Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (105) of 412 > >|
137105TERTIVS. fecit, de aſpectuq́; nihil imminuit, ſed ſine deſiderio ſuperuacuorum conſeruauit authoritatem totius
operis diſtributione.
Pteromatos enim ratio, & columnarum circum ædem diſpoſitio ideo eſt inuen-
ta , ut aſpectus propter aſperitatem intercolumniorum haberet authoritatem.
præterea ſi & imbrium
aquæ uis occupauerit, &
intercluſerit hominum multitudinem, ut habeat in æde , circaq́; cellam cum
laxamento liberam moram.
Hæc autem ita explicantur in pſeudodipteris ædium diſpoſitionibus, qua-
re uidetur acuta, magnaq́;
ſolertia effectus operum Hermogenes feciſſe, reliquiſleq́; fontes unde poſte
ri poſſent haurire diſciplinarum rationes.
Commendatur Hermogenes in exemplum ueri Architecti. is pſeudodipteron ædemreperit, ideſt ementien-
tem dipteron.
Mentiebatur enim dipteron illa ædes, quoniam exterior aſpectus idem erat cum diptero, nam
pro frontibus octonæ, in lateribus quindenæ utrinque columnæ aſpiciebantur:
ſed interiores alæ nullas habe-
1110 bant columnas:
ſubſtulit igitur triginta quatuor columnas ex dipetro, & nihil imminuit dignitatis, & laxa-
mentum liberum ad ambulandum reliquit.
eaq́; ratione ſumptus, & laboris compendia fecit, ac demum fon-
tes reliquit, unde posteri poßent haurire diſciplinarum rationes.
Exemplar erat in Teo inſula in oppido, cuius
octastylon ab Hermogene ea ratione conſtructum erat.
Aedibvs aræoſtylis columnæ ſic ſunt faciendæ, uti craſsitudines earum ſint partis octauæ ad
altitudines.
Item in diaſtylo dimetienda eſt altitudo columnæ in partes octo, & dimidiam, & unius
partis columnæ craſsitudo collocetur.
in ſyſtylo altitudo diuidatur in nouem, & dimidiam partem,
&
ex eis una ad craſsitudinem columnæ detur. Item in pycnoſtylo diuidenda eſt altitudo in partes
decem, &
eius una pars facienda eſt columnæ craſsitudo . Euſtyli autem ædis columnæ ut diaſtyli in
octo partes altitudo diuidatur, &
dimidiam, & eius una pars conſtituatur in craſsitudine imi ſcapi,
2220 ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio.
Poſtquam elegantis formæ rationem reddidit Vitr. nunc docet quomodo alios figurarum aſpectus alijs for-
mis ordinemus.
De quibus cum intercolumnia ſatis nota ſint, nihil aliud dicendum, niſi quod ad altitudinem
columnarum pertinet.
Vna uero eademq́; communi regula omnes has formas, ſcilicet areoſtyli, ſyſtyli, dia-
ſtyli, &
pycnoſtyli quantum ſpectat ad altitudines columnarum dirigit. nam quo maiora ſunt intercolumnia,
eo craſſiores columnæ ſunt faciendæ.
quoniam ſi graciles columnæ ubi ſunt interualla maiora adhiberentur,
multum de aſpectu detraheremus, aer enim circumfuſus ubi aditus ſunt patentiores, multum demit de craſ-
ſitudine columnarum, ideo factum eſt ratione iuſta, ut interualla columnarum earum craſſitudinem diſtribuãt.
Ordo eſt a pycnoſtylo, ad ſistylum; a ſyſtylio, ad diastylum; a diastylo ad ar æostylum accedendo, ut craſſio-
res columnæ ſemper fiant.
ideo pycnostylos decem craßitudinum columnas altas habet; minora enim ſunt in-
3330 terualla, &
aer minus conſumit. Syſtylos nouem cum dimidia craſſitudine conficitur. diaſtylos habet columnas
altas quemadmodum eustylos, ſcilicet octo partium cum dimidia.
Aræostylos altas habet columnas octo tan
tum partium, quarum una est craſſitudo imæ columnæ, quam Vitr.
imum ſcapum appellat. Harum rerum ra-
tionem Vitr.
affert hoc modo.
Qvemadmodvm enim creſcunt ſpatia inter columnas, ita proportionibus adaugendæ ſunt craſ-
ſitudines ſcaporum .
Namq; ſi in aræoſtylo nona, aut decima pars craſsitudinis fuerit, tenuis, & exi-
lis apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer conſumit , &
imminuit aſpectus ſca-
porum craſsitudinem.
Contra uero pycnoſtylis, ſi octaua pars craſsitudinis fuerit, propter crebrita-
tem, &
anguſtias intercolumniorum, tumidam, & inuenuſtam efficient ſpeciem. Itaque generis ope-
ris oportet perſequi ſymmetrias.
4440
Facilia ſunt hæc in Vitr. prædictæ autem rationis occaſione aliam quoque regulam affert, quam in angula-
ribus columnis ſeruare debemus, quæ &
ad uenustatem, & ad firmitatem facit.
Etiamq́; angulares columnæ craſsiores faciẽdæ ſunt ex ſua diametro quinquageſima parte, quod
eæ ab aere circumciduntur, &
graciliores eſſe uidentur aſpicientibus. Ergo quod oculos fallit, ra-
tiocinatione eſt exequendum.
Eurithmiam tangit hoc loco Vitr. de qua primo libro. Conſulendum enim eſt aſpectui, conſiderand umq́;
non ſemper adeo proportionibus innitendum eſſe Architecto, ſed conuertendos eſſe oculos adid, quod concin-
num, &
venuſtum apparet. Ecce quomodo ab uniuerſalibus, & confuſis, ad distincta, & particularia perue-
nit, a figurarum aſpectu, ad interualla, ab interuallis, ad altitudinem , ab altitudine ad diſtinctiorem partium
notitiam procedens, vnde etiamres duas magis partiales inferius hoc loco attingit.
Loquens de diminutio-
5550 nibus, quas contracturas uocat, quæ fiunt in ſummitate columnarum, &
de adiectione, quæ fit in medio.
Contracturæ autem in ſummis columnarum hypotrachelijs ita faciendæ uidentur, uti ſi columna
ſit ab minimo ad pedes quinos denos, ima craſsitudo diuidatur in partes ſex , &
earum partium quinq;
ſumma conſtituatur. Item quæ erit ab quindecim pedibus ad pedes uiginti ſcapus imus in partes ſex,
&
ſemiſſem diuidatur, ex earumq́; partium quinque, & ſemiſſe ſuperior craſsitudo columnæ fiat; ita
quæ erunt a pedibus uiginti, ad pedes triginta, ſcapus imus diuidatur in partes ſeptem, earumq́;
ſex
ſumma contractura perficiatur.
quæ autem a triginta pedibus ad quadraginta alta erit , ima craſsitu-
do diuidatur in partes ſeptem, &
dimidiam, ex his ſex, & dimidiam in ſummo habeat contracturæ ra-
tione .
Quæ erunt a quadraginta pedibus ad quinquaginta, item diuidendæ ſunt in octo partes, & ea-
rum ſeptem in ſummo ſeapi hypotrachelio contrahantur.
Itemq́; ſi quæ altiores erunt, eadem ratio-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index