ad aſſeres habendæ ſunt
Iuglans, quòd facile frangatur, ulmus, fraxinusq́;
, nam hæ tametſi lentæ, facile tamen panduntur. Verum
obedientiſsimam eſſe omnium in opere affirmant ſraxinum:
ſed nucem demiror non multo eſſe in antiquorum
monitis celebratiorem;
Quando ea quidem (ut uidere liceat) cum ad cæteros pleroſque uſus, tum maximè aſ-
ſeritijs operibus admodum habilis, &
pertractabilis est. Morum laudant cum ob eius æterititatem, tum quod
nigreſcat uetuſtate indies, &
fiat gratior. Valvas memorat Theophr. conſueuiſſe diuites ponere ex loto; ili-
ce, buxove vlmum quod rigorem firmiſſime aſſeruet, ideo portarum cardinibus utilem ducunt, ſed permutari
iubent oportere, ut ſit radix ſuperior inuerſo cacumine.
Cato uectes aquifolios, laureos, atque vlmeos fieri
iubet.
clauiculis cornum comprobant. Gradus ad ſcalas orno, atque. acere ponebant: pinus, picea, vlmus
5550 ad aquarum ductus intercauabantur.
Sedhaſce niſi terra contegas, ociſſime ſeneſcere aſſeuerant. Cæterum or-
nandis ædibus laricem fæminam, quæ colore ſimilis est meli, compertum habent in tabellis pictorum eſſe im-
mortalem, &
nullis rimis fißilem. Præterea quia ei nerui non inſint tractim, ſed cæſim: iccirco ad ſimulachra
Deorum efficienda utebantur:
tum & utebantur loto, ac buxo, & cedro, & item cupreſſo, & craßiore olex-
rum radice.
Aegyptiaq́; perſica, quam eſſe loto ſimilem referunt. Torno autem ſi quid terete reddidiſſe opus
erat fago, moro, terebintbo, &
in primis buxo omnium ſpiſſiſſima. & egregie tornatili, & ebano omnium gra-
cillima utebantur.
Neque ſignis, & tabulis efficiundis aſpernabantur populum albam, & item nigram, &
ſalicem, &
carpinum, & ſorbum, ſambucum, & ficum, quæ arbores cum ſiccitate, & æquabilitate ad exci-
pienda, ſeruandaq́;
pictorum glutinamenta & illinimenta utiles ſunt. Tum ad formas exprimendas ductibi-
les quidem atque admodum faciles.
veruminter haſce omnium mollißimam extare tiliam in promptu eſt.
Sunt qui ad ſigna conſicienda iuiubam comprobant. His contraria eſt robur, quandoquidem inter ſe, & cum
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index